Liber Secundus Samuelis

Caput 20

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26
PrécédentSuivant

V. 23 : Fuit ergo Ioab super omnem exercitum Israel: Banaias autem filius Ioiadae super Cerethaeos et Phelethaeos:

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 19
    • ( S2, 20, 23) Fuit autem Joab super omnem Israel. » Reditus itaque Israelitici populi adDavid post interfectionem Absalom, reditum prioris populi ad Christum post interitumpravorum magistrorum significabat. Seba ergo filius Bochri, qui populum seducendo ad David, avertebat, erroremsignificat qui in Synagoga Judaeorum diutius dominabatur, et a veritatis auditupopulum subvertebat. Interpretatur autem Seba secta, a secando, non a sectando. Bochri autem interpretatur primogenitus meus. Israel ergo de quo scriptumest: Filius primogenitus Israel quem eduxide Aegypto, ( Mi, 6) Sebam, id est errorem secutus, resequestrabat a domo David, Ecclesiamsemetipsam separabat, cum ejus conventum exsecrando negabat. Hi ergo postquam per mulieris sapientis suggestionem, et spiritalis doctrinaeeruditionem caput Seba absciderant, id est diabolum a corde suo abjecerant, mox adDavid revertuntur, cum Christum Filium Dei corde credulo venerantur.