V. 13 :
Impulsus eversus sum, ut caderem, et Dominus suscepit me.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 2, Caput 1
Quibus profecto verbis sic auxilium divinae protectionis
propitiationisque ostenditur, ut pericula tentationum gravia
designentur. Quasi etenim dicat: Tam grandia de eo cui
adhaeserant saeculo tentamenta sustinent, ut solus ad adjuvandum ille
sufficiat qui deesse fidelibus suis in tribulatione non
potest. Pedes namque sanctorum suorum servare, est concussos
in tentatione affectus electorum, ne corruant, per gratiam
roborare. Unde et qui ad casum nutaverat, et tamen a Domino
conservatus erat, propheta dixit:
Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus
mei
(
Ps, 72, 2). Hinc iterum:
Pulsus sum; et eversus sum ut caderem, et Dominus
suscepit me. Fortitudo mea, et laudatio mea
Dominus, et factus est mihi in salutem
(
Ps, 117, 13 et
Ps, 117, 14). Et de hostium infirmitate subjunxit, dicens:
Et impii in tenebris conticescent.
(
S1, 2, 9)
Commentaires
Gregorius I (540-604)