Evangelium secundum Matthaeum

PrécédentSuivant

V. 24 : Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret: accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens: Innocens ego sum a sanguine iusti huius: vos videritis.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 3
    • Tertia autem die postquam ego peperi, peperit et haec. ( R3, 3, 18) Si consideres Pilatum lavantem manus atque dicentem: Mundus ego sum a sanguine justihujus. ( Mt, 27, 24) [mauvais référencement: Mt, 28] Si centurionem ante patibulum confitentem: Vere hic erat Filius Dei. ( Mt, 27, 54) [mauvais référencement: Mt, 28] Si eos qui ante passionem per Philippum Dominum videre desiderant, haud ambigisprimam peperisse Ecclesiam, et postea natum populum Judaeorum, pro quo Dominusprecabatur: « Pater, ignosce illis, quod enim faciunt nesciunt; » unaque diecrediderunt tria millia, et alia quinque millia. Multitudinis autem credentium erat anima una, et cor unum. ( Ac, 4) -- Eramus simul, nullusque alius in domo nobiscum, exceptis nobis duabus. ( R3, 3, 18) Non blasphemantium Judaeorum, non gentilium idolis servientium.