Liber Psalmorum

PrécédentSuivant

V. 10 : Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt; et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem.

Poètes

Commentaires

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 11
    • Et recensuit eos, inquit, in Bezech. ( Hier, sl) Bezech urbs est regis Adonibezech, hodieque duae villae sunt nomine Bezech, vicinae sibi, in septimo lapide a Neapoli descendentibus Scythopolim. Besech interpretatur egestas, et significare (ni fallor) potest paucitatem electorum; unde et ipsa Veritas ait: Multi sunt vocati, pauci vero electi. ( Mt, 20, 16 et Mt, 22, 14) [mauvais référencement: Mt, 22] Rex quoque noster Christus, qui est sacerdos et propheta, congredi adversus hostes suos parans, de utroque populo milites elegit Trinitatis fide praeclaros, et bonorum actuum perfectione praecipuos; hostes suos fugat, et percutit eos gladio Spiritus, a mane illucescentis fidei usque dum lumen scientiae, et ardorem charitatis per totam urbem Ecclesiae diffundat. Unde et bene scriptum est quod illi qui residui fuerant de hac clade, dispersi sunt, ita ut non relinquerentur ex eis duo pariter, quia pravorum congregatio cum verae dilectionis copula et fidei unitate non jungitur, ab invicem per dissensionem separantur, et incerti et instabiles facti, per divini examinis potentiam, sicut in animo ita et in corpore sejuncti, ab invicem ubique dispergentur. Hinc Propheta ad Dominum dixit: Ecce inimici tui, Domine, peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem. ( Ps, 91, 10) [mauvais référencement: Ps, 91]