V. 46 :
Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quae
habuit, et emit eam.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 2, Caput 4
Quod vero additur: Et sermo Domini erat pretiosus,
ad bonorum ardens studium subditorum, cum fideles subjecti etsi non
habent qui eis frequenter de thesauro sacri eloquii superna praedicet,
hoc tantum quod aliquando scire potuerunt mira devotione complectuntur,
et velut rem ineffabiliter pretiosam custodiunt, dum per bona opera in
coelo collocant, ubi fures qui id auferre valeant nequaquam
appropinquant. Unde et in Evangelio de emptore bonae
margaritae dicitur:
Inventa una pretiosa margarita, dedit, omnia sua et
comparavit eam
(
Mt, 13, 46). Cum itaque in occultatae visionis tempore
pretiosus sermo esse describitur electorum, subditorum laudes
nuntiantur, quia tanto sublimiori gloria praedicandi sunt, quanto id
bonum, quod de eminentiori loco periit, perfectione magnae charitatis in
inferioribus remansit. Quorum profecto bona conversatione
plerumque agitur, ut ea quae occultata fuerat visio, manifestetur, ut
qui devote custodiunt minima, scire debeant quae faciant, et
majora. Unde et subditur:
Factum est igitur in die quadam, Heli jacebat
in loco suo, et oculi ejus caligaverant, nec poterat
videre lucernam Dei, antequam exstingueretur.
Samuel autem dormiebat in templo Domini, ubi erat arca
Dei. Et vocavit Dominus
Samuelem
(
S1, 3, 2,
S1, 3, 3 et
S1, 3, 4).
Commentaires
Gregorius I (540-604)