V. 6 :
Quam magnificata sunt opera tua, Domine! nimis profundae factae sunt
cogitationes tuae.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 3, Caput 4
Sed fortasse in ista vita adhuc positi non sumimus panem, sed spicas
metimus; in illa autem superna vita beatitudinis, non spicas, sed panem
manducamus. In ista etenim vita, cum ad contemplanda aeterna
sustollimur, supernarum rerum similitudines capere de rebus istis
infimis et visibilibus nitimur: ut juxta egregii doctoris vocem,
Invisibilia a creatura mundi, per ea quae visibilia
facta sunt, cognoscamus (Rm. I, 20). Quare
et ille verus Bethsamita, et domesticus solis justitiae exsultans, ait:
Delectasti me, Domine, in factura tua, et in operibus
manuum tuarum exsultabo. Quam magnificata
sunt opera tua, Domine, nimis profundae factae sunt
cogitationes tuae
(
Ps, 91, 5 et
Ps, 91, 6). Sed dum in rebus visibilibus invisibilium
rerum gaudia excipimus, velut intra paleas adhuc triticum
tenemus. Tunc autem nobis purum triticum, sive de tritico
panis erit. Nam cum absorpta jam morte, in aeterna vita,
revelata facie, clarius Redemptorem cernemus, ad ejus cognitionem thecis
similitudinum non egemus. Bene ergo de Bethsamitis dicitur,
quod metebant triticum in valle: quia perfecti viri, etsi pro
humilitatis merito sublimitatem supernae contemplationis accipiunt, ad
illam omnipotentis Dei puram substantiam contemplandam eo pertingere
nequeunt, quo refectionem suae mentis adhuc velut inter paleas
metunt. Cujus profecto humilitatis bonum designatur, cum
subditur:
Et elevantes oculos viderunt arcam Dei
(
S1, 6, 13).
Commentaires
Gregorius I (540-604)