Liber Primus Samuelis

Caput 6

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
PrécédentSuivant

V. 18 : et mures aureos secundum numerum urbium Philisthim quinque provinciarum ab urbe murata usque ad villam quae erat absque muro et usque ad Abel magnum super quem posuerunt arcam Domini quae erat usque in illa die in agro Iosue Bethsamitis

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 3, Caput 4
    • Satrapae Philisthinorum, ut jam superius dixi, electi sunt praedicatores Gentilium. Qui nimirum quinario numero continentur; quia ad refrenandos quinque sensus corporis, aut rudibus adhuc fidelibus, aut carnalibus praesunt. Hi profecto plaustrum cum Dei arca comitantur; quia ad studium spiritalis vitae transeuntes jam eruditos discipulos, sollicitudinis suae cura prosequuntur. Sed applicante in agrum Josue plaustro, et vaccis immolatis, in Accaron redeunt: quia cum eorum perfectionem jam consideraverint, conversationis eorum itinera ulterius non explorant. In Accaron autem redeunt, quia ad convertendos alios se convertunt. Accaron quippe nostro eloquio sterilis dicitur. Steriles quoque sunt, qui aut fide carent, aut bona conversatione. Bene autem cum reversi principes dicuntur, additum est: In die illa: quia nisi in eis claritatem tantae perfectionis agnoscerent, ab eorum sollicitudine securitatis certitudine non redirent. Sequitur: Hi sunt ani aurei, quos reddiderunt Philisthiim pro delicto, Azotus unum, Gaza unum, Ascalon unum, Geth unum, et Accaron unum. Et mures aureos, secundum numerum urbium Philisthiim, quinque provinciarum, ab urbe murata usque ad villam, quae erat absque muro, et usque ad Abelmagnum, super quem posuerunt arcam Domini, qui erat usque in die illa in agro Josue Bethsamitae ( S1, 6, 17 et S1, 6, 18).

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 6
    • Ab urbe murata usque ad villam quae erat absque muro et usque ad Abel magnum super quem posuerunt arcam Domini. ( S1, 6, 18) Abel magnum civitasest in termino Israel. Abel magnum idcirco vocatur, cum antea Bethsamis vocata sit, sive propterluctum super viris Bethsamitis ita factum, sive propter distinctionem civitatis AbelBethmacha, de qua exclamavit mulier sapiens ad Joab, dicens: Qui interrogant, interrogent in Abela. ( S2, 16) Sic itaque intelligendum est, quod ab urbe murata usque ad villam quae estabsque muro, et usque ad Abel magnum dederunt mures. Super quem, ( S1, 6, 18) id est, super luctum posuerunt arcam Domini, quae erat usque in illam diem in agro Josue Bethsamitis, et fuit ibi donec in Cariathiarim ducta est. Et percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta millia plebis, ( S1, 6, 18 et S1, 6, 19) et reliqua usquequo ait:

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 6
    • Hi sunt autem ani aurei, quos reddiderunt Philisthiim pro delicto Domino. Azotus unum, Gaza unum, Ascalon unum, Geth unum, Accaron unum, etc. ( Hebr, sl) Quinque anos et quinque mures hae quinque civitates dederunt. Reliquae autem civitates provinciarum et villae quae erant absque muro, mures tantum dederunt. Idcirco dicitur: ab urbe murata usque ad villam quae erat absque muro ( S1, 6, 18).
  • Liber 1, Caput 6
    • Quod autem sequitur: Et usque ad Abel magnum, super quem posuerunt arcam Dei ( S1, 6, 18). Abel magnum civitas est in termino Israel. Abel magnum idcirco vocatur, cum antea Bethsamis vocitata sit, sive propter luctum super viris Bethsamitibus ibi factum, sive propter distinctionem civitates Abel Bethmatha, de qua exclamavit mulier sapiens ad Joad, dicens: Qui interrogant interrogent in Abela. ( S2, 20) Sic itaque intelligendum est quod ab urbe murata usque ad villam quae erat absque muro, et usque ad Abel magnum, dederint mures. Super quem, id est, super luctum, posuerunt arcam Domini quae erat usque in illam diem in agro Josue Bethsamitis. Fuit igitur in agro illius donec in Cariathiarim ducta est. Quod dictum est de eis qui videre arcam Domini, reversam de terra Philisthinorum, ausi sunt, cum non essent de stirpe Levitica: Et percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta millia plebis ( S1, 6, 19). Populus et plebs pro una eademque re indifferenter accipitur: nam ex uno Graeco, quod est λαός solet utrumque transferri. Sed mihi videtur esse distantia quod in priore commate versiculi additum est, viros septuaginta ( S1, 6, 19). Viros enim majores natu significat, ut sit sensus, quia de optimatibus populi septuaginta sunt percussi; de ipsa autem turba vulgari homines quinquaginta millia. Quod ne pateretur, in Exodo (voir: Ex, 20) , populus a longe stabat et orabat, solus Moyses ascendit ad Dominum.

Hugo de Sancto Victore -1141

  • Liber 1, Caput 1
    • Ab urbe murata usque ad villam, quae erat absque muro. ( S1, 6, 18) Quod dicit quinque civitates quinque mures dedisse, et quinque anos aureos, et postea subjungit: Ab urbe murata usque ad villam quae erat absque muro, ( S1, 6, 18) ita intelligendum est, quod quinque provinciae quinque mures dederunt, et quinque anos singulae singulos, quos, licet pro dignitate specialiter civitates quasi capita provinciarum dedisse dicuntur, tamen pecunia non solum ab iis qui in civitatibus erant, sed etiam a villis quae erant absque muro: hoc est tam a minimis quam a maximis collecta est, ut sicut periculum erat omnium, ita oblatio esset universorum. Sic igitur omnes dederunt per universam regionem a fine usque ad finem, hoc est quod sequitur: Et usque ad Abel magnum? ( S1, 6, 18) lapidem dicit de quo superius dixerat: Erat autem ibi lapis magnus, et ceciderunt ligna plaustri: vaccasque imposuerunt super ea. ( S1, 6, 14) Hic ergo lapis quasi terminus erat terrae Philisthiim, et Israel usque ad quem Philisthaei arcam Domini prosecuti sunt, ubi, et Bethsamitae, arca suscepta, holocausta obtulerunt. Usque ad hunc igitur lapidem omnes tam villae, quae erant absque muro, quam civitates muratae terrae Philisthiim ad debitum munus Domino persolvendum pecuniam et impensam tribuerunt, hoc est quod dicitur: Usque ad Abel magnum, ( S1, 6, 18) usque ad lapidem magnum. Nam, et ipsum nomen lapidem sonat. Abel enim Hebraice lapis ( S1, 6, 14) dicitur, ut proprium nomen ex communi vocabulo derivatum intelligatur. Super quem lapidem posuerunt arcam Domini ( S1, 6, 15) sicut superius dictum est: Quae arca erat usque in illa die, ( S1, 6, 18) quo scilicet percussit Dominus Bethsamitas, in agro Josue. In quo etiam culpa eorum notari potest, quod non eam in domum introduxerunt, sed foris dimiserunt, ubi ab omnibus irreverenter aspiceretur. Nam viri Cariathiarim non sic fecerunt postea, propter quod nec percussi sunt illi. Et percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta millia plebis. ( S1, 6, 19) Quidam per septuaginta viros majores et principes populi intelligendos putant. Ut quod sequitur: Quinquaginta millia plebis, ( S1, 6, 19) sic accipiendum sit, quasi in morte horum tantum damnum sit factum, quantum foret si quinquaginta millia de plebe prostrata fuissent. Saed in Hebraeo plebis non habetur. Sic igitur accipiendum supradictum putant: Percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta millia; ( S1, 6, 19) ac si dixisset. Quinquaginta millia et septuaginta percussit de populo, neque hos solum de Bethsamitis, ne forte non de populo, sed ipsum populum prostravisse videatur; sed de tota provincia et regione circumjacente civitati Bethsamis. Subdit causam, quare sint percussi, dicens: Eo quod vidissent arcam Domini; ( S1, 6, 19) scilicet non reverenter, neque cum timore, ut tantam rem decebat; sed audacter irruentes respexissent arcam Domini. Dignum quippe fuerat, ut quia Philisthaeos, qui digni non erant arcam Dei retinere, praesumentes pro sua temeritate percussos audierant: ipsi quoque infirmitatis suae memores cum magna reverentia, et timore ad illam respiciendam accederent. Quia igitur pro sua praesumptione percussi sunt: innuit eosdem percussos nominans. Hinc est quod Oza in sequentibus, cum ad eamdem arcam sustentandam manum extenderet, percussus periit, quia inclinato vehiculo, et ruinam minitanti auxilium laturus majestatem praesidentis non cogitavit.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 1, Caput 4
    • Hi sunt autem ani aurei, quos reddiderunt Philistiim pro delicto Domino: Azotus unum, Gaza unum, Ascalon unum, Geth unum, Acharon unum ( S1, 6, 17). Quinque anos et quinque mures, hae quinque civitates dederunt. Reliquae autem civitates provinciarum, et villae quae erant absque muro, mures tantum dederunt. Idcirco dicitur, ab urbe murata usque ad villam quae erat absque muro. Quod autem sequitur: Et usque ad Abel magnum, super quem posuerunt arcam Domini ( S1, 6, 18). Abel magnum civitas est in termino Israel. Abel magnum idcirco vocatur, cum antea Bethsamis vocitata sit, sive propter luctum super viris Bethsamitibus ibi factum, sive propter distinctionem civitatis Abel Bethmaca, de qua exclamavit mulier sapiens ad Joab, dicens: Qui interrogant, interrogent in Abela. Sic itaque intelligendum est, quod ab urbe murata usque ad villam quae erat absque muro, et usque ad Abel magnum, dederint mures. Super quem, id est, super luctum, posuerunt arcam Domini, quae erat usque ad illum diem in agro Josue Bethsamitis. Fuit ergo in agro illius, donec in Cariath-Jarim ducta est.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Proemium, Caput 3
    • Porro Bethsamitae metebant triticum, ( S1, 6, 13) usque dum dicit: At urbe murata usque ad villam, quae erat absque muro, et usque ad Abel magnum, super quem posuerunt arcam Domini. ( S1, 6, 18) Propter quod dicit Abel magnum ? Et reliqua.