Evangelium secundum Matthaeum

PrécédentSuivant

V. 10 : neque septem panum in quatuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis?

Poètes

Commentaires

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 4, Caput 4
    • Vir autem quidam venit de Baalsalisa, deferens viro Dei panes primitiarum, et viginti panes hordeaceos, et frumentum novum in pera sua ( R4, 4, 42), etc. Denique vir de Baalsalisa venire describitur, deferens viro Dei panes primitiarum, et viginti panes hordeaceos, et frumentum novum in pera sua. Quem autem melius virum istum accipere possimus, quam coetum sanctorum Patrum, qui virtute animi et bonorum operum pollent? Qui bene de Baalsalisa venisse dicitur. Baalsalisa enim habens tertium interpretatur. Recte ergo de Baalsalisa est qui ternarium numerum in credulitate et confessione sanctae Trinitatis servat. Hic vero vir viro Dei panes primitiarum offert, cum Redemptori nostro per gratiam ejus inspiratus offert libros de origine creaturarum compositos. Offert viginti panes hordeaceos, hoc est, Decalogum legis in Moysi et prophetarum scriptis comprehensum. Offert frumentum novum in pera sua, cum Novum Testamentum post Mediatoris nostri adventum in sancti Evangelii et apostolorum scriptis profe t. Jubet ergo Eliseus noster ministris suis, sanctis videlicet praedicatoribus, ut hanc oblationem populo fidelium dispensent, id est, ut, secundum illud Evangelii, de thesauro suo, velut scriba doctus, in regno coelorum proferant nova et vetera ( Mt, 13, 52) [mauvais référencement: Mt, 13], quatenus pabulo verbi divini reficiantur. Quod mysterium in Evangelio iteratum legimus, cum in fractione quinque panum, quinque millia hominum ( Mt, 16, 9) [mauvais référencement: Mt, 14], et item, septem panum, quatuor millia hominum ( Mt, 16, 10) [mauvais référencement: Mt, 15], satiata esse commemorantur, et satiatis turbis, cum collegerunt duodecim cophinos sive septem sportas fragmentorum, quia nullus est qui sacramenta Scripturae divinae per omnia capere possit, quin sibi satiato supererit juxta verbum Domini.