Liber Psalmorum

Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8
PrécédentSuivant

V. 8 : Adiutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit caelum et terram.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 4
    • Egressus est namque Israel obviam Philisthiim in praelium, et castrametatus est juxta lapidem adjutorii. Porro Philisthiim venerunt in Aphec, et instruxerunt aciem contra Israel. Inito autem certamine, terga vertit Israel Philisthaeis, et caesa sunt in illo certamine passim per agros, quasi quatuor millia virorum. ( S1, 4, 1 et S1, 4, 2) Patet juxta litteram sensus, quia ista propter peccata filiorum Heli perpessisunt filii Israel. Unde bene Aphec furor novus, sive apprehendens interpretatur,quod merito convenit rebus gestis. Qui enim iram Domini meruerunt ab hostibus apprehensi sunt. Verum juxta anagogen quid significet, breviter enucleandum est. Porro Israel, qui interpretatur vir videns Deum sive fortis cum Deo, significatcredentes in Deum, Philisthiim vero, qui interpretantur cadentes poculo, immundos significant spiritus, qui poculo superbiaeinebriati, et ipsi de coelestibus ceciderunt, et multos quotidie hominum perverterefestinant, poculo suo malitiae. Contra quos Israel, fideles scilicet, ne victi immundis spiritibus cedant, sed utsuperare possint, juxta lapidem adjutorii castrametantur. Lapis enim adjutoriis legem significat Christi, ubi lapis verus Christusinvenitur, de quo scriptum est: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, ( Ps, 117, 22 et Mt, 21, 42) [mauvais référencement: Mt, 21 et Ps, 117] etc. Juxta quem morantur fideles, ut Christum invenire possint, ac dicere, « Et nobisin lapidem adjutorii; et in petram refugii. » Et illud, Adjutorium nostrum in nomine Domini. ( Ps, 123, 8) [mauvais référencement: Ps, 123] Sed dum ipsi juxta lapidem versantur, id est, meditantur in lege Domini die acnocte, ut salvatorem amplius invenire valeant adjutorem, Philisthiim in Aphec veniunt,et aciem contra Israel instruunt. Aphec quippe furor novus interpretatur. Et bene furor novus interpretatur, quia quo amplius fideles immundi spiritusdivini legibus insistere conspiciunt, et spem suam in Christum collocare, eo acrioraac nova certamina felle suae malitiae abacti construere non cessant. Unde multos qui in suis virtutibus confidunt, et in humana sapientia gloriantur,aut legem (prout Judaei sentiunt) carnaliter accipere cupiunt, et gratiam Evangeliicontemnere non metuunt, immundi spiritus facile prosternunt.Nam sequitur: Inito autem certamine, terga vertit Israel Philisthaeis, et caesa sunt in illo certamine passim per agros, quasi quatuor millia virorum. ( S1, 4, 2) Quatuor enim ista millia virorum in certamine Philistinorum quo congressi suntfilii Israel, videlicet credentes ex primitiva Ecclesia, perierunt, illi intelligunturqui quatuor Evangelia recipere noluerunt.