Liber Tertius Regum

Caput 3

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28
PrécédentSuivant

V. 22 : Responditque altera mulier: Non est ita ut dicis, sed filius tuus mortuus est, meus autem vivit. E contrario illa dicebat: Mentiris: filius quippe meus vivit, et filius tuus mortuus est. Atque in hunc modum contendebant coram rege.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 3
    • Filius tuus mortuus est; meus autem vivit. Altera respondente, mentiris: filius quippe meus vivit, filius tuus mortuus est. ( R3, 3, 22) Atque in hunc modum contendebant coram rege: tunc rex Salomon (qui manifesteSalvator accipitur secundum psalmum septuagesimum primum, cujus titulus Salomoniinscribitur, ubi nulla dubitatio est quin cuncta quae dicantur, non Salomoni mortuo,sed Christi conveniant majestati) simulat ignorantiam et humanos, pro dispensationecarnis, mentitur affectus. Sicutiet in alio loco. « Ubi posuistis Lazarum? » Et ad mulierem fluentem sanguine: « Quis me tetigit? » Gladium postulat de quo dixerat, nolite putare, quod venerim pacem mittere in terram: Non veni mittere pacem sed gladium. ( Mt, 10, 34) [mauvais référencement: Mt, 10] Veni enim dividere hominem contra patrem suum, et filiam contra matrem suam, etnurum contra socrum suam, et inimici hominis domestici ejus; et tentat naturam naturaeDominus, vultque secundum utriusque voluntatem, viventem filium in legem gratiamquedividere: non quo hoc probet, sed quo eam adarguat, et viventem non nisi per baptismumliberari ostendat. Libenter voluit dividi puerum non ut possideat, sed ut interficiat. Ecclesia quem scit suum esse libenter concedit aemulae, dum vivat saltem apudadversarium,ne inter legem divisus et gratiam Salvatoris mucrone feriatur. Unde dicit et Apostolus: Ecce ego Paulus dico vobis, quod si legem observatis, Christus vobis nihil prodest. ( Ga, 5) Item alio modo: Quid in hac sententia melius per matrum lactantium nomina, nisidoctorum ordo? Quid vero per earum filios, nisi discipulorum persona significatur? Nammagistri nimirum vigilantes quidem scientia sed vita dormientes, auditores suos quosper vigilias praedicationis nutriunt, dum quod dicunt facere negligunt, per somnumtemporis occidunt, et negligendo opprimunt quos alere verborum lacte videbantur. Unde plerumque dum ipsi reprehensibiliter vivunt et habere discipulos vitaelaudabiles nequeunt, alienos sibi attrahere conantur, quatenusdum bonos se haberesequaces ostendunt, apud judicia hominum excusent mala quae agunt: et quasi subditorumvita mortiferam tegant negligentiam. Unde et illic mulier quae filium exstinxit proprium, quaesivit alienum. Sed veram matrem Salomonis gladius invenit, quia videlicet, cujus fructus vivat,vel cujus intereat, extremo examine, ira districti judicis demonstrat. Ibi et illud est solerter intuendum quod filius vivens prius dividi praecipitur,ut soli postmodum matri reddatur. Quia in hac vita quasi partiri conceditur vita discipuli, dum ex illa nonnunquamalter apud Dominum meritum, alter apud homines laudem habere permittatur. Sed falsa mater eum quem non genuit occidi non metuit, quiaarrogantes magistri etcharitatis ignari, si plenissimum nomen laudis ex alienis discipulis consequinequeunt, eorum vitam crudeliter insequuntur. Invidiae enim facibus succensi, nolunt alios vivere quod se conspiciunt non possepossidere. Unde et illic perversa mulier clamat: « Nec meus sit nec istius. » Ut enimdiximus, quos sibi obsequi non vident ad gloriam temporalem, eos aliis invident vivereper veritatem. Vera autem mater satagit ut ejus filius saltem apud extraneam sit et vivat. Quia et concedunt veraces magistri discipulis, ut ex eorum discipulis alii quidemmagisterii laudem habeant, si tamen integritatem vitae iidem discipuli nonamittant. Per quae pietatis viscera, haec eadem mater vera agnoscitur omnino, quiamagisterium in examinecharitatis approbatur et sola totum recipere meruit, quae quasitotum cessit. Quia fideles praepositi, pro eo quod ex bonis discipulis suis, non solum aliislaudem non invident, sed utilitatem eis etiam profectus exorant: ipsi et integros etviventes filios recipiunt, quando in supremo examine ex eorum vita perfectaeretributionis gaudia consequuntur.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 3
    • Tunc venerunt duae mulieres meretrices ad regem, steteruntque coram eo. Quarum una ait: Obsecro, mi domine, ego et mulier haec habitabamus in domo una, et peperi apud eam in cubiculo. Tertia vero die postquam ego peperi, peperit et haec, et eramus simul, nullusque alius in domo nobiscum, exceptis nobis duabus. Mortuus est autem filius mulieris hujus nocte, dormiens quippe oppressit eum. Et consurgens intempesta nocte silentio tulit filium meum de latere meo ancillae tuae dormientis, et collocavit in sinu suo. Suum autem filium, qui erat mortuus; posuit in sinu meo. Cumque surrexissem mane, ut darem lac filio meo, apparuit mortuus, quem diligentius intuens clara luce, deprehendi non esse meum, quem genueram. Responditque altera mulier: Non est ita, sed filius tuus mortuus est, meus autem vivit. E contrario illa dicebat: Mentiris: filius quippe meus vivit, et filius tuus mortuus est. Atque in hunc modum contendebant coram rege, ( R3, 3, 16, R3, 3, 17, R3, 3, 18, R3, 3, 19, R3, 3, 20, R3, 3, 21 et R3, 3, 22) etc. (voir: Greg, sl) . Notandum quod postquam Dominus erroris nostri tenebras luce suae cognitionis illustrat, mox tentationis aculeo visitando probat: quia accedendo corda nostra ad virtutes provehit, et recedendo concuti tentatione permittit. Si enim post virtutum munera nulla tentatione concutitur, hoc jam se animus habere ex seipso gloriatur. Ut ergo ea firmitatis dona habeat, et infirmitatem suam humiliter agnoscat, per accessum gratiae ad alta sustollitur, et per recessum, quod ex ipso sit, probatur. Quod bene nobis ex historia sacrae lectionis innuitur, qua Salomon et divinitus accepisse sapientiam, et tamen, post eamdem sapientiam, meretricum statim pulsatus quaestione memoratur. Mox enim ut gratiam tantae revelationis accepit, certamen turpium mulierum pertulit. Quia nimirum saepe cum mentem nostram concessis virtutibus respectus intimae largitatis illuminat, hanc protinus etiam lubricae cogitationes turbant, ut quae sublevata immenso munere exaltatur, etiam tentatione pulsata, quid sit, inveniat. Sic Elias et visitatus desuper sermone coelos aperuit (voir: R3, 18) , et tamen probatus subito infirmus, per deserta fugiens, unam mulierem expavit (voir: R3, 19) . Sic Paulus ad tertium coelum ducitur (voir: 2Co, 12) , paradisi penetrans secreta considerat, et tamen ad semetipsum rediens, contra carnis bellum laborat: legem aliam in membris sustinet (voir: Rm, 7) , cujus in rebellione fatigari Spiritus legem dolet. Quod post donationem ergo muneris idcirco Deus hominem probat, quia collato munere sublevat, et, abstracto paululum, ipsum sibi hominem demonstrat. Quod eo usque procul dubio patimur, quo de terra funditus labe peccati ad promissae incorruptionis substantiam reformemur. Quantum ad simplicem historiam pertinet, perspicua est, quod puer annorum duodecim, contra aetatis suae mensuram, de intimo humanae naturae judicaret affectu. Unde et admiratus est et pertimuit illum omnis Israel, quod scilicet eum manifesta non fugerent, qui tam prudenter abscondita deprehendisset. Quantum ad typicos pertinet intellectus, dicente Apostolo: Haec omnia in figura contingebant illis, scripta sunt autem de nobis, in quos fines saeculorum devenerunt, ( 1Co, 10) quidam Graecorum autumant super Synagogam et Ecclesiam sentiendum, et ad illud tempus caetera referenda, quando post crucem et resurrectionem, tam in Israel quam in gentium populum, verus Salomon, id est pacificus, regnare coeperit. Quod autem adulterae et meretrices Synagoga et Ecclesia in Scripturis dicantur, nulla dubitatio est. Et hoc prima fronte videtur esse blasphemum. Caeterum si recurramus ad prophetas, Osee videlicet, qui accepit uxorem fornicariam, et generat filios fornicationis et deinde adulteram (voir: Os, 1) ; et ad Ezechiel, qui Jerusalem quasi meretricem arguit, quod secuta sit amatores suos, et divaricaverit omni transeunti pedes, lupanarque in loco celebri exstruxerit (voir: Ez, 16) ; animadvertamus Christum idcirco venisse ut meretrices donaret matrimonio, et de duobus gregibus unum ovile faceret, medioque pariete destructo, in easdem caulas oves prius morbidas congregaret. Hae sunt duae virgae quae junguntur in Ezechiel, et de quibus per Zachariam Dominus refert: Et assumpsi mihi duas virgas, unam vocavi decorem, et alteram vocavi funiculum, et pavi gregem. ( Za, 11) [mauvais référencement: Za, 2] Mulier quoque illa meretrix in Evangelio (voir: Lc, 7) , quae Jesu pedes lacrymis lavit, crine detersit, et cui peccata omnia dimittuntur, manifeste significat Ecclesiam de gentibus congregatam. Haec idcirco in prima fronte replicavi, ne cui videatur incongruum si meretrices dicantur, quarum una Salomonis judicio filii possessione donata est. Prudens quaerat auditor quomodo meretrix significet Ecclesiam, quae non habet maculam neque rugam (voir: Ep, 5) . Non dicimus Ecclesiam permansisse meretricem, sed fuisse. Nam et Simonis leprosi domo Salvator scribitur inisse convivium (voir: Mt, 26) , utique non quia leprosus erat eo tempore quo habebat hospitem Salvatorem, sed quia leprosus ante fuerat. Matthaeus quoque in catalogo apostolorum publicanus dicitur (voir: Mt, 10) , non quod permanserit publicanus post apostolicam dignitatem, sed quia prius fuerat publicanus, ut ubi abundaverat peccatum, superabundaret gratia (voir: Rm, 5) . Simulque considera quid dicat Ecclesia contra Synagogam calumniatricem: Ego et mulier haec habitabamus in domo una. ( R3, 3, 17) Post resurrectionem enim Domini Salvatoris una de utroque populo congregata est. Et quam eleganter Ecclesia, peperi , inquit, apud eam in cubiculo! ( R3, 3, 17) Ecclesia enim de gentibus, quae non habebat prius legem et prophetas, peperit in domo Synagogae, nec egressa est de cubiculo, sed ingressa. Unde dicit in Cantico canticorum: Introduxit me rex in cubiculum suum. ( Ct, 2) Et iterum equidem non spernentem assumens: Introducam te in domum matris meae, et in cubiculum ejus quae concepit me (voir: Ct, 3) [mauvais référencement: Ct, 8]
  • Liber 3, Caput 3
    • Media nocte consurgens tulit filium de latere ( R3, 3, 20). Ecclesiae dormientis. Et in suo collocavit sinu ( R3, 3, 20). Relege totam Apostoli ad Galatas Epistolam, et animadvertes quomodo filios Ecclesiae suos facere festinet Synagoga. Et dicit Apostolus: Filioli mei quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. ( Ga, 4) Unum tulit, non ut possideret, sed ut occideret; non enim amore fecit hoc filii, sed aemulae odio. Et suum mortuum per legis caeremonias in sinu Ecclesiae supposuit. Longum est, si velim per singula currere quomodo per apostolum Paulum et ecclesiasticos viros intellexerit Ecclesia non esse suum filium qui tenebatur in lege, et in luce cognoverit quem in tenebris non videbat. Inde jurgium ortum est praesente rege, altera dicente: Filius tuus mortuus est, meus autem vivit, altera respondente: Mentiris, filius quippe meus vivit, filius tuus mortuus. Atque in hunc modum contendebant coram rege. ( R3, 3, 22)