V. 44 :
Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et
gloriam quae a solo Deo est, non quaeritis?
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 4, Caput 4
Sed dum electi bona praedicatorum laudant, auditorum corda magna luce
irradiant. Coelestis namque illa conversatio boni doctoris,
quam praedicant, dies est. Dicant ergo:
Hodie reperietis eum
(
S1, 9, 13). Eo namque die praedicator invenitur, quando
non est minor vita, quam fama: quando electorum voce laudatur, sed qui
laudes audiunt, omne quod audiunt, in ejus laudabili conversatione
inveniunt, atque cognoscunt. Quo contra Pharisaeos increpans
Dominus, ait:
Vae vobis, Scribae, et Pharisaei, qui similes estis
sepulcris dealbatis, quae foris videntur hominibus pulchra,
intus autem plena sunt ossibus mortuorum
(
Mt, 23, 27)
. Hinc iterum vane gloriosos infidelibus comparat,
dicens:
Quomodo potestis credere, gloriam ab hominibus
accipientes
(
Jn, 5, 44)
? In die quidem laudantur, qui ejusmodi sunt, sed eo
die non reperiuntur: quia qui eorum laudes audiunt, quasi candorem
sepulcri a foris aspiciunt; sed cum laudatas virtutes quaerunt, intus
peccatorum noctem quasi tristia atque putentia mortuorum ossa
inveniunt. Dicant ergo, pro significanda vera gloria justi:
Hodie reperietis eum
(
S1, 9, 13): quia cum justi laudantur, in veritate conversationis
habent, quidquid lucidum emicat de eis voce laudis. Et quia
tanti viri festina devotione quaerendi sunt, sequitur:
Et ascenderunt in civitatem. Cumque illi
ambularent in medio urbis, apparuit Samuel, egrediens
obviam eis, ut ascenderet in excelsum
(
S1, 9, 14).
Liber 5, Caput 4
Quos in hoc loco Jonathas, nisi illos insinuat, qui verbo et opere
magni sunt, sed tamen studio circumspectionis magni non sunt?
Alta quidem praedicant, fortia exercent, sed in humilitatis
circumspectione se non viriliter tenent. Quid est enim, quod
virgam tenet in manu, nisi quia disciplina, qua peccare alios prohibet,
semetipsum non coercet? Virga quidem qua parvuli solent
corripi, sermo correctionis potest apte designari.
Praedicatio ergo et opus bonum, virga et manus est. Quid est
igitur virgam extendere, et manum ad os cum melle revocare, nisi tam de
praedicationis verbo, quam de studio boni operis vani favoris gustum
recipere? Sed quia more electorum peccat, non virga, sed
extremitate virgae mel levare dicitur. Virgam quippe et manum
melle plenam ad os convertunt, qui juxta veritatis vocem:
Omnia opera sua faciunt, ub ab hominibus videantur.
(
Mt, 23, 5) Dum enim suis laudibus saturantur, mel non ad tenuem
gustum habent in summitate virgae, sed vel in tota virga, vel in manu ad
plenam refectionem. Tales utique erant, quibus Dominus in
Evangelio exprobrat, dicens:
Quomodo potestis credere, gloriam ab invicem
recipientes?
(
Jn, 5, 44) Quid ergo est haec virgae extremitas, nisi quia plerumque et
Dominum glorificare in suo opere quidem volunt, et apparere ipsi
laudabiles non refugiunt? Merito igitur vocem patris, qua
populum adjuravit Jonathas non audisse dicitur, quia Dei, sive ejus
praedicatoris verba non audit, qui ea implere negligit. Quid
vero est, quod ex gustu mellis illuminati sunt oculi Jonathae, nisi quia
qui vani favoris auram recipiunt, ex eodem ad agenda fortia
roborantur? Hoc quidem loco non dicuntur aperti oculi, ut
clausi fuisse sentiantur, sed ut reparato vigore corporis, ad videndos
intelligantur, et ad exstinguendos hostes reparati. Quod
nimirum elatis omnino convenit, qui ex eo majora et fortia agunt, quo
laudabilia opera sua efferri conspiciunt. Sed saepe minor
zelo charitatis accenditur, qui delinquentes magnos viros ad
Scripturarum memoriam reducere conatur. Unde et sequitur:
(Vers. 28.)
Respondensque unus de populo, ait: Jurejurando constrinxit
pater tuus populum, dicens: Maledictus vir qui comederit panem
hodie.
(
S1, 14, 28)
Commentaires
Gregorius I (540-604)