V. 7 :
Et nunc Domine Deus, tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo: ego autem
sum puer parvulus, et ignorans egressum et introitum meum.
Poètes
Commentaires
Auctor incertus
Liber 3, Caput 2
Abiit itaque Salomon in Gabaon, et immolavit ibi holocaustum Domino,
ubi apparuit ei Dominus per noctem, et exaudivit deprecationem quam
postulavit, deditque ei sapientiam et scientiam, in tantum ut nullus
ante similis illi fuerit nec post illum surrecturus sit
(voir:
R3, 3, 4,
R3, 3, 5,
R3, 3, 6,
R3, 3, 7,
R3, 3, 8,
R3, 3, 9 et
R3, 3, 12)
.
Post acceptam autem divinitus sapientiam, mox turpium mulierum de
causajudicio tentatur.
Ubi notandum quod postquam Dominus erroris nostri tenebras lucis
suaecognitione illustrat, mox tentationis aculeo visitando probat, quia
etaccedendo corda nostra ad virtutes provehit, et recedendo concuti
tentationepermittit; si enim post virtutum munera nulla tentatione
concuteretur, hoc jamse habere animus ex se ipso gloriaretur.
Ut ergo ea infirmitatis dona habeat, et infirmitatem suam humiliter
agnoscat,per accessum gratiae ad alta sustollitur, et per recessum quid
ex se ipso sitprobatur: quod bene nobis ex historia sacrae hujus
lectionis innuitur, quiaSalomon et divinitus accepisse sapientiam, et
tamen post acceptam eamdemsapientiam, meretricum statim pulsatus
quaestione memoratur; mox enim utgratiam tantae revelationis accepit,
certamen turpium mulierum pertulit: quianimirum cum saepe mentem nostram
concessis virtutibus respectus intimaeclaritas illuminat, hanc protinus
lubricae cogitationes turbant: ut quaesublevata immenso munere exsultat,
etiam tentatione pulsata quid sitinveniat.
Sic Elias et visitatus desuper sermone coelos aperuit, et tamen
probatussubito infirmus per deserta fugiens nimium mulierem
expavit.
Sic Paulus ad tertium coelum ducitur, paradisi penetrans secreta
considerat;et tamen ad semetipsum rediens contra carnis bellum laborat,
legem aliam inmembris sustinet, cujus rei bello fatigari spiritus lege
dolet.
Et post dationem ergo muneris idcirco Deus hominem probat, quia et
collatomunere sublevat, et abstracto paululum ipsum sibi hominem
monstrat.
Quod eousque proculdubio patimur, donec de terra funditus et labe
peccati adpromissae incorruptionis substantiam reformemur.
In isto judicio Salomonis, ubi primum habuisse judicium inter duas
mulieresdescribitur de pietate certantes, quarum in una dilectio
ardebat, in alterasimulatio subripiebat, Christi figura fuit: ubi
improba plebs, scilicetSynagogae, vel haereticorum, verae matris, hoc
est Ecclesiae filium appetebat;quem non ut reservaret, sed revera ut
interimeret, cupiebat.
Sed sicut gladio Salomonis dirimente, propriae matris gemitu iste
verusrepertus est partus, ita et spiritu Jesu Christi docente, plerumque
hi qui amatre seducti et capti sunt errore haereticorum, nonnumquam
merentur prosemetipsis gementem recognoscere Ecclesiam matrem.
Unde satis convenienter apparet hanc mulierem haereticorum vel
Synagogaefigurasse impietatem; qui et suos nequiter nutriendo
interimunt, et alienosquousque perdant illiciendo persuadent.
Moraliter vero in hac sententia quid aliud per matres lactentium,
nisidoctorum ordo; quid vero per earum filios, nisi discipulorum persona
signatur?Nam magistri nimirum vigilantes quidem scientia, sed vita
dormientes, auditoressuos quos per vigilias praedicationis nutriunt, dum
quod dicunt facerenegligunt, per somnum torporis occidunt; et negligendo
opprimunt, quos alereverborum lacte videbantur.
Unde plerumque dum ipsi reprehensibiliter vivunt, et habere discipulos
vitaelaudabilis nequeunt, alienos sibi attrahere conantur: quatenus dum
bonos sehabere sequaces ostendunt, apud judicia hominum excusent mala
quae agunt, etquasi subditorum vitam mortifera negligentia tegant, unde
et illic mulier quaefilium exstinxit proprium, quaesivit alienum; sed
tamen veram matrem Salomoninvenit, quia videlicet cujus fructus vivat,
vel cujus intereat, in extremoexamine ira districti judicis
demonstrat.
Ubi et illud solerter est intuendum, quod vivens filius prius
dividipraecipitur, ut soli postmodum matri reddatur: quia in hac vita
quasi partiriconceditur vita discipuli, dum ex illa nonnumquam alter
apud Deum meritum,alter apud homines laudem habere permittitur.
Sed falsa mater eum quem non genuit, occidi non metuit, quia
arrogantesmagistri et charitatis ignari, si plenissimum nomen laudis ex
alienisdiscipulis consequi nequeunt, eorum vitam crudeliter insequuntur;
invidiae enimface succensi, nolunt aliis vivere, quos se conspiciunt non
posse possidere;unde et illic perversa mulier clamat: Nec meus sit, nec
istius
(voir:
R3, 3, 26)
; utenim diximus, quos sibi obsequi non vident ad gloriam
temporalem, eos aliisinvident vivere per veritatem.
Vera autem mater satagit ut ejus filius saltem apud extraneam sit et
vivat,quia concedunt veraces magistri discipulos, ut ex eorum discipulis
alii quidemmagisterii laudem habeant, si tamen integritatem vitae iidem
discipuli nonamittant, per quae pietatis viscera vera mater agnoscitur:
quia omnemagisterium in examine charitatis approbatur, et sola tantum
recipere meruit,quae quasi totum concessit: quia fideles praepositi pro
eo quod ex bonisdiscipulis suis, non solum aliis laudem non invident,
sed utilitatem eis etiamprovectius exorant ipsi, et integros et viventes
filios recipiunt, quando insuperno examine ex eorum vita perfectae
retributionis gaudiaconsequuntur.
Commentaires
Auctor incertus