Evangelium secundum Marcum

Caput 6

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
PrécédentSuivant

V. 11 : et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 2
    • Pedes sanctorum suorum servabit, et impii in tenebris conticescent, quia non in fortitudine sua roborabitur vir. ( S1, 2, 9) Licet pedes ipsi doctores designentur, sicut per Moysem dicitur: Qui appropinquant pedibus suis accipiunt de doctrina illius quos Dominus inter scandala persecutorum servavit. ( Dt, 32) Verumtamen pedes sanctorum incessusactionis et ipsum opus praedicationis,accipere possumus, quod Dominus in viam justitiae dirigit. De quibus Dominus ipsis praedicatoribus ait: In quamcunque domum vel civitatem intraveritis, et non receperint vos, exeuntes de civitate, excutite pulverem de pedibus vestris. ( Mt, 10, 14, Mc, 6, 10 et Mc, 6, 11) [mauvais référencement: Mt, 10 et Mc, 6] Pulvis enim levitas est terrenae cogitationis, a quo ipsi etiam summipraedicatores immunes esse nequeunt, cum pro auditoribus suis solliciti salubribuscuris incessanter intendunt, et quasi per itinera mundi imo vix calcaneo terraepulverem lingant, sed hunc pulverem levitatis quotidie per effusionem doctores abluerefestinant lacrymarum. Hinc est quod in Canticis canticorum cum Ecclesia ad officium praedicationissurgere praeciperetur, sponsorespondit, dicens: Exspoliavi me tunica mea, quomodo induar illa? Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos? ( Ct, 6) Ac si aperte dicat: Deserui negotia saecularia tui causa, quomodo repetam illa?Etiam secreta compunctionibus, fletibus ablui, quidquid in incessu praedicationis, etin cogitationibus terrenis reliqui, quomodo immundis sordibus iterum polluar? Sedlicet hoc pertimescant electi, pedes eorum a Deo servantur, ut in nulla faecehaereticae pravitatis foedentur neque ad pravum aliquod opus dilabantur unde sanctisanimabus per Ezechielem dicitur: Pedes eorum pedes recti. ( Ez, 1) Pedes sanctorum pedes recti dicuntur, quia eorum opera ad sequendam iniquitatemnon sunt retorta; quia inter fluctus hujus saeculi servantur a Domino.Sed dum illi servantur, impii e contrario qui eorum praedicationibus contrariifuerunt, in tenebris conticescent, scilicet: Judaei, qui tenebris infidelitati etignorantiae involvuntur, et lumen veritatis contemplari non merentur, dum sine divinoadjutorio sibi posse sufficere crediderunt, unde et sequitur. Quia non in fortitudine sua roborabitur vir. ( S1, 2, 9) Videlicet propria, sed virtute divina potens est vir, id est gentilis populus;vel potest generaliter intelligi, quia nullus suis viribus bona operari valet, necdiabolo resistere, imo si se contra Dominum erigere tentaverit, bonum si quod haberevidetur amittit, quod in ipso primo angelo, et postea in homine demonstratumest. Scriptum namque est: Non glorietur prudens in prudentia sua, nec sapiens in sapientiasua, nec dives in divitiis suis: sed qui gloriatur, in Domino glorietur. ( Jr, 9) Hinc iterum alibi dicitur: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. ( 1Co, 1) Quod evidentissime ostensum est in Judaeis, de quibus subditur: