Liber Primus Samuelis

Caput 6

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
PrécédentSuivant

V. 11 : et posuerunt arcam Dei super plaustrum et capsellam quae habebat mures aureos et similitudinem anorum

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 3, Caput 4
    • Nam si in fine deficiunt, aperte cognoscitur, quia bona eorum principia a Domino non fuerunt. Unde et subditur: Sin autem minime, scimus quia nequaquam manus ejus tetigit nos, sed casu accidit. Manus Domini quid est, nisi unigenitus Patris aeterni? Manu namque Domini non tanguntur, qui non inspiratione divini verbi, sed subita deliberatione cordis sui a pristina conversatione separantur. Qui certe tanto celerius ab incoepta bonitate deficiunt, quanto quod per arctam viam ingredi ad aeternam patriam proposuerant, qua fortitudine exsequendum esset, praecogitare nescierunt. Quare apte dictum est: Casu accidit. Quod enim casu accidit, subito et sine consilio et provisione contingit. Cum ergo hi qui a mundi amore, sive qui ab infidelitate discessisse videbantur conversi, ad prioris vitae nequitiam reviviscunt, aperte cognoscitur, quia non manu Domini, ut videbantur interfecti, sed accidente casu a pristina sint conversatione separati. Sequitur: Fecerunt illi hoc modo, et tollentes duas vaccas junxerunt ad plaustrum, vitulosque earum clauserunt domi, et posuerunt arcam Dei super plaustrum, et capsellam quae habebat mures aureos et similitudines anorum ( S1, 6, 10 et S1, 6, 11). Quia haec supra latius exposita sunt, quid jam in se de spiritali eruditione contineat ipsa profectio arcae, videamus. Nam sequitur: Ibant autem in directum vaccae per viam quae ducit Bethsames, et itinere uno gradiebantur, pergentes et mugientes: et non declinabant neque ad dexteram, neque ad sinistram ( S1, 6, 12).