v. 1 :Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum, ut eum morti traderent.
v. 2 :Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato praesidi.
v. 3 :Tunc videns Iudas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, poenitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum, et senioribus,
v. 4 :dicens: Peccavi, tradens sanguinem iustum. At illi dixerunt: Quid ad nos? tu videris.
v. 5 :Et proiectis argenteis in templo, recessit: et abiens laqueo se suspendit.
v. 6 :Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: Non licet eos mittere in corbonam: quia pretium sanguinis est.
v. 7 :Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum.
v. 8 :Propter hoc vocatus est ager ille, Haceldama, hoc est, Ager sanguinis, usque in hodiernum diem.
v. 9 :Tunc impletum est quod dictum est per Ieremiam prophetam, dicentem: Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Israel:
v. 10 :et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus.
v. 11 :Iesus autem stetit ante praesidem, et interrogavit eum praeses, dicens: Tu es rex Iudaeorum? Dicit illi Iesus: Tu dicis.
v. 12 :Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit.
v. 13 :Tunc dicit illi Pilatus: Non audis quanta adversum te dicunt testimonia?
v. 14 :Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur praeses vehementer.
v. 15 :Per diem autem solemnem consueverat praeses populo dimittere unum vinctum, quem voluissent:
v. 16 :habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas.
v. 17 :Congregatis ergo illis, dixit Pilatus: Quem vultis dimittam vobis: Barabbam, an Iesum, qui dicitur Christus?
v. 18 :Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum.
v. 19 :Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor eius, dicens: Nihil tibi, et iusto illi: multa enim passa sum hodie per visum propter eum.
v. 20 :Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Iesum vero perderent.
v. 21 :Respondens autem praeses, ait illis: Quem vultis vobis de duobus dimitti? At illi dixerunt: Barabbam.
v. 22 :Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Iesu, qui dicitur Christus?
v. 23 :Dicunt omnes: Crucifigatur. Ait illis praeses: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant dicentes: Crucifigatur.
v. 24 :Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret: accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens: Innocens ego sum a sanguine iusti huius: vos videritis.
v. 25 :Et respondens universus populus, dixit: Sanguis eius super nos, et super filios nostros.
v. 26 :Tunc dimisit illis Barabbam: Iesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur.
v. 27 :Tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorium, congregaverunt ad eum universam cohortem:
v. 28 :et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei,
v. 29 :et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput eius, et arundinem in dextera eius. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes: Ave rex Iudaeorum.
v. 30 :Et exspuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput eius.
v. 31 :Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde, et induerunt eum vestimentis eius, et duxerunt eum ut crucifigerent.
v. 32 :Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenaeum, nomine Simonem: hunc angariaverunt ut tolleret crucem eius.
v. 33 :Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha, quod est Calvariae locus.
v. 34 :Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Et cum gustasset, noluit bibere.
v. 35 :Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta eius, sortem mittentes: ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.
v. 36 :Et sedentes servabant eum.
v. 37 :Et imposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam: Hic est Iesus rex Iudaeorum.
v. 38 :Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones: unus a dextris, et unus a sinistris.
v. 39 :Praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua,
v. 40 :et dicentes: Vah! qui destruis templum Dei, et in triduo illud reaedificas: salva temetipsum: si Filius Dei es, descende de cruce.
v. 41 :Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant:
v. 42 :Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere: si rex Israel est, descendat nunc de cruce, et credimus ei:
v. 43 :confidit in Deo: liberet nunc, si vult eum: dixit enim: Quia Filius Dei sum.
v. 44 :Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei.
v. 45 :A sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam.
v. 46 :Et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna, dicens: Eli, Eli, lamma sabacthani? hoc est: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?
v. 47 :Quidam autem illic stantes, et audientes, dicebant: Eliam vocat iste.
v. 48 :Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere.
v. 49 :Ceteri vero dicebant: Sine, videamus an veniat Elias liberans eum.
v. 50 :Iesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum.
v. 51 :Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum: et terra mota est, et petrae scissae sunt,
v. 52 :et monumenta aperta sunt: et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt.
v. 53 :Et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis.
v. 54 :Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Iesum, viso terraemotu, et his quae fiebant, timuerunt valde, dicentes: Vere Filius Dei erat iste.
v. 55 :Erant autem ibi mulieres multae a longe, quae secutae erant Iesum a Galilaea, ministrantes ei:
v. 56 :inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Iacobi, et Ioseph mater, et mater filiorum Zebedaei.
v. 57 :Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathaea, nomine Ioseph, qui et ipse discipulus erat Iesu:
v. 58 :hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Iesu. Tunc Pilatus iussit reddi corpus.
v. 59 :Et accepto corpore, Ioseph involvit illud in sindone munda,
v. 60 :et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit.
v. 61 :Erant autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, sedentes contra sepulchrum.
v. 62 :Altera autem die, quae est post Parasceven, convenerunt principes sacerdotum et pharisaei ad Pilatum,
v. 63 :dicentes: Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam.
v. 64 :Iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium: ne forte veniant discipuli eius, et furentur eum, et dicant plebi: Surrexit a mortuis: et erit novissimus error peior priore.
v. 65 :Ait illis Pilatus: Habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis.
v. 66 :Illi autem abeuntes, munierunt sepulchrum, signantes lapidem, cum custodibus.