V. 22 :
Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 3, Caput 4
Lapis quippe magnus Redemptor intelligitur generis humani.
De quo lapide per Psalmistam dicitur:
Lapidem hic quem reprobaverunt aedificantes, factus est
in caput anguli
(
Ps, 117, 22)
. Hinc doctor egregius collaudans, ait:
Superaedificati supra fundamentum apostolorum et
prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu
(
Ep, 2, 20)
,
in quo et vos tanquam lapides vivi
superaedificamini
(
1P, 2, 5)
. Et magnus quidem lapis dicitur: quia incomparabili
fortitudine praedicatur. Cum ergo venisse et stetisse in agro
plaustrum dicitur, additum est: Erat ibi lapis
magnus: ut latentibus mysteriis designaret: quia
contemplativae vitae dediti, servare dona tam ingentia ideo possunt,
quia juxta eum per gratiam sunt, a quo eadem dona
perceperunt. Sequitur:
Et conciderunt ligna plaustri, vaccasque imposuerunt
super ea in holocaustum Domino
(
S1, 6, 14).
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 4
Egressus est namque Israel obviam Philisthiim in praelium, et castrametatus
est juxta lapidem adjutorii.
Porro Philisthiim venerunt in Aphec, et instruxerunt aciem contra
Israel.
Inito autem certamine, terga vertit Israel Philisthaeis, et caesa sunt in
illo certamine passim per agros, quasi quatuor millia virorum.
(
S1, 4, 1 et
S1, 4, 2) Patet juxta litteram sensus, quia ista propter peccata filiorum Heli
perpessisunt filii Israel. Unde bene Aphec furor novus, sive
apprehendens interpretatur,quod merito convenit rebus gestis.
Qui enim iram Domini meruerunt ab hostibus apprehensi sunt. Verum juxta
anagogen quid significet, breviter enucleandum est. Porro Israel, qui
interpretatur vir videns Deum sive fortis cum Deo,
significatcredentes in Deum, Philisthiim vero, qui interpretantur cadentes
poculo, immundos significant spiritus, qui poculo superbiaeinebriati, et ipsi
de coelestibus ceciderunt, et multos quotidie hominum perverterefestinant, poculo
suo
malitiae. Contra quos Israel, fideles scilicet, ne victi immundis
spiritibus cedant, sed utsuperare possint, juxta lapidem adjutorii
castrametantur. Lapis enim adjutoriis legem significat Christi, ubi lapis
verus Christusinvenitur, de quo scriptum est:
Lapidem quem reprobaverunt aedificantes,
(
Ps, 117, 22 et
Mt, 21, 42) [mauvais référencement: Mt, 21 et Ps, 117]
etc. Juxta quem morantur fideles, ut Christum invenire possint,
ac dicere, « Et nobisin lapidem adjutorii; et in petram refugii. » Et illud,
Adjutorium nostrum in nomine Domini.
(
Ps, 123, 8) [mauvais référencement: Ps, 123] Sed dum ipsi juxta lapidem versantur, id est, meditantur in lege Domini die
acnocte, ut salvatorem amplius invenire valeant adjutorem, Philisthiim in Aphec
veniunt,et aciem contra Israel instruunt. Aphec quippe furor novus
interpretatur. Et bene furor novus interpretatur, quia quo amplius fideles
immundi spiritusdivini legibus insistere conspiciunt, et spem suam in Christum
collocare, eo acrioraac nova certamina felle suae malitiae abacti construere non
cessant. Unde multos qui in suis virtutibus confidunt, et in humana
sapientia gloriantur,aut legem (prout Judaei sentiunt) carnaliter accipere cupiunt,
et
gratiam Evangeliicontemnere non metuunt, immundi spiritus facile
prosternunt.Nam sequitur:
Inito autem certamine, terga vertit Israel Philisthaeis, et caesa sunt in
illo certamine passim per agros, quasi quatuor millia virorum.
(
S1, 4, 2) Quatuor enim ista millia virorum in certamine Philistinorum quo congressi
suntfilii Israel, videlicet credentes ex primitiva Ecclesia, perierunt, illi
intelligunturqui quatuor Evangelia recipere noluerunt.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)