Liber Secundus Samuelis

Caput 20

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26
PrécédentSuivant

V. 4 : Dixit autem rex Amasae: Convoca mihi omnes viros Iuda in diem tertium, et tu adesto praesens.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 2, v. 153. 154. :

    Praecipiens Amasae quo multum regeret agmen,

    Vult Amasam David pro Ioab esse ducem.

Commentaires

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 2, Caput 3
    • (voir: S2, 20, 4) Percusso Absalon, cum reversus esset David in Jerusalem, dixit Amasae, ut congregaret omnes viros Juda in diem tertium, et constitueret eum principem pro Joab. Morante Amasa extra placitum, praecepit David Joab, et Abisai, ut irent et apprehenderent Sibam filium Bochri. Cumque invenisset Joab in Gabaon, Joab tenuit manu dextera mentum Amasae, quasi osculans eum, qui percussit eum in latere, et mortuus est. Quid est quod Joab mentum Amasae dextra tenuit, sed sinistram ad gladium latenter mittens, ejus viscera effudit? nisi hoc, quod patenter datur intelligi. Dextra namque mentum tenere, est quasi ex benignitate blandiri: sed sinistram ad gladium mittit, qui latenter ex malitia percutit.