Liber Psalmorum

PrécédentSuivant

V. 14 : Fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 2, Caput 1
    • Quibus profecto verbis sic auxilium divinae protectionis propitiationisque ostenditur, ut pericula tentationum gravia designentur. Quasi etenim dicat: Tam grandia de eo cui adhaeserant saeculo tentamenta sustinent, ut solus ad adjuvandum ille sufficiat qui deesse fidelibus suis in tribulatione non potest. Pedes namque sanctorum suorum servare, est concussos in tentatione affectus electorum, ne corruant, per gratiam roborare. Unde et qui ad casum nutaverat, et tamen a Domino conservatus erat, propheta dixit: Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei ( Ps, 72, 2). Hinc iterum: Pulsus sum; et eversus sum ut caderem, et Dominus suscepit me. Fortitudo mea, et laudatio mea Dominus, et factus est mihi in salutem ( Ps, 117, 13 et Ps, 117, 14). Et de hostium infirmitate subjunxit, dicens: Et impii in tenebris conticescent. ( S1, 2, 9)

Isidorus Hispalensis 565-636

  • Liber 1, Caput 30
    • Infirmus populus est gentilis, qui alienus a Testamento Dei adeptus est fortitudinem, ut Propheta dicit: Fortitudo mea et laudatio mea Dominus ( Ps, 117, 14); id est, fortitudo ipse Christus est. Usque sterilis mater nostra est Ecclesia. Et haec peperit septem, id est, septenarium numerum.