Evangelium secundum Matthaeum

PrécédentSuivant

V. 16 : Baptizatus autem Iesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei caeli: et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se.

Poètes

Commentaires

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 6
    • Hujus ergo veli sedula revelatio secundum legem apertionem significat regni coelestis, quae nobis per incarnationem Domini et Salvatoris nostri donata est. Unde et baptizato eo coeli aperti sunt; ( Mt, 3, 16) [mauvais référencement: Mt, 3] ut ostenderetur quod per baptisma, quod nobis ipse consecravit, januam patriae coelestis deberemus ingredi; et moriente illo in cruce, idem velum scissum est medium a summo usque deorsum, ( Mt, 27, 51) [mauvais référencement: Mt, 27] ut aperte doceretur quia figurae legales jam tunc ad finem venissent, ac veritas Evangelii, arcanaque coelestia, et ipse coeli ingressus, non adhuc prophetandus ac figuraliter significandus, sed jamjamque esset proxime omnibus aperiendus, qui ab initio mundi usque ad id temporis in fide veritatis de mundo transierunt. Bene idem velum, sub quo in oraculum intrabatur, ex hyacintho, purpura, coccino, et bysso factum esse, ei quoque cherubim intexti esse memorantur, hyacinthus quippe, qui coeli colorem imitatur, supernorum desideriis apte comparatur. Purpura, quae sanguine conchyliorum conficitur, et sanguineam ipsa praefert speciem, non immerito sacramentum Dominicae signat passionis, quo nos initiari, crucem nostram portando, debemus. Coccino, quod rubeo colore flammescit, congrue virtus exprimitur amoris: de quo mirantes dixere, qui cum Domino ambulaverant, discipuli: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas? ( Lc, 24, 32) [mauvais référencement: Lc, 24] Byssus, quae de terra virenti germine nascitur, et longo artificum exercitio nativum exuit virorem, atque ad albentem per ducitur speciem, congrue castigationem carnis nostrae insinuat: cujus quasi humorem ingenitum exsiccari jubet Apostolus, dicens: Mortificate membra vestra, quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est simulacrorum servitus. ( Col, 3) Ad quantam vero candoris gratiam hanc velit perduci, alias ostendit, dicens: Obsecro vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. ( Rm, 12) Intexuntur vero cherubim eisdem, quae quatuor eximiis coloribus conficiuntur, cum in universis, quae pie agimus, a venenatis daemonum telis per angelica praesidia, Domino donante, protegimur. Intexuntur velo cherubim, cum in bonis quae agimus, multitudine scientiae indesinenter utimur, respicientes semper ad eloquia divina; et ne forte a virtutum calle aberremus, horum intuitu continuo vestigia nostra regimus.