V. 10 :
Porro Amasa non observavit gladium quem habebat Ioab: qui percussit eum in latere,
et effudit intestina eius in terram, nec secundum vulnus apposuit: et mortuus est.
Ioab autem, et Abisai frater eius, persecuti sunt Seba filium Bochri.
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 2, v. 155. 156. :
Dum simulas Amasae Ioab oscula, dextera mentum
Sustinet et laeva das lateri gladium.
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 2, Caput 19
Dixit itaque Joab ad Amasam: Salve, mi frater.
Et tenuit manu dextera mentum Amasae quasi osculans eum.
Porro Amasa non observavit gladium quem habebat Joab, qui percussit eum in
latere, et effudit intestina ejus in terram.
(
S2, 20, 9 et
S2, 20, 10) Quid est quod Joab Amasae mentum dextera tenuit, sedsinistram ad
gladiumlatenter mittens, ejus viscera effudit, nisi hoc quod patenter datur
intelligi?Dextera namque mentum tenere est, quasi ex benignitate blandiri.
Sed sinistram ad gladium mittit, qui latenter ex malitia percuTit. Sic Joab
quoqueblande et benigne locutus est, sed ex malitia in dolo occidit.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 2, Caput 20
Dixit itaque Joab ad Amasam: Salve, mi frater, et
tenuit manu dextera mentum Amasae quasi osculans eum.
Porro Amasa non observavit gladium quem habebat
Joab. Qui percussit eum in latere, et effudit
intestina ejus in terram, et mortuus est, nec secundum
vulnus apposuit, etc.
(
S2, 20, 9 et
S2, 20, 10) Quid est, quod Joab Amasae mentum dextera manu tenuit, sed
sinistram ad gladium latenter mittens, ejus viscera effudit, nisi hoc
quod patenter datur intelligi? Dextera namque mentum tenere est, quasi
ex benignitatibus blandiri. Sed sinistram ad gladium mittit
qui latenter ex malitia percutit.
Auctor incertus
Liber 2, Caput 9
Fugiens David Absalom filium suum, nudisque pedibus incedens,
transgressusest torrentem Cedron, et cunctus populus cum eo, et
pervenerunt usque Baurim;et ecce egressus Semei, filius Gera, de
cognatione domus Saul, mittens lapidesmaledicebat regem dicens:
Egredere, egredere, vir sanguinum et vir Belial
(
S2, 16, 7).
Quisquis fidelium divinae gratiae illustratione compungitur, et
sanctodesiderio de imis ad summa supernae contemplationis penna
festinat, haec gestabeati David et aliorum sanctorum praecedentium
patrum, ubi aliquid injusteperpessi sunt, ante mentis oculos ponat;
atque in eis se imitatione exercendoproficiat, et quod in praesenti
titillat ex vitio, vel praeteritorum malorummemoria reprimat, vel
donorum praecedentium consolatione restinguat, vel etiamimitatione, ut
dictum est, patrum praecedentium retundat, quod necesse est, ut,sicut
proposuimus, exemplis evidentioribus approbemus.
Ut enim unum de multis loquar, quatenus studiosus lector multa in
unointelligat, quisquis verborum contumeliis pressus, cum virtute
patientiamservare non sufficit, David factum ad memoriam reducat.
Qui cum a Semei tot conviciis urgeretur, et armati proceres
ulciscicontenderent, ait:
Et paulo post:
Dimittite eum, ut maledicat juxta praeceptum Domini,
si forte respiciat Dominus afflictionem meam, et reddat mihi
bonum pro maledictione hac hodierna
(
S2, 16, 11 et
S2, 16, 12).
Quibus profecto verbis indicat quia pro perpetrato Bersabeae
scelere,exsurgentem contra se filium, fugiens reduxit ad animum, malum
quodperpetravit, et contumeliosa verba non tam convicia quam adjutoria
credidit,quibus se purgari sibique misereri posse judicavit; tunc enim
illata conviciabene toleramus, cum in secreto mentis ad male perpetrata
recurrimus; levequippe videbitur quod injuria percutimur, dum in actione
concipimus, quia pejusest quod meremur, sicque fit ut potius contumeliis
gratia quam ira debeatur,quarum interventu Deo judice poena gravior
declinari posse confiditur.
Illud vero quid significet, quod parricida filius Absalon patrem
insequens,primo pater ejus declinans fugit ante faciem ejus, securus de
victoria; quiaspiciebat impium perire, quem etiam flevit magno luctu, et
deploravit exitumparricidae; scribitur enim fugisse David a facie
bellantis adversum se filii,et quoniam scriptum est de populo
Hierusalem:
Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem contemnenter
spreverunt me
(
Es, 1, 2); filius ipsiussignificatur tropice, id est, populus Judaicus, qui
eum tradidit. Absalonautem, sicut quidam interpretantur, intelligitur
Patris pax.
Quod mirum videtur in historia, quemadmodum patris pax possit
intelligi, quipatrem bello persecutus est.
Sed qui diligenter ad allegoriam intendunt, inspiciunt Absalon
esseHierusalem: quia etiam et ipsa, Pax interpretatur, a cujus facie
Christusfugit, quando eam patiendo deserens in gentibus per fidem
successit.
Alii Absalon, Judam traditorem accipiunt, quem tanta et tam miranda
patientiaChristus pertulit tamquam bonum, cum ejus cogitationes non
ignoraret, cumadhibuit convivio, in quo corporis et sanguinis sui
figuram discipuliscommendavit, et tradidit.
Quod denique et in ipsa traditione osculum accepit, bene intelligi
Christumpacem exhibuisse traditori suo, quamvis ille tam sceleratae
cogitationisinterno bello vastaretur.
Et ideo Absalon Patris pax dicitur, quia pater habuit pacem, quam ille
nonhabuit.
Sed fortasse quis dicet: Si David imaginem Christi gerebat, quomodo
multasuxores habuisse et concubinas scribitur, cum has res Christus et
horrescat etdamnet? Hoc enim in prophetia fiebat; multae enim uxores
David multarum gentiumet nationum imaginem indicabant, quae per fidem
Christi consortio jungerentur;concubinae vero ejus significant
haereticorum Ecclesias, quae sub Christinominis titulo se manere
gloriantur; sed quia propter carnalia lucra Christumsectantur, non
conjuges, sed concubinae vocantur.
Denique nunc reges si plures habeant uxores vel concubinas crimen est,
quiajam transierunt figurae, pro quibus uxorum vel concubinarum venia
concedebatur;at nunc quia figurae transierunt, venia nulla datur.
Percusso Absalon cum rediisset David in Hierusalem, dixit Amasae
utcongregaret omnes viros Juda in diem tertium, et constitueret eum
principem proJoab, qui moratus extra placitum, praecepit David Joab et
Abisai ut irent etapprehenderent Siba filium Bochri; cumque venisset
Joab in Gabaon,
Joab tenuit manu dextra mentum Amasae, quasi
osculans eum, percussit eum in latere, et mortuus
est
(
S2, 20, 9 et
S2, 20, 10).
Quid est quod Joab Amasae mentum manu dextra tenuit, et sinistram ad
gladiumlatenter mittens, ejus viscera effudit, nisi hoc quod patenter
datur intelligi?dextra namque manu tenere, est quasi ex benignitate
blandiri; sed sinistram adgladium mittit, qui latenter ex malitia
percutit.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Auctor incertus