V. 43 :
Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures
audiendi, audiat.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 1, Caput 3
Si vero in cornu aliquis vult regnum intelligi, per regnum Christi
sancta Ecclesia designatur. Quod profecto cornu sublimabitur,
quia ima nostra ad angelorum aequalitatem perducentur. Quare
et de electis in Evangelio Dominus dicit:
Erant sicut angeli Dei in coelo
(
Mt, 22, 30). De ista cornu sui sublimitate iterum dicit:
Fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum
(
Mt, 13, 43). Sublimabitur ergo cornu Christi, quia sancta Ecclesia
in aeterna contemplatione sui Redemptoris extolletur; et quae nunc in
hac valle miseriae depositionis suae poena deprimitur, absorpta tunc
morte, renovata aeterni gaudii culmine, sublevabitur. Sed
haec jam typica explanatione protulimus, restat ut in sequenti volumine
moraliter exprimamus.
Commentaires
Gregorius I (540-604)