V. 3 :
si remittitis arcam Dei Israhel nolite dimittere eam vacuam sed quod debetis reddite
ei pro peccato et tunc curabimini et scietis quare non recedat manus eius a vobis
Poètes
Petrus Riga
liber 1 , v. 201. 202. 203. 204. 205. 206. : Sedes pelliceas faciunt sibi qui patiuntur
Plagas, conueniunt consiliumque petunt;
Ex auro quinque faciunt anos totidemque
Mures, hos, illos portet ut archa Dei,
Vt tam deformis illorum plaga quiescat,
Et sanent turpes splendida dona notas.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 3, Caput 4
Qui sunt, qui sacerdotes et divinos consulunt, nisi fideles sanctae
Ecclesiae, qui aeternae salutis viam sine errore tenere
concupiscunt? Et qui sacerdotes, et divini, nisi sanctae
Ecclesiae praedicatores intelliguntur? Sacerdotes quippe sunt
ob oblationem sacramenti: divini vero, ministerio
praedicationis. Nam duo ista in pastoris persona conveniunt,
si ei adsit et sanctitas vitae, et eruditio sapientiae: quia ad purganda
peccata subditorum constitutus est, et ad errorum caliginem
praedicationis luce depellendam. Pastor ergo sanctae
Ecclesiae, qui vitae sanctitatem habet, et divinae praedicationis
virtutem non habet, sacerdos quidem, et non divinus est. Item
si verbi facundiam retinet, sine vitae sanctitate, etsi divinus esse
cernitur, sacerdotii honore nequaquam decoratur: quia quod sublimiter
praedicat, terrena actione conculcat. Qui autem de arcae
loco, et de remittenda arca Dei interrogant, et sacerdotes et divinos
vocant: quia nimirum ii, qui de cognitione divinae praedicationis,
venturae vitae gaudia diligunt, ad salutis consilium, nec carnales
sapientes, nec multum simplices religiosos pastores quaerunt.
Sacerdotes itaque et divinos vocant: quia eis se committunt, qui et
superni rectitudinem itineris demonstrant sublimitate scientiae, et pro
subditis omnipotenti Deo idonei intercessores sunt, per puritatem
vitae. De remittenda igitur in locum suum arca interrogant:
quia de ista cognitione Scripturarum, quam in mysteriis verborum
accipiunt, transire ad perfectam Dei cognitionem in aeternitate
concupiscunt. Velut enim arca remittitur, cum parva ista
cognitio per vitae praesentis transitum adimpletur. Et in
loco suo ostensae areae Dei gloriam cernimus, quando ab altis figurarum
tegminibus speciem divinae majestatis revelata facie
contuemur. De ista quippe in loco suo arcae relatione per
prophetam dicitur:
Et non docebit vir ultra proximum suum, dicens: Cognosce
Dominum: a minimo usque ad maximum cognoscent me
(
Jr, 31, 34). Hinc Joannes repromittit, dicens:
Cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum
sicuti est
(
1Jn, 3, 2). Sed jam remittendae quod consilium
sacerdotes et divini quaerentibus tribuant, attendamus. Nam
sequitur:
Quid dixerunt: Si dimiseritis arcam Dei
Israel, nolite dimittere eam vacuam, sed quod
debetis, reddite ei pro peccato, et tunc curabimini,
et scietis quare non recedat manus ejus a
vobis
(
S1, 6, 2 et
S1, 6, 3) [mauvais référencement: S1, 6, 3]
.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 6
Et convocaverunt Philisthiim sacerdotes et divinos,
dicentes: Quid faciemus de arca Dei? Indicate nobis quomodo
remittemus eam in locum suum? Qui dixerunt: Si remittitis
arcam Dei Israel, nolite dimittere eam vacuam, sed quod
debetis reddite ei pro peccato, et tunc curabimini, et
scietis quare non recedat manus ejus a vobis. Qui
dixerunt: Quid est quod pro delicto reddere debeamus ei?
Responderuntque eis: Juxta numerum provinciarum Philisthiim
quinque anos aureos facietis, et quinque mures aureos, quia
plaga una fuit omnibus vobis et satrapis vestris.
Facietisque similitudines anorum vestrorum, et
similitudines murium qui demoliti sunt terram, et dabitis
Deo Israel gloriam si forte elevet manum suam a vobis, et a
diis vestris, et a terra vestra,
(
S1, 6, 2,
S1, 6, 3,
S1, 6, 4 et
S1, 6, 5) etc. Quinque ani aurei et quinque mures similiter
aurei, quos fecerunt Philisthaei post plagam quam perpessi sunt, et
attulerunt ad arcam Domini, significant quod quidam carnales quinque
corporis sensibus dediti, et illecebras voluptatum sequentes, cum
correpti fuerint a Domino, scelera sua cognoscentes, ipsas plagas juste
se perpeti a Domino confitentur, et licet coacti, studium vitae suae
meliorandi impendunt. Quod bene significant quinque civitates
Philisthinorum, id est, Azotus, Gaza, Ascalon, Geth, Accaron, illos
videlicet exprimentes qui exterioris hominis actus sequuntur.
(voir:
Hier, sl)
Gaza civitas est Evaeorum, in qua habitavere Cappadoces,
pristinis cultoribus interfectis. Apud veteres erat terminus
Chananaeorum juxta Aegyptum, ceciditque in sortem tribus Judae, sed eam
tenere non potuit, quia Enachim, id est, gigantes Allophylorum,
fortissime restiterunt. Et est usque hodie insignis civitas
Palaestinae. Quaeritur autem quomodo in quodam propheta
(voir:
So, 2)
dicatur Gaza futura in tumulum sempiternum? Quod solvitur ita,
antiquae civitatis locum vix fundamentorum praebere vestigia; haec
autem, quae nunc cernitur, in alio loco pro illa aedificata.
Ascalon autem urbs est nobilis Palaestinae, Quae et ipsa
antiquitus una fuit de quinque satrapiis Allophylorum, separata quidem
et per sortem tribui Judae decreta, nec tamen retenta ab ea, quia
habitatores ejus superare non potuit. Geth, ad quem locum
transtulerunt arcam testamenti de Azoto, nunc vicus grandis, vocatur
Gechtham inter Antipatridem et Jamniam. Sed et alia villa
appellatur Gechim. Accaron in tribu est Dan, sive (ut ego arbitror) in
tribu Judae ad laevam Chananaeorum, urbs una de quinque olim satrapiis
Palaestinae, et decreta est quidem tribui Judae, nec tamen tenta ab ea,
quia habitatores pristinos nequivit expellere. Sed et usque
hodie grandis vicus civium Judaeorum Accaron dicitur inter Azotum et
Jamniam ad orientem respiciens. Quidam putant Accaron turrem
Stratonis, postea Caesaream nuncupatam. Azotus (ut superius
diximus) interpretatur ignis patris mei vel incendium
Gaza interpretatur fortitudo. Ascalon, ignis infamis,
aut ignis ignobilis. Geth, torcular. Accaron quoque
interpretatur eruditio tristitiae vel sterilitatis. Omnis enim
concupiscentia infamis atque ignobilis per diabolum inflammata, atque
per contrarias fortitudines instigata, et quasi per torcular nequitiae
expressa, vinum profundit amaritudinis in doctrina prava et in
operatione perversa. Unde necesse est ut tendat ad mortem,
ubi est tristitia vera et sterilitas perpetua.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 1, Caput 1
(voir:
S1, 6, 1,
S1, 6, 2 et
S1, 6, 3)
Cum vero de terra Philistiim arca Domini ad terram Israelitarum rediret,
(voir:
S1, 6, 7,
S1, 6, 8 et
S1, 6, 9)
plaustro superposita est, et vaccae plaustro subjunctae sunt, quae fetae fuisse
memorantur;
(voir:
S1, 6, 10)
quarum filios clauserunt domi, ut scriptum est.
Ibant autem in directum vaccae per viam, quae ducit Bethsames: uno itinere
gradiebantur pergentes, et mugientes, et non declinabant neque ad dexteram, neque
ad
sinistram.
(
S1, 6, 12) Quid igitur vaccae, nisi fideles quosque in Ecclesia significant, qui dum sacri eloquii
praecepta considerant, quasi superimpositam Domini arcam portant? de quibus hoc est
etiam
notandum, quod fuisse fetae memorantur: quia sunt plerique, qui in via Dei intrinsecus
positi,
foris carnalibus affectibus ligantur: sed non declinant a recto itinere qui arcam
Dei portant
in mente. Ecce enim vaccae Bethsamis pergunt. Bethsamis quippe dicitur Domus solis.
Et propheta ait :
Vobis autem, qui timetis Deum, orietur sol justitiae
(
Ma, 4, 2). Si igitur ad aeterni solis habitationem tendimus, dignum profecto est, ut de Dei
itinere pro carnalibus affectibus non declinemus. Tota enim virtute pensandum est,
quod vaccae
Dei plaustro suppositae pergunt, et dant ab intimis mugitus, et tamen de itinere non
detorquent gressus: amorem quidem per compassionem sentiunt. Sed colla posterius non
deflectunt. Sic nimirum praedicatores Dei, sic fideles quique intra sanctam Ecclesiam
agere
debent, ut et compatiantur proximis per charitatem, et tamen de via Dei non exorbitent
per
compassionem. Arca quippe superposita Bethsames pergere est, cum superna scientia
ad internae
lucis habitaculum propinquare: sed tunc vere Bethsames tendimus, cum viam rectitudinis
gradientes, ad vicina erroris latera, nec pro affectu pignorum declinamus. Sic namque
sic
necesse est, ut incedere debeant, qui sacrilegiis suppositi jam per internam scientiam,
Domini
arcam portant, quatenus per hoc quod propinquorum necessitatibus condolent, accepto
rectitudinis itinere non declinent. Quorum nimirum gratia mentem nostram tenere debet,
sed
reflectere non debet, ne haec eadem mens, aut si affectu non tangitur, dura sit, aut
tacta,
plus, si inflectitur, remissa.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Rabanus Maurus (780-856)
Theutmirus; Claudius Taurinensis