Evangelium secundum Matthaeum

PrécédentSuivant

V. 16 : Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestrae quia audiunt.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 1, Caput 3
    • Quia vero per egregium Doctorem dicitur: Omnes eamdem escam manducaverunt, et omnes eumdem spiritalem potum biberunt (bibebant de spiritali consequente eos petra, petra autem erat Christus) ( 1Co, 10, 3 et 1Co, 10, 4), potest rationabiliter colligi quia illi manducaverunt, et non sunt saturati, isti manducaverunt, et saturati sunt. Quod nimirum contra Synagogam a sancta Ecclesia recte dicitur, ut ii qui sunt sub gratia mira celsitudine praeeminere sub lege positis designentur. Quid enim illis fuit se pro panibus locare, nisi sacramenta venturi Redemptoris in Scriptura sacra perquirere? Quorum profecto unusquisque manducavit, et saturatus non est, quia futuram summi unigeniti Incarnationem credidit, sed praesentem non vidit. Manducare quidem ei fuit, divinam Incarnationem in mentis desiderio dulciter retinere, et non saturari ei fuit desideratam ejus praesentiam non videre. Sed infirmi, qui robore accingendi erant, saturitatis suae praeconia ab eo quo saturabantur pane audiebant: Beati oculi qui vident quae vos videtis. Amen dico vobis quia multi reges et prophetae voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt, et audire quae vos auditis, et non audierunt ( Mt, 13, 16 et Mt, 13, 17). Qui enim videre volebant, jam intimae delectationis panem per desiderium manducabant; sed quia videre non poterant, habebant gaudium desiderii, sed non habebant per fruitionem saturitatis. Nam etsi Scriptura dicat: Quia panem omnem suavitatem habentem et omnem dulcedinem, Deus eis dedit ( Sg, 16, 20), sic dicitur ab eis accipi, sicut nosci, sicut, per fidem notus ab eis, per charitatis desiderium poterat concupisci. Synagogae igitur in primis patribus glorianti, ii accincti robore praeferuntur, ut dum novum culmen electorum conspicitur praecelsum, nequaquam inaniter ultra glorietur. Et quia a discubitu sanctae Ecclesiae cibus vitae nunquam tollitur, tam futura quam praeterita insinuans, ait: Donec sterilis peperit plurimos, et quae multos habebat filios infirmata est. ( S1, 2, 6)