Liber Primus Samuelis

Caput 6

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
PrécédentSuivant

V. 13 : porro Bethsamitae metebant triticum in valle et elevantes oculos viderunt arcam et gavisi sunt cum vidissent

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 3, Caput 4
    • Quinam sunt termini ad quos sequi proficiscentem arcam Dei praelatis necessarium est, et quos in arcae Dei comitatu progredi congruum non est? Quos nimirum terminos si accipiamus in eruditione sacri eloquii, et bona operatione, contrarium non videtur. Sed hi profecto termini Bethsamis, sequentium principum termini sunt, cum pro modo suo quisque super subditis perfectus est doctrina sacri eloquii, et usu bonae operationis. Eo enim jam de isto securus pastor efficitur, quo et caute jam spiritalia conspicit, et ea quae ratione comperit fortitudine boni operis apprehendit. Qui profecto termini, Bethsamis esse termini dicuntur: quia nimirum, dum eruditos Dei operarios dignanter excipiunt, ad contemplationem supernae patriae introducunt. Termini namque sunt: quia et dignos ad contemplationem suscipiunt, indignos expellunt. Indocti quippe si ad contemplanda subtilius superna se sustollere praesumunt, potius errando deviant, quam lumen veritatis apprehendant. Et nisi quis bona opera praemittat, hoc profecto agit, ut illam quam appetit claritatem internae visionis, nunquam inveniat. Unde et Dominus in Evangelio, quasi ad terminos Bethsamis contemplativae vitae amatores transmittens, ait: Qui habet verba mea, et facit ea, hic est qui me diligit: qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum ( Jn, 14, 21) . Qui enim se manifestaturum non nisi diligentibus dicit, se autem diligere eos qui servant mandata ejus, aperte docet quia lucem suae occultae visionis non tribuit, nisi pro retributione bonae operationis. Sequitur: Porro Bethsamitae metebant triticum in valle ( S1, 6, 13).
  • Liber 3, Caput 4
    • Sed fortasse in ista vita adhuc positi non sumimus panem, sed spicas metimus; in illa autem superna vita beatitudinis, non spicas, sed panem manducamus. In ista etenim vita, cum ad contemplanda aeterna sustollimur, supernarum rerum similitudines capere de rebus istis infimis et visibilibus nitimur: ut juxta egregii doctoris vocem, Invisibilia a creatura mundi, per ea quae visibilia facta sunt, cognoscamus (Rm. I, 20). Quare et ille verus Bethsamita, et domesticus solis justitiae exsultans, ait: Delectasti me, Domine, in factura tua, et in operibus manuum tuarum exsultabo. Quam magnificata sunt opera tua, Domine, nimis profundae factae sunt cogitationes tuae ( Ps, 91, 5 et Ps, 91, 6). Sed dum in rebus visibilibus invisibilium rerum gaudia excipimus, velut intra paleas adhuc triticum tenemus. Tunc autem nobis purum triticum, sive de tritico panis erit. Nam cum absorpta jam morte, in aeterna vita, revelata facie, clarius Redemptorem cernemus, ad ejus cognitionem thecis similitudinum non egemus. Bene ergo de Bethsamitis dicitur, quod metebant triticum in valle: quia perfecti viri, etsi pro humilitatis merito sublimitatem supernae contemplationis accipiunt, ad illam omnipotentis Dei puram substantiam contemplandam eo pertingere nequeunt, quo refectionem suae mentis adhuc velut inter paleas metunt. Cujus profecto humilitatis bonum designatur, cum subditur: Et elevantes oculos viderunt arcam Dei ( S1, 6, 13).
  • Liber 3, Caput 4
    • Oculos quippe elevant: quia dum de se alta non sentiunt, aestimatione sua velut in plano sunt. Oculos elevant: quia eos, quos divina gratia dignos aspiciunt, in alto positos meritorum culmine contemplantur. Sed elevantes oculos arcam vident: quia quo se humilius per aestimationem dejiciunt, proximorum bona cognoscere melius possunt. Ea etenim veritas, quae superborum corda per semetipsam deserit, illa eis etiam dona, quae confert humilibus, abscondit; ut velut obcaecati penitus, nec in terra diffusum jam solem videant, qui ejus claritatis radios videre in coelo desierunt. Sed quia regressionem arcae Dei ad propositum contemplativae vitae retulimus, elevatio etiam oculorum ad studium discernendorum spirituum non inconvenienter referri potest. Bethsamitae quippe oculos levant, cum vitae secretioris proposito confluentium ad se dona, subtili inspectione considerant; cum intenta mente discutiunt, an vitae altioris propositum, quod accedendo expetunt, recta validaque intentione prosequantur. Levare igitur oculos eis est novitiorum spiritum altius considerare. Sed levantes oculos arcam Dei respiciunt: quia dum subtilius ejus conversiones discutiunt, quia virtutum spiritualium gratia fulgeant, deprehendunt. Et quia per affectum dilectionis, de cognitis eorum bonis hilarescunt, apte subjungitur: Et gavisi sunt, cum venissent ( S1, 6, 13). Sequitur: Et venit plaustrum in agrum Josue Bethsamitae, et stetit ibi ( S1, 6, 14).

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 6
    • Sed et satrapae Philisthinorum sequebantur usque ad terminos Bethsames. Porro Bethsamitae metebant triticum in valle. Et elevantes oculos suos, viderunt arcam, et gavisi sunt cum vidissent. Et plaustrum venit in agrum Josue Bethsamitae, et stetit ibi. Erat autem ibi lapis magnus. Et conciderunt ligna plaustri, ( S1, 6, 12, S1, 6, 13 et S1, 6, 14) et reliqua. Jam enim superius dictum est, quod Bethsamis domus solisinterpretaretur. Sed nunc quae alia potest in hoc loco esse domus solis, nisi sancta Ecclesia, aSole justitiae illustrata? Et quid est Bethsamitas invalle frumenta metere, nisidoctores Ecclesiae annonam verbi Dei in humilitate tractare? Quis est lapis in agroJosue, nisi Christus Dominus in Ecclesia sua? Ligna vero illa plaustri, ipsius Christipraefigurasse crucis mysterium non dubium est. Vaccas vero super lapidem immolare, est conversos sanctos a saeculo in Christiimitatione mortificare.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Proemium, Caput 3
    • Porro Bethsamitae metebant triticum, ( S1, 6, 13) usque dum dicit: At urbe murata usque ad villam, quae erat absque muro, et usque ad Abel magnum, super quem posuerunt arcam Domini. ( S1, 6, 18) Propter quod dicit Abel magnum ? Et reliqua.