V. 16 :
et quinque satrapae Philisthinorum viderunt et reversi sunt in Accaron in die
illa
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 3, Caput 4
In qua die, nisi in illa in qua holocaustum Domino vaccas super
plaustri ligna posuere? Quae est igitur dies illa, nisi
illuminatio divinae praedicationis? Ea namque die Bethsamitae
holocausta Domino offerunt, ea die victimas immolant qua ligna
concidunt, qua super ea holocaustum Domino vaccas imponunt; quia sancti
praedicatores ea luce verbi, qua subjectis emicant, sibi quoque ad
rectitudinem superni itineris officium visionis administrant, et
contemptis rebus infimis, per vim dilectionis omnipotenti Deo tanto se
liberius exhibent, quanto etiam auditores suos ei jam magna
familiaritate conjunctos vident. Quia vero non solum
holocausta obtulisse, sed immolasse victimas viri Bethsamitae relati
sunt, perfectorum virorum spiritalis oblatio designatur. Nam
holocausta offerunt, cum per contemplationis ascensum se Deo omnipotenti
ineffabili affectione conjungunt. Sed holocaustis victimas
sociant: quia nimirum tantae jucunditatis bonum non suis meritis, sed
divinae referunt bonitati. Sine victimis quidem holocaustum
offert, qui jam supernis in magna delectatione conjungitur; et
insurgentibus elationis occultae motibus, per humilitatis virtutem
nequaquam dominatur. In oblationibus ergo perfectorum simul
holocausta et victimae convenisse describuntur: quia et divina frui
dulcedine digni sunt, et in omni quod totos se jam coelites faciunt,
elationis ignari.
Et quinque satrapae Philisthinorum viderunt, et reversi
sunt in Accaron in die illa
(
S1, 6, 16).
Commentaires
Gregorius I (540-604)