Liber Tertius Regum

Caput 3

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28
PrécédentSuivant

V. 18 : Tertia autem die postquam ego peperi, peperit et haec: et eramus simul, nullusque alius nobiscum in domo, exceptis nobis duabus.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 3
    • Tertia autem die postquam ego peperi, peperit et haec. ( R3, 3, 18) Si consideres Pilatum lavantem manus atque dicentem: Mundus ego sum a sanguine justihujus. ( Mt, 27, 24) [mauvais référencement: Mt, 28] Si centurionem ante patibulum confitentem: Vere hic erat Filius Dei. ( Mt, 27, 54) [mauvais référencement: Mt, 28] Si eos qui ante passionem per Philippum Dominum videre desiderant, haud ambigisprimam peperisse Ecclesiam, et postea natum populum Judaeorum, pro quo Dominusprecabatur: « Pater, ignosce illis, quod enim faciunt nesciunt; » unaque diecrediderunt tria millia, et alia quinque millia. Multitudinis autem credentium erat anima una, et cor unum. ( Ac, 4) -- Eramus simul, nullusque alius in domo nobiscum, exceptis nobis duabus. ( R3, 3, 18) Non blasphemantium Judaeorum, non gentilium idolis servientium.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 3
    • Tunc venerunt duae mulieres meretrices ad regem, steteruntque coram eo. Quarum una ait: Obsecro, mi domine, ego et mulier haec habitabamus in domo una, et peperi apud eam in cubiculo. Tertia vero die postquam ego peperi, peperit et haec, et eramus simul, nullusque alius in domo nobiscum, exceptis nobis duabus. Mortuus est autem filius mulieris hujus nocte, dormiens quippe oppressit eum. Et consurgens intempesta nocte silentio tulit filium meum de latere meo ancillae tuae dormientis, et collocavit in sinu suo. Suum autem filium, qui erat mortuus; posuit in sinu meo. Cumque surrexissem mane, ut darem lac filio meo, apparuit mortuus, quem diligentius intuens clara luce, deprehendi non esse meum, quem genueram. Responditque altera mulier: Non est ita, sed filius tuus mortuus est, meus autem vivit. E contrario illa dicebat: Mentiris: filius quippe meus vivit, et filius tuus mortuus est. Atque in hunc modum contendebant coram rege, ( R3, 3, 16, R3, 3, 17, R3, 3, 18, R3, 3, 19, R3, 3, 20, R3, 3, 21 et R3, 3, 22) etc. (voir: Greg, sl) . Notandum quod postquam Dominus erroris nostri tenebras luce suae cognitionis illustrat, mox tentationis aculeo visitando probat: quia accedendo corda nostra ad virtutes provehit, et recedendo concuti tentatione permittit. Si enim post virtutum munera nulla tentatione concutitur, hoc jam se animus habere ex seipso gloriatur. Ut ergo ea firmitatis dona habeat, et infirmitatem suam humiliter agnoscat, per accessum gratiae ad alta sustollitur, et per recessum, quod ex ipso sit, probatur. Quod bene nobis ex historia sacrae lectionis innuitur, qua Salomon et divinitus accepisse sapientiam, et tamen, post eamdem sapientiam, meretricum statim pulsatus quaestione memoratur. Mox enim ut gratiam tantae revelationis accepit, certamen turpium mulierum pertulit. Quia nimirum saepe cum mentem nostram concessis virtutibus respectus intimae largitatis illuminat, hanc protinus etiam lubricae cogitationes turbant, ut quae sublevata immenso munere exaltatur, etiam tentatione pulsata, quid sit, inveniat. Sic Elias et visitatus desuper sermone coelos aperuit (voir: R3, 18) , et tamen probatus subito infirmus, per deserta fugiens, unam mulierem expavit (voir: R3, 19) . Sic Paulus ad tertium coelum ducitur (voir: 2Co, 12) , paradisi penetrans secreta considerat, et tamen ad semetipsum rediens, contra carnis bellum laborat: legem aliam in membris sustinet (voir: Rm, 7) , cujus in rebellione fatigari Spiritus legem dolet. Quod post donationem ergo muneris idcirco Deus hominem probat, quia collato munere sublevat, et, abstracto paululum, ipsum sibi hominem demonstrat. Quod eo usque procul dubio patimur, quo de terra funditus labe peccati ad promissae incorruptionis substantiam reformemur. Quantum ad simplicem historiam pertinet, perspicua est, quod puer annorum duodecim, contra aetatis suae mensuram, de intimo humanae naturae judicaret affectu. Unde et admiratus est et pertimuit illum omnis Israel, quod scilicet eum manifesta non fugerent, qui tam prudenter abscondita deprehendisset. Quantum ad typicos pertinet intellectus, dicente Apostolo: Haec omnia in figura contingebant illis, scripta sunt autem de nobis, in quos fines saeculorum devenerunt, ( 1Co, 10) quidam Graecorum autumant super Synagogam et Ecclesiam sentiendum, et ad illud tempus caetera referenda, quando post crucem et resurrectionem, tam in Israel quam in gentium populum, verus Salomon, id est pacificus, regnare coeperit. Quod autem adulterae et meretrices Synagoga et Ecclesia in Scripturis dicantur, nulla dubitatio est. Et hoc prima fronte videtur esse blasphemum. Caeterum si recurramus ad prophetas, Osee videlicet, qui accepit uxorem fornicariam, et generat filios fornicationis et deinde adulteram (voir: Os, 1) ; et ad Ezechiel, qui Jerusalem quasi meretricem arguit, quod secuta sit amatores suos, et divaricaverit omni transeunti pedes, lupanarque in loco celebri exstruxerit (voir: Ez, 16) ; animadvertamus Christum idcirco venisse ut meretrices donaret matrimonio, et de duobus gregibus unum ovile faceret, medioque pariete destructo, in easdem caulas oves prius morbidas congregaret. Hae sunt duae virgae quae junguntur in Ezechiel, et de quibus per Zachariam Dominus refert: Et assumpsi mihi duas virgas, unam vocavi decorem, et alteram vocavi funiculum, et pavi gregem. ( Za, 11) [mauvais référencement: Za, 2] Mulier quoque illa meretrix in Evangelio (voir: Lc, 7) , quae Jesu pedes lacrymis lavit, crine detersit, et cui peccata omnia dimittuntur, manifeste significat Ecclesiam de gentibus congregatam. Haec idcirco in prima fronte replicavi, ne cui videatur incongruum si meretrices dicantur, quarum una Salomonis judicio filii possessione donata est. Prudens quaerat auditor quomodo meretrix significet Ecclesiam, quae non habet maculam neque rugam (voir: Ep, 5) . Non dicimus Ecclesiam permansisse meretricem, sed fuisse. Nam et Simonis leprosi domo Salvator scribitur inisse convivium (voir: Mt, 26) , utique non quia leprosus erat eo tempore quo habebat hospitem Salvatorem, sed quia leprosus ante fuerat. Matthaeus quoque in catalogo apostolorum publicanus dicitur (voir: Mt, 10) , non quod permanserit publicanus post apostolicam dignitatem, sed quia prius fuerat publicanus, ut ubi abundaverat peccatum, superabundaret gratia (voir: Rm, 5) . Simulque considera quid dicat Ecclesia contra Synagogam calumniatricem: Ego et mulier haec habitabamus in domo una. ( R3, 3, 17) Post resurrectionem enim Domini Salvatoris una de utroque populo congregata est. Et quam eleganter Ecclesia, peperi , inquit, apud eam in cubiculo! ( R3, 3, 17) Ecclesia enim de gentibus, quae non habebat prius legem et prophetas, peperit in domo Synagogae, nec egressa est de cubiculo, sed ingressa. Unde dicit in Cantico canticorum: Introduxit me rex in cubiculum suum. ( Ct, 2) Et iterum equidem non spernentem assumens: Introducam te in domum matris meae, et in cubiculum ejus quae concepit me (voir: Ct, 3) [mauvais référencement: Ct, 8]
  • Liber 3, Caput 3
    • Tertia autem die, postquam ego peperi, peperit et haec. ( R3, 3, 18) Si consideres Pilatum lavantem manus atque dicentem: « Mundus ego sum a sanguine justi istius (voir: Mt, 27) ; si centurionem ante patibulum confitentem: vere hic erat Filius Dei (voir: Mt, 27) ; » si eos qui ante passionem, per Philippum, Dominum videre desiderant (voir: Jn, 12) : haud ambiges primam peperisse Ecclesiam, et postea natum populum Judaeorum, pro quo Dominus precabatur: Pater, ignosce illis, quid enim faciunt nesciunt ( Lc, 23, 34) [mauvais référencement: Lc, 23]. Unaque die crediderunt tria millia, et alia quinque millia (voir: Ac, 2) . Eramus simul (voir: Ac, 4) . Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una ( Ac, 4)
  • Liber 3, Caput 3
    • Nullus quoque alius in domo nobiscum, exceptis nobis duabus ( R3, 3, 18). Non blasphemantium Judaeorum, non gentilium idolis servientium. Mortuus est autem filius mulieris hujus nocte ( R3, 3, 19). Dum legis sequitur observantiam, et gratiam Evangelii jugo Mosaicae doctrinae copulat, tenebrarum errore cooperta est. « Oppressitque eum dormiens mater sua, » quae non potuit dicere: Ego dormio, et cor meum vigilat. ( Ct, 5)