V. 37 :
Ait illi Iesus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota
anima tua, et in tota mente tua.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 3, Caput 1
Quid est hoc, nisi quia tres gradus dilectionis esse, ipsa Veritate
docente, didicimus?
Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et
ex tota anima tua, et ex tota virtute tua
(
Mt, 22, 37) [mauvais référencement: Mt, 22, 17]
. Sed quid in corde accipimus, nisi
consilium? Quid autem in mente, nisi voluntatem?
Quid vero in virtute, nisi amoris affectio designatur? Sed et
per consilium quid aliud quam veritatis certitudinem
investigamus? Et per voluntatem quid diligentes, nisi bona
valde concupiscimus? Per affectionem quid nisi veri gaudii
perfruitionem quaerimus? Per gradus namque dilectionis ad
summa sustollimur, cum cordis nostri consilio veritas revelatur, et
voluntati mentis bonitas vera conceditur, atque affectioni virtutis
nostrae per infusionem divinae gratiae spiritale et verum gaudium
datur.
Commentaires
Gregorius I (540-604)