V. 51 :
Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum: et
terra mota est, et petrae scissae sunt,
Poètes
Commentaires
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 6
Hujus ergo veli sedula revelatio secundum legem apertionem significat
regni coelestis, quae nobis per incarnationem Domini et Salvatoris
nostri donata est. Unde et
baptizato eo coeli aperti sunt;
(
Mt, 3, 16) [mauvais référencement: Mt, 3] ut ostenderetur quod per baptisma, quod nobis ipse consecravit,
januam patriae coelestis deberemus ingredi; et moriente illo in cruce,
idem
velum scissum est medium a summo usque deorsum,
(
Mt, 27, 51) [mauvais référencement: Mt, 27] ut aperte doceretur quia figurae legales jam tunc ad finem
venissent, ac veritas Evangelii, arcanaque coelestia, et ipse coeli
ingressus, non adhuc prophetandus ac figuraliter significandus, sed
jamjamque esset proxime omnibus aperiendus, qui ab initio mundi usque ad
id temporis in fide veritatis de mundo transierunt. Bene idem
velum, sub quo in oraculum intrabatur, ex hyacintho, purpura, coccino,
et bysso factum esse, ei quoque cherubim intexti esse memorantur,
hyacinthus quippe, qui coeli colorem imitatur, supernorum desideriis
apte comparatur. Purpura, quae sanguine conchyliorum
conficitur, et sanguineam ipsa praefert speciem, non immerito
sacramentum Dominicae signat passionis, quo nos initiari, crucem nostram
portando, debemus. Coccino, quod rubeo colore flammescit,
congrue virtus exprimitur amoris: de quo mirantes dixere, qui cum Domino
ambulaverant, discipuli:
Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in
via, et aperiret nobis Scripturas?
(
Lc, 24, 32) [mauvais référencement: Lc, 24] Byssus, quae de terra virenti germine nascitur, et longo
artificum exercitio nativum exuit virorem, atque ad albentem per ducitur
speciem, congrue castigationem carnis nostrae insinuat: cujus quasi
humorem ingenitum exsiccari jubet Apostolus, dicens:
Mortificate membra vestra, quae sunt super terram,
fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et
avaritiam, quae est simulacrorum servitus.
(
Col, 3) Ad quantam vero candoris gratiam hanc velit perduci, alias
ostendit, dicens:
Obsecro vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis
corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem,
rationabile obsequium vestrum.
(
Rm, 12) Intexuntur vero cherubim eisdem, quae quatuor eximiis coloribus
conficiuntur, cum in universis, quae pie agimus, a venenatis daemonum
telis per angelica praesidia, Domino donante, protegimur.
Intexuntur velo cherubim, cum in bonis quae agimus,
multitudine scientiae indesinenter utimur, respicientes semper ad
eloquia divina; et ne forte a virtutum calle aberremus, horum intuitu
continuo vestigia nostra regimus.
Commentaires
Rabanus Maurus (780-856)