Liber Secundus Samuelis

Caput 20

v. 1 :Accidit quoque ut ibi esset vir Belial, nomine Seba, filius Bochri, vir Iemineus: et cecinit buccina, et ait: Non est nobis pars in David, neque haereditas in filio Isai: revertere in tabernacula tua, Israel.

v. 2 :Et separatus est omnis Israel a David, secutusque est Seba filium Bochri: viri autem Iuda adhaeserunt regi suo a Iordane usque Ierusalem.

v. 3 :Cumque venisset rex in domum suam in Ierusalem, tulit decem mulieres concubinas quas dereliquerat ad custodiendam domum, et tradidit eas in custodiam, alimenta eis praebens: et non est ingressus ad eas, sed erant clausae usque in diem mortis suae in viduitate viventes.

v. 4 :Dixit autem rex Amasae: Convoca mihi omnes viros Iuda in diem tertium, et tu adesto praesens.

v. 5 :Abiit ergo Amasa ut convocaret Iudam, et moratus est extra placitum quod ei constituerat rex.

v. 6 :Ait autem David ad Abisai: Nunc magis afflicturus est nos Seba filius Bochri quam Absalom: tolle igitur servos domini tui, et persequere eum, ne forte inveniat civitates munitas, et effugiat nos.

v. 7 :Egressi sunt ergo cum eo viri Ioab, Cerethi quoque et Phelethi: et omnes robusti exierunt de Ierusalem ad persequendum Seba filium Bochri.

v. 8 :Cumque illi essent iuxta lapidem grandem qui est in Gabaon, Amasa veniens occurrit eis. Porro Ioab vestitus erat tunica stricta ad mensuram habitus sui, et desuper accinctus gladio dependente usque ad ilia, in vagina, qui fabricatus levi motu egredi poterat, et percutere.

v. 9 :Dixit itaque Ioab ad Amasam: Salve mi frater. Et tenuit manu dextera mentum Amasae, quasi osculans eum.

v. 10 : Porro Amasa non observavit gladium quem habebat Ioab: qui percussit eum in latere, et effudit intestina eius in terram, nec secundum vulnus apposuit: et mortuus est. Ioab autem, et Abisai frater eius, persecuti sunt Seba filium Bochri.

v. 11 : Interea quidam viri, cum stetissent iuxta cadaver Amasae, de sociis Ioab, dixerunt: Ecce qui esse voluit pro Ioab comes David.

v. 12 : Amasa autem conspersus sanguine iacebat in media via. Vidit hoc quidam vir, quod subsisteret omnis populus ad videndum eum, et amovit Amasam de via in agrum, operuitque eum vestimento, ne subsisterent transeuntes propter eum.

v. 13 : Amoto ergo illo de via, transibat omnis vir sequens Ioab ad persequendum Seba filium Bochri.

v. 14 : Porro ille transierat per omnes tribus Israel in Abelam et Bethmaacha: omnesque viri electi congregati fuerant ad eum.

v. 15 : Venerunt itaque, et oppugnabant eum in Abela et in Bethmaacha, et circumdederunt munitionibus civitatem, et obsessa est urbs: omnis autem turba quae erat cum Ioab, moliebatur destruere muros.

v. 16 : Et exclamavit mulier sapiens de civitate: Audite, audite: dicite Ioab: Appropinqua huc, et loquar tecum.

v. 17 : Qui cum accessisset ad eam, ait illi: Tu es Ioab? Et ille respondit: Ego. Ad quem sic locuta est: Audi sermones ancillae tuae. Qui respondit: Audio.

v. 18 : Rursumque illa: Sermo, inquit, dicebatur in veteri proverbio: Qui interrogant, interrogent in Abela: et sic perficiebant.

v. 19 : Nonne ego sum quae respondeo veritatem in Israel, et tu quaeris subvertere civitatem et evertere matrem in Israel? quare praecipitas haereditatem Domini?

v. 20 : Respondensque Ioab, ait: Absit, absit hoc a me: non praecipito, neque demolior.

v. 21 : Non sic se habet res, sed homo de monte Ephraim, Seba filius Bochri cognomine, levavit manum suam contra regem David: tradite illum solum, et recedemus a civitate. Et ait mulier ad Ioab: Ecce caput eius mittetur ad te per murum.

v. 22 : Ingressa est ergo ad omnem populum, et locuta est eis sapienter: qui abscissum caput Seba filii Bochri proiecerunt ad Ioab. Et ille cecinit tuba, et recesserunt ab urbe, unusquisque in tabernacula sua: Ioab autem reversus est Ierusalem ad regem.

v. 23 : Fuit ergo Ioab super omnem exercitum Israel: Banaias autem filius Ioiadae super Cerethaeos et Phelethaeos:

v. 24 : Aduram vero super tributa: porro Iosaphat filius Ahilud, a commentariis:

v. 25 : Siva autem, scriba: Sadoc vero et Abiathar, sacerdotes.

v. 26 : Ira autem Iairites erat sacerdos David.