V. 14 :
Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.
Poètes
Commentaires
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 11
Et recensuit eos, inquit, in Bezech.
(
Hier, sl) Bezech urbs est regis Adonibezech, hodieque duae villae sunt
nomine Bezech, vicinae sibi, in septimo lapide a Neapoli descendentibus
Scythopolim. Besech interpretatur egestas, et
significare (ni fallor) potest paucitatem electorum; unde et ipsa
Veritas ait:
Multi sunt vocati, pauci vero electi.
(
Mt, 20, 16 et
Mt, 22, 14) [mauvais référencement: Mt, 22] Rex quoque noster Christus, qui est sacerdos et propheta,
congredi adversus hostes suos parans, de utroque populo milites elegit
Trinitatis fide praeclaros, et bonorum actuum perfectione praecipuos;
hostes suos fugat, et percutit eos gladio Spiritus, a mane illucescentis
fidei usque dum lumen scientiae, et ardorem charitatis per totam urbem
Ecclesiae diffundat. Unde et bene scriptum est quod illi qui
residui fuerant de hac clade, dispersi sunt, ita ut non relinquerentur
ex eis duo pariter, quia pravorum congregatio cum verae dilectionis
copula et fidei unitate non jungitur, ab invicem per dissensionem
separantur, et incerti et instabiles facti, per divini examinis
potentiam, sicut in animo ita et in corpore sejuncti, ab invicem ubique
dispergentur. Hinc Propheta ad Dominum dixit:
Ecce inimici tui, Domine, peribunt et dispergentur omnes qui
operantur iniquitatem.
(
Ps, 91, 10) [mauvais référencement: Ps, 91]
Commentaires
Rabanus Maurus (780-856)