V. 11 :
Et dixit Dominus Salomoni: Quia postulasti verbum hoc, et non petisti tibi dies
multos, nec divitias, aut animas inimicorum tuorum, sed postulasti tibi sapientiam
ad
discernendum iudicium:
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 3, v. 23. 24. : Ut Salomon petiit sibi quo sapientia detur; Haec et opes, nec non gloria summa datur.
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 3
Et dixit Dominus Salomoni: Quia postulasti verbum hoc, et non petiisti dies
multos, nec divitias, aut animas inimicorum tuorum, sed postulasti tibi sapientiam
ad discernendum judicium.
(
R3, 3, 11) Quicunque vult orationem suam ante Deum non frustrari, hoc ab eo postulet
quodSalomon quaesivit, id est sapientiam et scientiam atque intelligentiam.
Divitias vero et gloriam temporalem atque animas inimicorum, seu dies plurimosvitae
praesentis, reproborum est quaerere, non electorum.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)