V. 16 :
Tunc venerunt duae mulieres meretrices ad regem, steteruntque coram eo:
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 3
Tunc venerunt duae mulieres meretrices ad regem Salomonem, steteruntque
coram eo.
Quarum una ait: Obsecro, mi Domine, ego et mulier haec habitamus in domo
una,
(
R3, 3, 16 et
R3, 3, 17) etc. Duae mulieres inter quas Salomon primum judicium suum exercuit,
quarum unadilectione ardebat, in altera simulatio subripiebat, Ecclesiam atque
haereticampravitatem figurasse non dubium est: inter quas Dominus Jesus Christus
spiritu orissui, dum id quod justum est dirimit, unicuique quod debetur
restituit. Et bene per hanc mulierem haereticorum vel Synagogae etiam
impietas generatur,quae et suos nequiter nutriendo interimunt, et alienos quousque
perdant,illiciendopersuadent. Sed quia solent post virtutes vitia suboriri
ut corda hominum tentando probentur,ne animus in culmine virtutum consistens tanquam
Salomon in regno ex seipso glorietur:et hoc permittente Deo qui lucis suae
illustratione illustrare dignetur. Ut ergo ea firmitatis dona habeat, et
infirmitatem suam humiliter agnoscat peraccessum gratiae ad alta sustollitur et per
recessum quid ex seipso sitprobatur. Quod in ipso demonstratur, qui
divinitus accepit sapientiam, et tamen postacceptam eamdem sapientiam, duarum
meretricum quaestione pulsatus est. Quia nimirum saepe cum mentem nostram
concessis virtutibus, respectus intimaelargitatis illuminat, hanc protinus etiam
lubricaecogitationes turbant: ut quaesublevata immenso munere exsultat, etiam
tentatione pulsata quid sit inveniat. Idcirco quid istae duae meretrices
(quas praelibando tetigimus secundum quod indictis doctorum invenimus) plenius
significent, pandere decrevimus. Ait enim sacrae Historiae contextus:
Tunc venerunt duae mulieres meretrices ad regem Salomonem, steteruntque
coram eo,
(
R3, 3, 16) et reliqua. In illo ergo judicio Salomonis, Christi figura fuit ubi
mulier illa improba, plebsscilicet Synagogae vel haereticorum, verae matris, hoc est
Ecclesiae, filiumappetebat, quem non ut servaret, sed revera ut interimeret,
cupiebat. Sed sicut, gladio dirimente Salomonis, propriae matris gemitu,
verus repertus estpartus, ita et spiritu Jesu Christi docente, plerumque hi quia matre
seducti et captisunt errore haereticorum, nonnunquam merentur pro semetipsis gementes,
recognoscereEcclesiam matrem. Unde et satis convenienterque apparet hanc
mulierem Synagogae vel haereticorumfigurasse impietatem: quae suos nequiter nutriendo
interimit, et alienos quousqueperdat illiciendo persuadet. Item alio modo,
quantum ad simplicem historiam pertinet, perspicuum est quod puerannorum duodecim
contra aetatis suae mensuram, de intimo humanae naturae judicaretaffectu.
Unde bene admiratus est et pertimuit illum omnis Israel, quod scilicet eummanifesta
non fugerent, qui tam prudenter abscondita deprehendisset. Quantum ad
typicos pertinet intellectus dicente Apostolo:
Haec omnia in figura contingebant illis.
Scripta sunt autem de nobis, in quos fines saeculorum
devenerunt.
(
1Co, 10) Quidam Graecorum autumant super Synagogam et Ecclesiam sentiendum, et ad
illudtempus cuncta referenda, quando post crucem et resurrectionem, tam in Israel
quam
etin gentium populo verus Salomon, id est pacificus, regnare
coeperit. Quod autem adulterae et meretrices Synagoga et Ecclesia in
Scripturis dicantur,nulla dubitatio est, et hoc prima fronte videtur esse
blasphemum. Caeterum si recurramus ad prophetas, Osee videlicet
(voir:
Os, 1)
, qui accepit uxorem fornicariam, et generavit filios fornicarios, et
deindeadulteram: et ad Ezechiel
(voir:
Ez, 16)
, qui Hierusalem quasi meretricem arguit, quod secuta sit amatores suos,
etdivaricaverit omni transeuntipedes, lupanarque in loco celebri
exstruxerit. Animadvertimus Christum idcirco venisse, ut meretrices donaret
matrimonio, etduobus gregibus unum ovile faceret medioque pariete destructo in easdem
caulas ovesprius morbidas congregaret. Hae sunt virgae quae junguntur in
Ezechiel, et de quibus per Zachariam Dominusrefert:
Et assumpsi mihi duas virgas, unam vocavi decoram, et alteram vocavi
funiculum, et pavi gregem.
(
Za, 12) Mulier quoque illa meretrix in Evangelio, quae Jesu pedes lacrymis lavit,
crinedetergit, et cui peccata omnia dimittuntur, manifeste significat Ecclesiam de
gentibuscongregatam. Haec idcirco in prima fronte replicavi, ne cui
videatur incongruumsi meretricesdicantur, quarum una Salomonis judicio filii
possessione donata est. Prudens quaerat auditor, quomodo meretrix
significet Ecclesiam, quae non habetmaculam neque rugam? Non dicimus Ecclesiam
permansisse meretricem, sed fuisse. Nam et Simonis leprosi domo Salvator
scribitur iniisse convivium. Utique non quia leprosus erat eo tempore quo
habebat hospitem Salvatorem, sed quialeprosus ante fuerat. Matthaeus quoque
in Catalogo apostolorum publicanus dicitur, non quod permanseritpublicanus post
apostolicam dignitatem, sed quod prius fuerat publicanus:
ut ubi abundavit peccatum, superabundaret gratia.
(
Rm, 6) Simulque considera quid dicat Ecclesia contra Synagogam
calumniatricem.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 3
Tunc venerunt duae mulieres meretrices ad regem,
steteruntque coram eo. Quarum una ait: Obsecro,
mi domine, ego et mulier haec habitabamus in domo una, et
peperi apud eam in cubiculo. Tertia vero die
postquam ego peperi, peperit et haec, et eramus simul,
nullusque alius in domo nobiscum, exceptis nobis duabus.
Mortuus est autem filius mulieris hujus nocte,
dormiens quippe oppressit eum. Et consurgens
intempesta nocte silentio tulit filium meum de latere meo
ancillae tuae dormientis, et collocavit in sinu suo.
Suum autem filium, qui erat mortuus; posuit in
sinu meo. Cumque surrexissem mane, ut darem lac
filio meo, apparuit mortuus, quem diligentius intuens clara
luce, deprehendi non esse meum, quem genueram.
Responditque altera mulier: Non est ita, sed
filius tuus mortuus est, meus autem vivit. E
contrario illa dicebat: Mentiris: filius quippe meus vivit,
et filius tuus mortuus est. Atque in hunc modum
contendebant coram rege,
(
R3, 3, 16,
R3, 3, 17,
R3, 3, 18,
R3, 3, 19,
R3, 3, 20,
R3, 3, 21 et
R3, 3, 22) etc.
(voir:
Greg, sl)
. Notandum quod postquam Dominus erroris nostri
tenebras luce suae cognitionis illustrat, mox tentationis aculeo
visitando probat: quia accedendo corda nostra ad virtutes provehit, et
recedendo concuti tentatione permittit. Si enim post virtutum munera
nulla tentatione concutitur, hoc jam se animus habere ex seipso
gloriatur. Ut ergo ea firmitatis dona habeat, et infirmitatem
suam humiliter agnoscat, per accessum gratiae ad alta sustollitur, et
per recessum, quod ex ipso sit, probatur. Quod bene nobis ex
historia sacrae lectionis innuitur, qua Salomon et divinitus accepisse
sapientiam, et tamen, post eamdem sapientiam, meretricum statim pulsatus
quaestione memoratur. Mox enim ut gratiam tantae revelationis
accepit, certamen turpium mulierum pertulit. Quia nimirum
saepe cum mentem nostram concessis virtutibus respectus intimae
largitatis illuminat, hanc protinus etiam lubricae cogitationes turbant,
ut quae sublevata immenso munere exaltatur, etiam tentatione pulsata,
quid sit, inveniat. Sic Elias et visitatus desuper sermone
coelos aperuit
(voir:
R3, 18)
, et tamen probatus subito infirmus, per deserta fugiens, unam
mulierem expavit
(voir:
R3, 19)
. Sic Paulus ad tertium coelum ducitur
(voir:
2Co, 12)
, paradisi penetrans secreta considerat, et tamen ad semetipsum
rediens, contra carnis bellum laborat: legem aliam in membris sustinet
(voir:
Rm, 7)
, cujus in rebellione fatigari Spiritus legem dolet. Quod post
donationem ergo muneris idcirco Deus hominem probat, quia collato munere
sublevat, et, abstracto paululum, ipsum sibi hominem demonstrat.
Quod eo usque procul dubio patimur, quo de terra funditus
labe peccati ad promissae incorruptionis substantiam reformemur. Quantum
ad simplicem historiam pertinet, perspicua est, quod puer annorum
duodecim, contra aetatis suae mensuram, de intimo humanae naturae
judicaret affectu. Unde et admiratus est et pertimuit illum
omnis Israel, quod scilicet eum manifesta non fugerent, qui tam
prudenter abscondita deprehendisset. Quantum ad typicos
pertinet intellectus, dicente Apostolo:
Haec omnia in figura contingebant illis, scripta sunt autem
de nobis, in quos fines saeculorum devenerunt,
(
1Co, 10) quidam Graecorum autumant super Synagogam et Ecclesiam
sentiendum, et ad illud tempus caetera referenda, quando post crucem et
resurrectionem, tam in Israel quam in gentium populum, verus Salomon, id
est pacificus, regnare coeperit. Quod autem adulterae et
meretrices Synagoga et Ecclesia in Scripturis dicantur, nulla dubitatio
est. Et hoc prima fronte videtur esse blasphemum.
Caeterum si recurramus ad prophetas, Osee videlicet, qui
accepit uxorem fornicariam, et generat filios fornicationis et deinde
adulteram
(voir:
Os, 1)
; et ad Ezechiel, qui Jerusalem quasi meretricem arguit, quod
secuta sit amatores suos, et divaricaverit omni transeunti pedes,
lupanarque in loco celebri exstruxerit
(voir:
Ez, 16)
; animadvertamus Christum idcirco venisse ut meretrices donaret
matrimonio, et de duobus gregibus unum ovile faceret, medioque pariete
destructo, in easdem caulas oves prius morbidas congregaret.
Hae sunt duae virgae quae junguntur in Ezechiel, et de quibus
per Zachariam Dominus refert:
Et assumpsi mihi duas virgas, unam vocavi decorem, et
alteram vocavi funiculum, et pavi gregem.
(
Za, 11) [mauvais référencement: Za, 2]
Mulier quoque illa meretrix in Evangelio
(voir:
Lc, 7)
, quae Jesu pedes lacrymis lavit, crine detersit, et cui peccata
omnia dimittuntur, manifeste significat Ecclesiam de gentibus
congregatam. Haec idcirco in prima fronte replicavi, ne cui
videatur incongruum si meretrices dicantur, quarum una Salomonis judicio
filii possessione donata est. Prudens quaerat auditor quomodo
meretrix significet Ecclesiam, quae non habet maculam neque rugam
(voir:
Ep, 5)
. Non dicimus Ecclesiam permansisse meretricem, sed
fuisse. Nam et Simonis leprosi domo Salvator scribitur inisse
convivium
(voir:
Mt, 26)
, utique non quia leprosus erat eo tempore quo habebat hospitem
Salvatorem, sed quia leprosus ante fuerat. Matthaeus quoque in catalogo
apostolorum publicanus dicitur
(voir:
Mt, 10)
, non quod permanserit publicanus post apostolicam dignitatem, sed
quia prius fuerat publicanus, ut ubi abundaverat peccatum,
superabundaret gratia
(voir:
Rm, 5)
.
Simulque considera quid dicat Ecclesia contra Synagogam calumniatricem:
Ego et mulier haec habitabamus in domo una.
(
R3, 3, 17) Post resurrectionem enim Domini Salvatoris una de utroque populo
congregata est. Et quam eleganter Ecclesia,
peperi
, inquit,
apud eam in cubiculo!
(
R3, 3, 17) Ecclesia enim de gentibus, quae non habebat prius legem et
prophetas, peperit in domo Synagogae, nec egressa est de cubiculo, sed
ingressa. Unde dicit in Cantico canticorum:
Introduxit me rex in cubiculum suum.
(
Ct, 2) Et iterum equidem non spernentem assumens: Introducam te in domum
matris meae, et in cubiculum ejus quae concepit me
(voir:
Ct, 3) [mauvais référencement: Ct, 8]
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Proemium, Caput 3
Quid significent illae duae mulieres meretrices, quae venerunt ante Regem Salomonem
?
(voir:
R3, 3, 16)
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Theutmirus; Claudius Taurinensis