V. 2 :
Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato praesidi.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 1, Caput 2
Sed, ut temeritas humanae audaciae comprimatur, prius adorare dicitur,
postea immolare. Ordinatus quippe contemplantis ascensus est,
si a timore incipiat. Timor autem ipse, quid est aliud quam
electae mentis ad divinam gloriam speculandam transeuntis praeordinata
purgatio? Eo enim purius divinae lucis radios intueri
merebatur, quo, validiori timore dejecta, visioni Majestatis intimae
purgatior exhibetur. Sic ergo Ephrathaei hujus conversatio
foris nobis ostenditur, ut ad perfectionem tendentibus quid intus
agendum sit rationabiliter demonstretur. Igitur dum summae
gloriae respergi claritate appetimus, praesumptionis nostrae ausum in
hoc timoris transitu praefigamus, ut quo venerabilius omnipotentem
Dominum metuimus, eo perspicacius benignitatis ejus gloriam
videamus. Cujus etiam timoris magnitudo electae menti
aliquando post ostensionem laetae visionis incutitur. Quod
profecto dum fit, non fit ut mentem ad gloriae visionem purificet, sed
ut custodiat ab elatione. Unde et Petrus, et Jacobus, et
Joannes prius transformati Domini gloriam viderunt, deinde incusso eis
timore cecidere, ne elati perderent quod humiliter assumpti videre
meruissent
(voir:
Mt, 27, 2 et
Mt, 27, seq)
. Aliquando ergo adoratio immolationem praecedit,
aliquando immolatio adorationem, sed nimirum divina dispositione, non
nostro conamine. Vir quippe Ephrathaeus, ut prius adoraret,
et postea immolaret, ascendisse describitur, quia profecto ordo ita
perfectus est, ut a veneratione, quae ex pavore divinae districtionis
nascitur, ad speculationem laetae majestatis efferamur.
Divina tamen clementia electas mentes aliquando sic suae dulcedinis
infusione exhilarat, ut eas in timoris magnitudinem non
inducat. Unde et subditur:
Venit ergo dies, et immolavit Helcana.
(
S1, 1, 4)
Commentaires
Gregorius I (540-604)