Liber Tertius Regum

Caput 3

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28
PrécédentSuivant

V. 26 : Dixit autem mulier, cuius filius erat vivus, ad regem (commota sunt quippe viscera eius super filio suo): Obsecro, domine, date illi infantem vivum, et nolite interficere eum. E contrario illa dicebat: Nec mihi nec tibi sit, sed dividatur.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 3, v. 29. :

    Una monet fieri, vetat altera.

Commentaires

Auctor incertus

  • Liber 3, Caput 2
    • Abiit itaque Salomon in Gabaon, et immolavit ibi holocaustum Domino, ubi apparuit ei Dominus per noctem, et exaudivit deprecationem quam postulavit, deditque ei sapientiam et scientiam, in tantum ut nullus ante similis illi fuerit nec post illum surrecturus sit (voir: R3, 3, 4, R3, 3, 5, R3, 3, 6, R3, 3, 7, R3, 3, 8, R3, 3, 9 et R3, 3, 12) . Post acceptam autem divinitus sapientiam, mox turpium mulierum de causajudicio tentatur. Ubi notandum quod postquam Dominus erroris nostri tenebras lucis suaecognitione illustrat, mox tentationis aculeo visitando probat, quia etaccedendo corda nostra ad virtutes provehit, et recedendo concuti tentationepermittit; si enim post virtutum munera nulla tentatione concuteretur, hoc jamse habere animus ex se ipso gloriaretur. Ut ergo ea infirmitatis dona habeat, et infirmitatem suam humiliter agnoscat,per accessum gratiae ad alta sustollitur, et per recessum quid ex se ipso sitprobatur: quod bene nobis ex historia sacrae hujus lectionis innuitur, quiaSalomon et divinitus accepisse sapientiam, et tamen post acceptam eamdemsapientiam, meretricum statim pulsatus quaestione memoratur; mox enim utgratiam tantae revelationis accepit, certamen turpium mulierum pertulit: quianimirum cum saepe mentem nostram concessis virtutibus respectus intimaeclaritas illuminat, hanc protinus lubricae cogitationes turbant: ut quaesublevata immenso munere exsultat, etiam tentatione pulsata quid sitinveniat. Sic Elias et visitatus desuper sermone coelos aperuit, et tamen probatussubito infirmus per deserta fugiens nimium mulierem expavit. Sic Paulus ad tertium coelum ducitur, paradisi penetrans secreta considerat;et tamen ad semetipsum rediens contra carnis bellum laborat, legem aliam inmembris sustinet, cujus rei bello fatigari spiritus lege dolet. Et post dationem ergo muneris idcirco Deus hominem probat, quia et collatomunere sublevat, et abstracto paululum ipsum sibi hominem monstrat. Quod eousque proculdubio patimur, donec de terra funditus et labe peccati adpromissae incorruptionis substantiam reformemur. In isto judicio Salomonis, ubi primum habuisse judicium inter duas mulieresdescribitur de pietate certantes, quarum in una dilectio ardebat, in alterasimulatio subripiebat, Christi figura fuit: ubi improba plebs, scilicetSynagogae, vel haereticorum, verae matris, hoc est Ecclesiae filium appetebat;quem non ut reservaret, sed revera ut interimeret, cupiebat. Sed sicut gladio Salomonis dirimente, propriae matris gemitu iste verusrepertus est partus, ita et spiritu Jesu Christi docente, plerumque hi qui amatre seducti et capti sunt errore haereticorum, nonnumquam merentur prosemetipsis gementem recognoscere Ecclesiam matrem. Unde satis convenienter apparet hanc mulierem haereticorum vel Synagogaefigurasse impietatem; qui et suos nequiter nutriendo interimunt, et alienosquousque perdant illiciendo persuadent. Moraliter vero in hac sententia quid aliud per matres lactentium, nisidoctorum ordo; quid vero per earum filios, nisi discipulorum persona signatur?Nam magistri nimirum vigilantes quidem scientia, sed vita dormientes, auditoressuos quos per vigilias praedicationis nutriunt, dum quod dicunt facerenegligunt, per somnum torporis occidunt; et negligendo opprimunt, quos alereverborum lacte videbantur. Unde plerumque dum ipsi reprehensibiliter vivunt, et habere discipulos vitaelaudabilis nequeunt, alienos sibi attrahere conantur: quatenus dum bonos sehabere sequaces ostendunt, apud judicia hominum excusent mala quae agunt, etquasi subditorum vitam mortifera negligentia tegant, unde et illic mulier quaefilium exstinxit proprium, quaesivit alienum; sed tamen veram matrem Salomoninvenit, quia videlicet cujus fructus vivat, vel cujus intereat, in extremoexamine ira districti judicis demonstrat. Ubi et illud solerter est intuendum, quod vivens filius prius dividipraecipitur, ut soli postmodum matri reddatur: quia in hac vita quasi partiriconceditur vita discipuli, dum ex illa nonnumquam alter apud Deum meritum,alter apud homines laudem habere permittitur. Sed falsa mater eum quem non genuit, occidi non metuit, quia arrogantesmagistri et charitatis ignari, si plenissimum nomen laudis ex alienisdiscipulis consequi nequeunt, eorum vitam crudeliter insequuntur; invidiae enimface succensi, nolunt aliis vivere, quos se conspiciunt non posse possidere;unde et illic perversa mulier clamat: Nec meus sit, nec istius (voir: R3, 3, 26) ; utenim diximus, quos sibi obsequi non vident ad gloriam temporalem, eos aliisinvident vivere per veritatem. Vera autem mater satagit ut ejus filius saltem apud extraneam sit et vivat,quia concedunt veraces magistri discipulos, ut ex eorum discipulis alii quidemmagisterii laudem habeant, si tamen integritatem vitae iidem discipuli nonamittant, per quae pietatis viscera vera mater agnoscitur: quia omnemagisterium in examine charitatis approbatur, et sola tantum recipere meruit,quae quasi totum concessit: quia fideles praepositi pro eo quod ex bonisdiscipulis suis, non solum aliis laudem non invident, sed utilitatem eis etiamprovectius exorant ipsi, et integros et viventes filios recipiunt, quando insuperno examine ex eorum vita perfectae retributionis gaudiaconsequuntur.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 3, Caput 2
    • In isto judicio Salomonis, ubi primum habuisse judicium inter duas mulieres de pietate certantes describitur, quarum in una dilectio ardebat, in altera simulatio subripiebat Christi figura fuit; ubi mulier illa improba plebs scilicet synagogae vel haereticorum vere matris, hoc est Ecclesiae filium appetebat: quem non ut reservaret, sed revera ut interimeret, cupiebat; sed sicut gladio Salomonis dirimente, propriae matris gemitu, iste verus repertus est partus, ita et spiritu Jesu Christi docente, plerumque hi, qui a matre seducti, et capti sunt errore haereticorum, vel synagogae, nonnunquam merentur pro semetipsis gementem recognoscere Ecclesiam matrem: unde satis, convenienterque apparet, hanc mulierem, haereticorum, vel synagogae figurasse impietatem, quae et suos nequiter nutriendo, interimunt, et alienos, quousque perdant, illiciendo persuadent. Moraliter vero in hac sententia, quid aliud per matrum lactantium nomina, nisi doctorum ordo? quid vero per earum filios, nisi discipulorum persona signatur? Nam magistri nimirum vigilantes quidem scientia, sed vita dormientes, auditores suos, quos per vigilias praedicationis nutriunt, dum quod dicunt, facere negligunt, per somnium torporis occidunt, et negligendo opprimunt, quos alere verborum lacte videbantur. Unde plerumque, dum ipsi reprehensibiliter vivunt, et habere discipulos vitae laudabilis nequeunt, alienos sibi attrahere conantur, quatenus dum bonos se habere sequaces ostendunt, apud judicia hominum excusent mala, quae agunt, et quasi per subditorum vitam, mortiferam tegant negligentiam. Unde et illic mulier, quae filium exstinxit proprium, quaesivit alienum: sed tamen veram matrem Salomonis gladius invenit, quia videlicet cujus fructus vivat, vel cujus intereat, in extremo examine ira districti judicis demonstrat. Ubi et illud est solerter intuendum, quod vivens filius prius dividi praecipitur, ut soli postmodum matri reddatur: quia in hac vita quasi partiri conceditur vita discipuli, dum ex illa nonnunquam alter apud Deum meritum, alter vero apud homines laudem habere permittitur. Sed falsa mater, eum, quem non genuit, occidi non metuit; quia arrogantes magistri, et caritatis ignari, si plenissimum nomen laudis ex alienis discipulis consequi nequeunt, eorum vitam crudeliter insequuntur. Invidiae enim face succensi, nolunt aliis vivere, quos conspiciunt se non posse possidere. Unde et illic perversa mulier clamat : nec meus sit, nec istius ( R3, 3, 26). Ut enim diximus, quos sibi obsequi non vident, ad gloriam temporalem, eos aliis invident vivere per veritatem. Vera autem mater satagit, ut ejus filius saltim apud extraneam sit, et vivat; quia concedunt veraces magistri, ut ex eorum discipulis alii quidem magisterii laudem habeant; si tamen integritatem vitae iidem discipuli non amittant, per quae pietatis viscera, haec eadem vera mater agnoscitur, quia omne magisterium in examine charitatis approbatur, et sola totum recipere meruit, quae quasi totum ( concessit ) cessit: quia fideles praepositi pro eo quod ex bonis discipulis suis non solum aliis laudem non invident, sed utilitatem eis etiam ( profectus ) provectus exorant; ipsi et integros, et viventes filios recipiunt quando in supremo examine ex eorum vita perfectae retributionis gaudia sequuntur: