Liber Primus Samuelis

Caput 6

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
PrécédentSuivant

V. 12 : ibant autem in directum vaccae per viam quae ducit Bethsames et itinere uno gradiebantur pergentes et mugientes et non declinabant neque ad dextram neque ad sinistram sed et satrapae Philisthinorum sequebantur usque ad terminos Bethsames

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 1 , v. 37. 38. :

    Utraque vacca rudis mugit vitulo remanente,

    Iunctaque fert arcam Bethsamis absque duce.

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 3, Caput 4
    • Nam si in fine deficiunt, aperte cognoscitur, quia bona eorum principia a Domino non fuerunt. Unde et subditur: Sin autem minime, scimus quia nequaquam manus ejus tetigit nos, sed casu accidit. Manus Domini quid est, nisi unigenitus Patris aeterni? Manu namque Domini non tanguntur, qui non inspiratione divini verbi, sed subita deliberatione cordis sui a pristina conversatione separantur. Qui certe tanto celerius ab incoepta bonitate deficiunt, quanto quod per arctam viam ingredi ad aeternam patriam proposuerant, qua fortitudine exsequendum esset, praecogitare nescierunt. Quare apte dictum est: Casu accidit. Quod enim casu accidit, subito et sine consilio et provisione contingit. Cum ergo hi qui a mundi amore, sive qui ab infidelitate discessisse videbantur conversi, ad prioris vitae nequitiam reviviscunt, aperte cognoscitur, quia non manu Domini, ut videbantur interfecti, sed accidente casu a pristina sint conversatione separati. Sequitur: Fecerunt illi hoc modo, et tollentes duas vaccas junxerunt ad plaustrum, vitulosque earum clauserunt domi, et posuerunt arcam Dei super plaustrum, et capsellam quae habebat mures aureos et similitudines anorum ( S1, 6, 10 et S1, 6, 11). Quia haec supra latius exposita sunt, quid jam in se de spiritali eruditione contineat ipsa profectio arcae, videamus. Nam sequitur: Ibant autem in directum vaccae per viam quae ducit Bethsames, et itinere uno gradiebantur, pergentes et mugientes: et non declinabant neque ad dexteram, neque ad sinistram ( S1, 6, 12).
  • Liber 3, Caput 4
    • Quid est autem quod de eisdem vaccis dicitur, quia gradiebantur pergentes et mugientes. Sed pergere dicuntur, quia sancti viri bona incessanter faciunt: mugiunt vero, quia carnalia desideria in semetipsis exstinguere sine magna quotidie tribulatione non possunt. Mugire namque, ad laborem edomandae carnis pertinet; pergere autem, ad perseverantiam bonae voluntatis. Nam dum contra naturam caro carnales motus comprimere cogitur, velut mugit dum graditur, quia propria desideria adimplere prohibetur. Bene quippe duo haec in sanctorum profectione describuntur, videlicet pergere et mugire. Quia etsi eis ad supernam patriam festinantibus, magna est instantia desiderii, est nihilominus invincibilis patientia laboris. Nam de his vaccis pergentibus per Ezechielem dicitur: Non revertebantur, cum incederent ( Ez, 1, 12) . Vaccarum quoque mugitum, et causam exprimit Paulus, dicens: Video aliam legem contradicentem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati. Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus ( Rm, 7, 23 et Rm, 7, 24)? Mugiunt ergo vaccae, sed pergunt: quia sancti viri, etsi magna sunt tentamenta quae perferunt, viam tamen supernae patriae non relinquunt. Pergunt item, sed mugiunt: quia etsi magnis desideriis ad superna properant, profectum tamen superni itineris non de quiete pacis obtinent, sed ex triumpho tentationis. Sequitur: Sed et satrapae Philisthinorum sequebantur usque ad terminos Bethsamis ( S1, 6, 12).

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 6
    • Sed et satrapae Philisthinorum sequebantur usque ad terminos Bethsames. Porro Bethsamitae metebant triticum in valle. Et elevantes oculos suos, viderunt arcam, et gavisi sunt cum vidissent. Et plaustrum venit in agrum Josue Bethsamitae, et stetit ibi. Erat autem ibi lapis magnus. Et conciderunt ligna plaustri, ( S1, 6, 12, S1, 6, 13 et S1, 6, 14) et reliqua. Jam enim superius dictum est, quod Bethsamis domus solisinterpretaretur. Sed nunc quae alia potest in hoc loco esse domus solis, nisi sancta Ecclesia, aSole justitiae illustrata? Et quid est Bethsamitas invalle frumenta metere, nisidoctores Ecclesiae annonam verbi Dei in humilitate tractare? Quis est lapis in agroJosue, nisi Christus Dominus in Ecclesia sua? Ligna vero illa plaustri, ipsius Christipraefigurasse crucis mysterium non dubium est. Vaccas vero super lapidem immolare, est conversos sanctos a saeculo in Christiimitatione mortificare.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 6
    • Et itinere uno gradiebantur pergentes et mugientes, et non declinabant neque ad dexteram neque ad sinistram ( S1, 6, 12), etc. Bene dicit quod itinere uno gradiebantur Bethsamis, hoc est, viam regiam incedentes in domum solis, in locum videlicet justitiae et veritatis. Bethsamis enim interpretatur domus solis, et significat coelestem Jerusalem, ubi Sol justitiae semper lucet. Ibant autem in directum vaccae, et non declinabant neque ad dexteram neque ad sinistram ( S1, 6, 12), etc. Id est, non extollebantur prosperis, neque frangebantur adversis. Unde dicit Apostolus: « Per arma justitiae a dextris et a sinistris, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, ut seductores et veraces, » etc. (voir: 2Co, 6 et Greg, sl) Si igitur ad aeterni Solis habitationem tendimus, dignum profecto est ut de Dei itinere pro carnalibus affectibus non declinemus. Tota enim virtute pensandum est quod vaccae Dei plaustro suppositae pergunt et gemunt, dant ab intimis mugitus, et tamen de itinere non reflectunt gressus. Amorem quidem per compassionem sentiunt, sed colla posterius non deflectunt. Sic nimirum praedicatores Dei, sic fideles quique esse intra sanctam Ecclesiam debent, ut et compatiantur proximis per charitatem, et tamen de via Dei non exorbitent per compassionem. Arcam quippe superpositam Bethsamis pergere, est cum superna scientia ad internae lucis habitaculum propinquare. Sed tunc vere Bethsamis tendimus, cum via rectitudinis gradientes ad vicina erroris latera pro affectu pignorum non declinamus. Sic namque nunc necesse est ut incedere debeant, qui sacrae legis jugo suppositi jam per internam scientiam Domini arcam portant, quatenus per hoc propinquorum necessitatibus condolentes, a coepto rectitudinis itinere non declinent. Quorum nimirum gratia mentem nostram tenere debet, sed reflectere non debet, ne haec eadem mens aut si affectu non tangitur, dura sit: aut plus tacta, si inflectitur, remissa. Post reversionem arcae de terra Philisthiim sequitur Scriptura dicens:

Auctor incertus

  • Liber 1, Caput 7
    • Cum vero de terra Philistiim arca Domini ad terram Israelitarum rediret,plaustro superposita est, et vaccae plaustro subjunctae sunt, quae fetae fuissememorantur, quarum filios clauserant domi, ut scriptum est: Ibant autem in directum vaccae per viam quae ducit Bethsamis, uno itinere gradiebantur pergentes, et mugientes, et non declinabant neque ad dexteram neque ad sinistram ( S1, 6, 12). Quid igitur vaccae, nisi fideles quosque in Ecclesiasignant, qui dum sacri eloquii praecepta considerant, quasi superimpositamDomini arcam portant. De quibus hoc est etiam notandum, quod fuisse fetae memorantur, quia suntplerique qui in via Dei intrinsecus positi, foris carnalibus affectibusligantur; sed non declinat a recto itinere, qui arcam Dei portat in mente; ecceenim vaccae Bethsamis pergunt. Bethsamis quippe dicitur domus solis: Propheta ait: Vobis autem, qui timetis Dominum, orietur Sol justitiae. Si igitur ad aeterni Solis habitationem tendimus, dignum profecto est ut deDei itinere pro carnalibus affectibus non declinemus: tota enim virtutepensandum est, quod vaccae Dei plaustro suppositae pergunt et gemunt. Dant ab intimis mugitus, et tamen de itinere non retorquent gressus. Amoremquidem per compassionem sentiunt, sed colla posterius non deflectunt. Sic nimirum praedicatores, sic fideles quique intra sanctam Ecclesiam essedebent, ut et compatiantur proximis per charitatem, et tamen de via Dei nonexorbitent per compassionem. Arca quippe superposita Bethsamis pergere est, cum superna scientia adinternae lucis habitaculum appropinquare. Sed tunc vere Bethsamis tendimus, cum viam rectitudinis gradientes, ad vicinaerroris latera non pro affectu pignorum declinamus. Sic namque, sic necesse est ut incedere debeant, qui sacrilegiis suppositi,jam per internam scientiam Domini arcam portant, quatenus per hoc quodpropinquorum necessitatibus condolent, accepto rectitudinis itinere nondeclinent. Quorum nimirum gratia mentem nostram tenere debet, ne haec eadem mens aut, siaffectu non tangitur, dura sit, aut, plus tacta si inflectitur, remissa.

Isidorus Hispalensis 565-636

  • Liber 2, Caput 34
    • Ibant autem in directum vaccae per viam quae ducit Bethsames, pergentes, et mugientes, et non declinabant neque ad dexteram, neque ad sinistram ( S1, 6, 12). Quid igitur vaccae, nisi fideles quosque in Ecclesia designant? Qui dum sacri eloquii praecepta considerant, quasi superimpositam Domini arcam portant.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Proemium, Caput 3
    • Viri quoque, qui mortui non fuerant, percutiebantur in secretiori parte natium, ( S1, 5, 12) usque dum dicit: Sed et satrapae Philistinorum sequebantur arcam Domini, usque ad terminos Bethsame. ( S1, 6, 12).
  • Liber 1, Caput 1
    • (voir: S1, 6, 1, S1, 6, 2 et S1, 6, 3) Cum vero de terra Philistiim arca Domini ad terram Israelitarum rediret, (voir: S1, 6, 7, S1, 6, 8 et S1, 6, 9) plaustro superposita est, et vaccae plaustro subjunctae sunt, quae fetae fuisse memorantur; (voir: S1, 6, 10) quarum filios clauserunt domi, ut scriptum est. Ibant autem in directum vaccae per viam, quae ducit Bethsames: uno itinere gradiebantur pergentes, et mugientes, et non declinabant neque ad dexteram, neque ad sinistram. ( S1, 6, 12) Quid igitur vaccae, nisi fideles quosque in Ecclesia significant, qui dum sacri eloquii praecepta considerant, quasi superimpositam Domini arcam portant? de quibus hoc est etiam notandum, quod fuisse fetae memorantur: quia sunt plerique, qui in via Dei intrinsecus positi, foris carnalibus affectibus ligantur: sed non declinant a recto itinere qui arcam Dei portant in mente. Ecce enim vaccae Bethsamis pergunt. Bethsamis quippe dicitur Domus solis. Et propheta ait : Vobis autem, qui timetis Deum, orietur sol justitiae ( Ma, 4, 2). Si igitur ad aeterni solis habitationem tendimus, dignum profecto est, ut de Dei itinere pro carnalibus affectibus non declinemus. Tota enim virtute pensandum est, quod vaccae Dei plaustro suppositae pergunt, et dant ab intimis mugitus, et tamen de itinere non detorquent gressus: amorem quidem per compassionem sentiunt. Sed colla posterius non deflectunt. Sic nimirum praedicatores Dei, sic fideles quique intra sanctam Ecclesiam agere debent, ut et compatiantur proximis per charitatem, et tamen de via Dei non exorbitent per compassionem. Arca quippe superposita Bethsames pergere est, cum superna scientia ad internae lucis habitaculum propinquare: sed tunc vere Bethsames tendimus, cum viam rectitudinis gradientes, ad vicina erroris latera, nec pro affectu pignorum declinamus. Sic namque sic necesse est, ut incedere debeant, qui sacrilegiis suppositi jam per internam scientiam, Domini arcam portant, quatenus per hoc quod propinquorum necessitatibus condolent, accepto rectitudinis itinere non declinent. Quorum nimirum gratia mentem nostram tenere debet, sed reflectere non debet, ne haec eadem mens, aut si affectu non tangitur, dura sit, aut tacta, plus, si inflectitur, remissa.