V. 32 :
Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob? Non est Deus
mortuorum, sed viventium.
Poètes
Commentaires
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 4, Caput 5
Denique
reversus Naaman ad virum Dei cum universo comitatu suo, venit
et stetit coram eo, et ait: Vere scio quod non sit Deus in
universa terra, nisi tantum in Israel
(
R4, 5). Haec est enim catholica professio, quod
Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, non est Deus
mortuorum, sed viventium
(
Mt, 22, 32) [mauvais référencement: Mt, 22],
quoniam omnes dii gentium daemonia, Dominus autem coelos
fecit
(
Ps, 95, 5) [mauvais référencement: Ps, 95]. Et ut cuncta hic baptismatis scires sacramenta praemonstrata, in
quo abrenuntiare Satanae ac fidem Dei confiteri praecipimur, negat se
Naaman ultra diis alienis litaturum, soli per omnia Domino serviturus.
Partem quoque terrae sanctae secum tollere gaudet, quia
baptizatos oportet Dominici quoque corporis participatione
confirmari.
Commentaires
Rabanus Maurus (780-856)