V. 17 :
hii sunt autem ani aurei quos reddiderunt Philisthim pro delicto Domino Azotus unum
Gaza unum Ascalon unum Geth unum Accaron unum
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 1 , v. 33. 34. : Accaron in Gazam, Geth mittit in Ascalon arcam, Et simul extalis putridus exit eis.
Petrus Riga
liber 1 , v. 215. 216. 217. 218. : Iste sunt urbes: Azotus, Gaza, Geth, Asclon,
Accron. Quid monstrent nomina, lector, habe:
Nam sonat Azotus uox ista mei patris ignis:
Inflammans sensus est pater iste Sathan.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 3, Caput 4
Satrapae Philisthinorum, ut jam superius dixi, electi sunt
praedicatores Gentilium. Qui nimirum quinario numero
continentur; quia ad refrenandos quinque sensus corporis, aut rudibus
adhuc fidelibus, aut carnalibus praesunt. Hi profecto
plaustrum cum Dei arca comitantur; quia ad studium spiritalis vitae
transeuntes jam eruditos discipulos, sollicitudinis suae cura
prosequuntur. Sed applicante in agrum Josue plaustro, et
vaccis immolatis, in Accaron redeunt: quia cum eorum perfectionem jam
consideraverint, conversationis eorum itinera ulterius non
explorant. In Accaron autem redeunt, quia ad convertendos
alios se convertunt. Accaron quippe nostro eloquio sterilis
dicitur. Steriles quoque sunt, qui aut fide carent, aut bona
conversatione. Bene autem cum reversi principes dicuntur,
additum est: In die illa: quia nisi in eis
claritatem tantae perfectionis agnoscerent, ab eorum sollicitudine
securitatis certitudine non redirent. Sequitur:
Hi sunt ani aurei, quos reddiderunt Philisthiim pro
delicto, Azotus unum, Gaza unum, Ascalon unum, Geth
unum, et Accaron unum. Et mures aureos,
secundum numerum urbium Philisthiim, quinque
provinciarum, ab urbe murata usque ad villam, quae erat
absque muro, et usque ad Abelmagnum, super quem
posuerunt arcam Domini, qui erat usque in die illa in
agro Josue Bethsamitae
(
S1, 6, 17 et
S1, 6, 18).
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 6
Hi sunt autem ani aurei quos reddiderunt Philisthiim pro delicto, Domino:
Azotus unum, Gaza unum, Ascalon unum, Beth unum, Accaron unum.
(
S1, 6, 17) Azotus enim interpretatur ignis, Gaza vero fortitudo
ejus,sive divitiae. Ascalon quippe pondera vel ignis
homicida,Geth torcular, Accaron vero sterilitas vel
eradicatiodicitur. Quinque enim civitates Palaestinorumquinque
corporis sensus a quibusdamintelliguntur. Ex quibus bene Azotus
interpretatur ignis, illum scilicet significans,quo corda miserorum
suecenduntur. De quibus scriptum est:
Omnes adulterantes velut clibanus corda eorum.
(
Os, 7) Et Gaza, quae dicitur fortitudo ejus, quia fortes sunt adulterantes
inmalum; sive divitiae, de quibus Dominus dicit:
Sollicitudines divitiarum suffocant verbum,
(
Mt, 13, 22) [mauvais référencement: Mt, 1]
accipiuntur in quibus confidunt iniqui. Et Ascalon, quae
ponderata sonat, vel ignis homicida, malitiaepondus, quo
deprimuntur reprobi. De qua dicitur: Iniquitas in talento plumbi sedet,
quia iniquitate succensi, utdivitiis abundare possint, homicidia
perpetrant. Unde Geth jure sequitur, quae torcular interpretatur:
Significatautemtribulationes praesentis vitae, ubi torquentur electi ac
reprobi. Et Accaron vero, quae sterilitas vel era dicatio
dicitur,reproborum significat sterilitatem, qui his vitiis insistunt; et si in
hisperseveraverint, eradicabuntur a terra viventium. Sed hae quinque
civitates munera aurea offerunt, quando auro spiritalisintelligentiae instructi, ab
his vitiis per poenitentiam declinantes, quae in quinquesensibus corporis admittuntur
divinis Testamentis se subdunt. Unde necesse est ut attendant ad mortem,
ubi est tristitia vera et sterilitasperpetua et sic se cohibebant ab
iniquitatibus. Sed quod ait juxta historiam:
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 1, Caput 4
Hi sunt autem ani aurei, quos reddiderunt Philistiim pro delicto
Domino: Azotus unum, Gaza unum, Ascalon unum, Geth unum, Acharon
unum
(
S1, 6, 17).
Quinque anos et quinque mures, hae quinque civitates dederunt.
Reliquae autem civitates provinciarum, et villae quae erant absque muro,
mures tantum dederunt.
Idcirco dicitur, ab urbe murata usque ad villam quae erat absque muro.
Quod autem sequitur:
Et usque ad Abel magnum, super quem posuerunt arcam Domini
(
S1, 6, 18).
Abel magnum civitas est in termino Israel.
Abel magnum idcirco vocatur, cum antea Bethsamis vocitata sit, sive propter
luctum super viris Bethsamitibus ibi factum, sive propter distinctionem
civitatis Abel Bethmaca, de qua exclamavit mulier sapiens ad Joab, dicens:
Qui interrogant, interrogent in Abela.
Sic itaque intelligendum est, quod ab urbe murata usque ad villam quae erat
absque muro, et usque ad Abel magnum, dederint mures.
Super quem, id est, super luctum, posuerunt arcam Domini, quae erat usque ad
illum diem in agro Josue Bethsamitis.
Fuit ergo in agro illius, donec in Cariath-Jarim ducta est.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)