Evangelium secundum Matthaeum

PrécédentSuivant

V. 22 : Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo saeculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 6
    • Hi sunt autem ani aurei quos reddiderunt Philisthiim pro delicto, Domino: Azotus unum, Gaza unum, Ascalon unum, Beth unum, Accaron unum. ( S1, 6, 17) Azotus enim interpretatur ignis, Gaza vero fortitudo ejus,sive divitiae. Ascalon quippe pondera vel ignis homicida,Geth torcular, Accaron vero sterilitas vel eradicatiodicitur. Quinque enim civitates Palaestinorumquinque corporis sensus a quibusdamintelliguntur. Ex quibus bene Azotus interpretatur ignis, illum scilicet significans,quo corda miserorum suecenduntur. De quibus scriptum est: Omnes adulterantes velut clibanus corda eorum. ( Os, 7) Et Gaza, quae dicitur fortitudo ejus, quia fortes sunt adulterantes inmalum; sive divitiae, de quibus Dominus dicit: Sollicitudines divitiarum suffocant verbum, ( Mt, 13, 22) [mauvais référencement: Mt, 1] accipiuntur in quibus confidunt iniqui. Et Ascalon, quae ponderata sonat, vel ignis homicida, malitiaepondus, quo deprimuntur reprobi. De qua dicitur: Iniquitas in talento plumbi sedet, quia iniquitate succensi, utdivitiis abundare possint, homicidia perpetrant. Unde Geth jure sequitur, quae torcular interpretatur: Significatautemtribulationes praesentis vitae, ubi torquentur electi ac reprobi. Et Accaron vero, quae sterilitas vel era dicatio dicitur,reproborum significat sterilitatem, qui his vitiis insistunt; et si in hisperseveraverint, eradicabuntur a terra viventium. Sed hae quinque civitates munera aurea offerunt, quando auro spiritalisintelligentiae instructi, ab his vitiis per poenitentiam declinantes, quae in quinquesensibus corporis admittuntur divinis Testamentis se subdunt. Unde necesse est ut attendant ad mortem, ubi est tristitia vera et sterilitasperpetua et sic se cohibebant ab iniquitatibus. Sed quod ait juxta historiam: