V. 13 :
Tunc dicit rex ministris: Ligatis manibus et pedibus eius, mittite eum in
tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 2, Caput 3
Brachium quippe contemptoris est fortitudo temporalis. Et
quia de summi patris familia transgrediendo exiit, lapsum angelum a
coelesti gloria habere jam patrem coepit. Domus itaque patris
ejus est ea quae sibi favet in malo societas subditorum. De
quibus profecto superius dicit: Honorasti filios tuos magis
quam me. Brachium ergo contemptoris, et
domus patris ejus praeciditur, cum, interveniente morte carnis,
praelatus et subditi violentiam suae tyrannidis pariter
amittunt. Tunc quippe sine brachio est, cum in oppressione
parvulorum exercere violentiam nequaquam potest. Unde et
aeterni judicis aequitate decernitur:
Ligatis
, inquit,
manibus et pedibus, projicite in tenebras
exteriores
(
Mt, 22, 13). In cujus etiam domo senex non
erit. Damnati quippe hominis domus infernus est.
Senectus autem vera est maturitas sapientiae. In domo itaque
ejus senex non erit, quia in inferno nulla inveniri poterunt consilia
salutis. Unde et ad verae sapientiae opera sacra Scriptura
excitat, dicens:
Quodcunque potest manus tua, instanter operare, quia nec
ratio, nec sapientia, nec scientia est apud inferos, quo tu
properas
(
Ec, 9, 10)
. Hinc Paulus ait:
Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies
salutis
(
2Co, 6, 2). In domo itaque contemptoris senex non erit,
quia quisque recte sapit, non in inferno, sed in coelo sibi mansionem
paravit. Qui etiam contemptor ad augmentum poenae suae
aemulum suum videt in templo in universis prosperis Israel.
Templum etenim Dei superna patria est, de qua etiam per Prophetam
dicitur:
Dominus in templo sancto suo, Dominus in coelo sedes
ejus
(
Ps, 10, 5) [mauvais référencement: Ps, 10, 4]. Israel autem, qui videns Deum
interpretatur, angelorum illa felix multitudo signatur, de qua Dominus
in Evangelio dicit:
Angeli eorum semper vident faciem Patris mei, qui in
coelis est
(
Mt, 18, 10)
. Israel autem prospera sunt beatorum illorum spirituum
gaudia sempiterna. In templo igitur aemulum suum contemptor
aspiciet, quia praedicator reprobus jam damnatus ordinem humilium jam
gaudere in coelestibus recognoscit. Cui nimirum aemulo
universa Israel prospera tribuuntur; scriptum quippe est:
Erit Deus omnia in omnibus
(
1Co, 15, 28). Cuncta igitur Israel prospera omnia quae
Deus est illis beatissimis civibus designantur. Nam cum
aeterna illa essentia summum videlicet et simplex bonum in semetipso
sit, tamen quia revelatione Majestatis suae omnia illorum beatorum
spirituum desideria satiat, hanc esse Doctor egregius
demonstrat. Unde et caute non in semetipso Deus omnia, sed in
omnibus omnia esse praedicat, quia qui in natura sua unum et simplex
bonum ineffabiliter existit, tot bona est bonis omnibus, quot ipsi omnes
de contemplatione gloriae adimplentur gaudiis. Universa
igitur Israel prospera aemulo tribuuntur, quia ordo humilium electorum
inter angelorum choros excipitur, ut divinae contemplationis gaudiis
aeterna perceptione satietur. Qui recte aemulus contemptoris
esse perhibetur, quia electi Dei etiam superborum atque negligentium
praedicatorum bonae admonitionis hortamenta suscipiunt. Unde
et Dominus praecipit, dicens:
Quaecunque dixerint vobis facite, secundum opera illorum
facere nolite
(
Mt, 23, 3)
. Hinc Paulus ait:
Bonum aemulamini in bono omnes
(
Ga, 4, 18). Sed cum Scriptura dicat:
Tollatur impius, ne videat gloriam Domini
(
Es, 26, 10), contrarium videtur ut ii qui in inferno damnati sunt
eos qui in coelo gaudent videre intelligantur. Sed quia
videre etiam ad cognitionem pertinet, in templo aemulum videt, quia etsi
inferni poenis constrictus tenetur impius, electos humiles, quos oculis
non videt, in coelo non dubitat angelorum gaudiis interesse.
Et notandum quia bis dicitur: Non erit senex in domo
tua, quia nec de poenarum experientia, quam damnatus
habet, nec de scientia alienae felicitatis, nec de poenarum experientia,
quam non habet, ad salutem eruditur. Aliquando autem a
pastoribus reprobis electi per doctrinam filii nascuntur.
Quos nimirum obligatos pastorum culpa non retinet, quia bonae
praedicationis ejus hortamenta sequuntur quae audiunt, et non perversa
opera quae vident. Unde et subditur:
Verumtamen non auferam penitus ex te virum ab altari
meo
(
S1, 2, 33).
Liber 6, Caput 1
Quis est Cyneus, qui cum Amalech habitare cognoscitur, qui et discedere
cogitur, ne cum eo pariter involvatur? Sed fortasse hic ille
est, de quo dicit Apostolus:
Uxori vir debitum reddat, similiter et uxor viro.
(
1Co, 7, 3) Cui etiam nomen convenit, quia Cyneus, possidens
dicitur. Qui profecto conjugati, quia conjugio obligati sunt,
relinquere omnia non coguntur. Quid est ergo quod Cyneo
dicitur:
Discede ab Amalech,
(
S1, 15, 6) nisi quia his verbis in conjugibus omnis obscenitatis turpitudo
damnatur? Cum Amalech quidem conjuncti sunt, qui meretricio
more junguntur. Quos discedere ab Amalech doctor praecipit,
cum ad honestatem conjugalem eos revocare contendit. Quasi
dicat: Si continere ab invicem non potestis, honorabile connubium vobis
sit, et thorus immaculatus. Ab Amalech itaque discedere, est
conjuges seipsis uti, non ad turpitudinem meretriciae obscenitatis, sed
ad temperantiam honestatis, et ad fructum propaginis. Unde et
idem doctor egregius de vidua, quae juxta ejus consilium sic permanere
non potest, dicit: Quod si se non continet, nubat tantum in
Domino (Ibid., 9). Non in Amalech, sed in
Domino; ut quae a nuptiis abstinere non praevalet, obscenos gestus in
foedere nuptiarum vitet. Cui etiam comminatur, dicens:
Ne involvam te cum eo.
(
S1, 15, 6) Involvi peccatoribus est aeterna poena
damnari. Unde et de nequam servo in Evangelio Dominus dicit:
Ligatis pedibus, et manibus, projicite in tenebras
exteriores .
(
Mt, 22, 13) Modo ergo praedicatores auditores reprobos non
involvunt, quia etsi verbum contemnunt, redire tamen ad poenitentiam
donec vivunt, cum volunt, possunt. Instanter ergo conjugibus
conjugalis honestas imperanda est, quia valida mulctatione dicitur:
Abite, recedite absque laesione. Discede ab
Amalech, ne involvam te cum eo.
(
S1, 15, 6) Absque laesione quidem nunc, non tunc receditur, quia
qui per omnia turpibus similantur, eorum laesionis expertes non
erunt. Qui etiam fecisse cum filiis Israel de Aegypto
ascendentibus misericordiam dicitur, quia infirmi sanctae Ecclesiae
filii, dum perpetuae continentiae bonum servare nequeunt, conjugii
miseratione suscipiuntur. Ab Aegypto quidem ascendunt, quia
luxuriae et fornicationis tenebras deserunt. Et misericordiam
a Cyneo suscipiunt, quia conjugii indulgentiam promerentur.
Unde et doctor gentium dicit:
Hoc dico secundum indulgentiam, non secundum
imperium.
(
1Co, 7, 6) Et quia sancta Ecclesia electis subditis bona quae
loquendo exhibet persuadet, sequitur:
Et recessit Cyneus de medio Amalech.
(
S1, 15, 6)
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 2
Domini enim sunt cardines terrae, et posuit super eos
orbem
(
S1, 2, 8). Quia ipse
dominatur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad
terminos orbis terrae
(
Ps, 71, 8) [mauvais référencement: Ps, 72].
Domini
, inquit,
sunt cardines terrae
(
S1, 2, 8), hoc est, quatuor plagae mundi, in quibus dilatavit orbem
Ecclesiae suae, quae a solis ortu usque ad occasum laudat nomen ejus.
Pedes sanctorum suorum servabit
(
S1, 2, 9), hoc est, electorum suorum opera in viam justitiae diriget.
Et impii in tenebris conticescent, quia mittentur in tenebras
exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium;
(
Mt, 22, 13) [mauvais référencement: Mt, 22] ubi conticescent, id est, ab arrogantia superbiae suae cessabunt.
Quia non in fortitudine sua roborabitur vir
(
S1, 2, 9), hoc est, non fortitudine propria, sed in virtute divina potens
est vir, id est, populus credentium.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Rabanus Maurus (780-856)