V. 10 :
fecerunt ergo illi hoc modo et tollentes duas vaccas quae lactabant vitulos iunxerunt
ad plaustrum vitulosque earum concluserunt domi
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 3, Caput 4
Nam si in fine deficiunt, aperte cognoscitur, quia bona eorum principia
a Domino non fuerunt. Unde et subditur: Sin autem
minime, scimus quia nequaquam manus ejus tetigit nos, sed casu
accidit. Manus Domini quid est, nisi
unigenitus Patris aeterni? Manu namque Domini non tanguntur,
qui non inspiratione divini verbi, sed subita deliberatione cordis sui a
pristina conversatione separantur. Qui certe tanto celerius
ab incoepta bonitate deficiunt, quanto quod per arctam viam ingredi ad
aeternam patriam proposuerant, qua fortitudine exsequendum esset,
praecogitare nescierunt. Quare apte dictum est: Casu
accidit. Quod enim casu accidit, subito et
sine consilio et provisione contingit. Cum ergo hi qui a
mundi amore, sive qui ab infidelitate discessisse videbantur conversi,
ad prioris vitae nequitiam reviviscunt, aperte cognoscitur, quia non
manu Domini, ut videbantur interfecti, sed accidente casu a pristina
sint conversatione separati. Sequitur:
Fecerunt illi hoc modo, et tollentes duas vaccas
junxerunt ad plaustrum, vitulosque earum clauserunt domi, et
posuerunt arcam Dei super plaustrum, et capsellam quae
habebat mures aureos et similitudines anorum
(
S1, 6, 10 et
S1, 6, 11). Quia haec supra latius exposita sunt, quid
jam in se de spiritali eruditione contineat ipsa profectio arcae,
videamus. Nam sequitur:
Ibant autem in directum vaccae per viam quae ducit
Bethsames, et itinere uno gradiebantur, pergentes et
mugientes: et non declinabant neque ad dexteram, neque ad
sinistram
(
S1, 6, 12).
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 1, Caput 1
(voir:
S1, 6, 1,
S1, 6, 2 et
S1, 6, 3)
Cum vero de terra Philistiim arca Domini ad terram Israelitarum rediret,
(voir:
S1, 6, 7,
S1, 6, 8 et
S1, 6, 9)
plaustro superposita est, et vaccae plaustro subjunctae sunt, quae fetae fuisse
memorantur;
(voir:
S1, 6, 10)
quarum filios clauserunt domi, ut scriptum est.
Ibant autem in directum vaccae per viam, quae ducit Bethsames: uno itinere
gradiebantur pergentes, et mugientes, et non declinabant neque ad dexteram, neque
ad
sinistram.
(
S1, 6, 12) Quid igitur vaccae, nisi fideles quosque in Ecclesia significant, qui dum sacri eloquii
praecepta considerant, quasi superimpositam Domini arcam portant? de quibus hoc est
etiam
notandum, quod fuisse fetae memorantur: quia sunt plerique, qui in via Dei intrinsecus
positi,
foris carnalibus affectibus ligantur: sed non declinant a recto itinere qui arcam
Dei portant
in mente. Ecce enim vaccae Bethsamis pergunt. Bethsamis quippe dicitur Domus solis.
Et propheta ait :
Vobis autem, qui timetis Deum, orietur sol justitiae
(
Ma, 4, 2). Si igitur ad aeterni solis habitationem tendimus, dignum profecto est, ut de Dei
itinere pro carnalibus affectibus non declinemus. Tota enim virtute pensandum est,
quod vaccae
Dei plaustro suppositae pergunt, et dant ab intimis mugitus, et tamen de itinere non
detorquent gressus: amorem quidem per compassionem sentiunt. Sed colla posterius non
deflectunt. Sic nimirum praedicatores Dei, sic fideles quique intra sanctam Ecclesiam
agere
debent, ut et compatiantur proximis per charitatem, et tamen de via Dei non exorbitent
per
compassionem. Arca quippe superposita Bethsames pergere est, cum superna scientia
ad internae
lucis habitaculum propinquare: sed tunc vere Bethsames tendimus, cum viam rectitudinis
gradientes, ad vicina erroris latera, nec pro affectu pignorum declinamus. Sic namque
sic
necesse est, ut incedere debeant, qui sacrilegiis suppositi jam per internam scientiam,
Domini
arcam portant, quatenus per hoc quod propinquorum necessitatibus condolent, accepto
rectitudinis itinere non declinent. Quorum nimirum gratia mentem nostram tenere debet,
sed
reflectere non debet, ne haec eadem mens, aut si affectu non tangitur, dura sit, aut
tacta,
plus, si inflectitur, remissa.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Theutmirus; Claudius Taurinensis