V. 28 :
Deus meus es tu, et confitebor tibi; Deus meus es tu, et exaltabo te.
Confitebor tibi quoniam exaudisti me, et factus es mihi in salutem.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 2, Caput 1
In cornu electae mentis intentio designatur, quae mirabiliter
extollitur cum ad eum gaudendo pervenit qui super universa
consistit. Unde et cornu suum non in alio aliquo exaltatum
asserit, sed in Deo. Qui enim transeuntia bona diligit, hujus
profecto intentio depressa, non exaltata est, quia in imo figitur ubi
per desiderium locatur. Hinc est quod in Evangelio Dominus
dicit:
Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor
tuum
(
Mt, 6, 21 et
Lc, 12, 34). Exaltare ergo cornu nostrum volebat
Dominus, cum dicebat:
Thesaurizate vobis thesauros in coelo
(
Mt, 6,
et
) [mauvais référencement: Mt, 6, 33]. Exaltatum cornu habebant ii quibus se
Paulus conformabat, dicens:
Nostra conversatio in coelis est
(
Ph, 3, 20). Sed qui coelestia tantum diligit, si illam
intimae dulcedinis suavitatem gustare non novit, quanquam valde
exaltatus sit, ad hujus tamen exaltationis sublimitatem non
pervenit. Ille ergo hac exaltatione sublimis est, qui per
incrementa virtutum proficiens, sublimitatem summae contemplationis
obtinuit, non solum ut perfecte coelestia diligat sed etiam ut amoris
perfectione in sola omnipotentis Dei contemplatione
requiescat. In Deo exaltatum cornu habet, qui interni luminis
alta visione fruitur, in qua familiari quadam singularitate
gloriatur. Quare non ait, In Deo nostro, sed in Deo
meo. Meum namque de eo dicit quem
familiariter ac singulariter diligit. Ad quam certe divinae
familiaritatis dignitatem pervenerat, qui dicebat:
Deus meus es tu, et confitebor tibi: Deus meus es tu, et
exaltabo te
(
Ps, 117, 28). Hinc Isaias ait incredulos increpans:
Nunquid parum est vobis molestos esse hominibus, quia
molesti estis et Deo meo
(
Es, 7, 13)? Quae ergo exaltatione cornu in Deo
sustollitur, Deum suum singulariter fatetur, quia summa illa infusio
divinae dulcedinis exaltatam mentem, et sui susceptibilem, et valde
familiarem facit. Sequitur:
Dilatatum est os meum super inimicos meos.
(
S1, 2, 1)
Commentaires
Gregorius I (540-604)