Liber Tertius Regum

Caput 8

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66
PrécédentSuivant

V. 6 : Et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in locum suum, in oraculum templi, in Sanctum sanctorum, subter alas cherubim.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 8
    • Et intulerunt sacerdotes arcam foederis Dominiin locum suum, in oraculum templi, in Sanctum sanctorum subter alas cherubim. Siquidem cherubim expandebant alas super locum arcae, et protegebant arcam, et vectes ejus desuper. Cumque eminerent vectes et apparerent summitates eorum foris sanctuarium ante oraculum, non apparebant ultra extrinsecus, quia et fuerunt ibi usque in praesentem diem. In arca autem non erat aliud nisi duae tabulae lapideae quas posuerat in ea Moyses in Horeb, quando pepigit foedus Dominus cum filiis Israel, cum egrederentur de terra Aegypti, ( R3, 8, 6, R3, 8, 7, R3, 8, 8 et R3, 8, 9) etc. Quod illata arca in Sancta sanctorum ducitur, cumque eminerent vectes, etapparerent summitates eorum foris sanctuarium, non apparebant ultra extrinsecus, hocmanifestius in Paralipomenonvolumine scribitur: Vectium, inquit, quibus portabant arcam, quia paululum longiores erant, capita parebant ante oraculum. ( Ch2, 5) Si vero quis paululum fuisset extrinsecus, eos videre non poterat. Ubi notandum, quia etsi vectium capita accedentibus propius ac diligentiusintuentibus parebant ante oraculum, non tamen eminerent. Quia nimirum necesse erat ut clauso oraculo et appenso ante ostia velo, ipsiquoque vectes toti cum arca et cherubim abducerentur interius: quod fieri non poterat,si prominentes ulterius vectes producendis ad claudendum ostiis locum nondarent. Quorum positionem vectium Scriptura, non sine causa, sed magis intuitu sacramentitam diligenter expedire curavit. Constat enim quia domus templi exterior peregrinantem interris Ecclesiam, Sanctaautem sanctorum internam supernae patriae felicitatem designant. Item illata in Sancta sanctorum arca, assumptam Christi humilitatem, et intravelum regiae coelestis inductam. Vectes vero quibus eadem arca portabatur, praedicatores verbi (per quos ipse mundoinnotuit) typice nuntiant. Erat autem in arca urna aurea habens manna, quia in homine Christo habitat omnisplenitudo divinitatis corporaliter. Erat virga Aaron quae excisa denuo floruerat, quia potestas omnis judicandi peneseum est, cujus judicium in humilitate passionis videbatur esse sublatum. Erant et tabulae testamenti, quia in illo sunt thesauri sapientiae absconditi. ( Col, 2) Adhaerebant ei vectes quibus portabatur, quia doctores qui quondam laboraruntinverbo Christi, nunc praesenti visione congaudent gloriae Christi. Quod enim unus eorum de se dixit: cupio dissolvi et cum Christo esse, ( Ph, 1) de omnibus utique sui operis consortibus intelligendum reliquit. Apparebant summitates vectium foris ante oraculum, non semper, sed cum ostiaejusdem oraculi aperiri contingeret. Neque hoc omnibus, sed his solummodo qui propius accedentes attentius ea quaeintus erant satagebant intueri. Ipsa autem arca qualis et quomodo esset posita, solis eis qui oraculum intrassent,videre licebat. Quia nullus sanctorum in hac adhuc vita positus tametsi in altitudine se mentisattollens, sed soli illius patriae cives gloriam inibi sui Redemptoris plenecontuentur. Sunt et vectes cum arca inoraculo conditi, quia absconditi sunt nunc perfectiquique electi, qui nos processerunt de mundo, in abdito vultus Dei a conturbationehominum. Quorum tamen summitates vectium aperto oraculo his qui appropiant visuntur, cumperfectioribus quibusque oculum sui cordis tota intentione purificantibus, divinagratia aliquid extremum de supernorum civium gaudio contemplandum donaverit, quianimirum contemplatio his qui paulo longius recesserint minime conceditur. Quia quanto exterius mente vaga remanent, tanto minus quae sint interna gaudiavident.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 8
    • Et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in locum suum, in oraculum templi in Sanctum sanctorum subter alas cherubim. Si quidem cherubim expandebant alas super locum arcae, et protegebant arcam et vectes ejus desuper. Cumque eminerent vectes et apparerent summitates eorum foris sanctuarium ante oraculum, non apparebant ultra extrinsecus, qui et fuerunt ibi usque in praesentem diem. In arca autem non erat aliud, nisi duae tabulae lapideae, quas posuerat in ea Moyses in Horeb, quando pepigit foedus Dominus cum filiis Israel, cum egrederentur de terra Aegypti, ( R3, 8, 6, R3, 8, 7, R3, 8, 8 et R3, 8, 9) etc. Quod illata arca in Sanctum sanctorum dicitur, cumque eminerent vectes et apparerent, summitates eorum foris sanctuarium non apparebant ultra extrinsecus, hoc manifestius in Paralipomenon volumine scribitur: « Vectium, inquit, quibus portabant arcam, quia paululum longiores erant, capita parebant ante oraculum. Si vero quis paululum fuisset extrinsecus, eos videre non poterat. » Ubi notandum quod etsi capita vectium accedentibus propius ac diligentius intuentibus patebant ante oraculum, non tamen fieri poterat, ut ipsa eorum capita ante oraculum eminerent, quia nimirum necesse erat ut, clauso oraculo et appenso ante ostia velo, ipsi quoque vectes toti cum arca et cherubim abderentur interius. Quod fieri non poterat, si prominentes ulterius vectes producendis ad claudendum ostiis locum non darent. Quorum positionem vectium Scriptura non sine causa, sed magni intuitu sacramenti, tam diligenter expedire curavit. Constat enim quia domus templi exterior peregrinantem in terris Ecclesiam, sancta autem sanctorum internam supernae patriae felicitatem designat. Item illata in sancta sanctorum arca assumptam Christi humanitatem et intra velum regiae coelestis inductam, vectes vero, quibus eadem arca portebatur, praedicatores verbi, per quos ipse mundo innotuit, typice denuntiant. Erat autem in arca urna aurea habens manna, quia in homine Christo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter ( Col, 2). Erat virga Aaron, quae excisa denuo floruerat (voir: Nb, 17) , quia potestas omnis judicandi penes eum est, cujus judicium in humilitate passionis videbatur esse sublatum. Erant et tabulae testamenti, quia in illo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi ( Col, 2). Adhaerebant ei vectes, quibus portabatur, quia doctores, qui quondam laborabant in verbo Christi, nunc praesenti visione congaudent gloriae Christi. Quod enim unus eorum de se dixit: Cupio dissolvi, et cum Christo esse, ( Ph, 1) de omnibus utique sui operis consortibus intelligendum reliquit. Apparebant summitates vectium foris ante oraculorum non semper, sed cum ostia ejusdem oraculi aperiri contingeret; neque hoc omnibus, sed his solummodo qui prius accedentes, attentius ea quae intus erant satagebant intueri. Ipsa autem arca qualis et quomodo esset posita, solis eis qui oraculum intrassent videre licebat, quia nullus sanctorum in hac adhuc vita positus tametsi multum in altitudine se mentis attollens, sed soli illius patriae cives gloriam inibi sui Redemptoris plene contuentur. Sunt et vectes cum arca in oraculo reconditi, quia absconditi sunt etiam nunc perfecti quique electi, qui nos praecesserunt de mundo in abdito vultus Dei, a conturbatione hominum ( Ps, 30, 21) [mauvais référencement: Ps, 30]. Quorum tamen summitates vectium nunquam aperto oraculo his qui appropiant visuntur, cum perfectioribus quibusque atque oculum sui cordis tota intentione purificantibus divina gratia aliquid extremum de supernorum civium gaudio contemplandum donaverit. Quae nimirum contemplatio his qui paulo longius recesserint minime conceditur; quia quanto exterius mente vaga remanent, tanto minus quae sint interna gaudia vident.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 3, Caput 2
    • Venerunt cuncti senes ex Israel ad regem Salomonem in Jerusalem, ut deferrent arcam foederis Domini de civitate David, id est de Sion, et tulerunt sacerdotes arcam foederis Domini, intuleruntque eam in locum suum in oraculo templi in sancta sanctorum subtus alas cherubin: siquidem cherubin expandebant alas suas super locum arcae, protegebantque arcam, et vectes ejus desuper. Cumque eminerent vectes, apparerentque summitates eorum foris sanctuarium ante oraculum, non apparebant ultra extrinsecus: qui et fuerunt ibi usque in praesentem diem ( R3, 8, R3, 8, 1, R3, 8, 3, R3, 8, 4, R3, 8, 6, R3, 8, 7, R3, 8, 8, Ch2, 5, 2, Ch2, 5, 7, Ch2, 5, 8 et Ch2, 5, 9). Hoc manifestius in Paralipomenon volumine scribitur : Vectium , inquit, quibus portabant arcam, quia paululum longiores erant, capita parebant ante oraculum. Si vero quis paululum fuisset extrinsecus, eos videre non poterant ( Ch2, 5, 9). Ubi notandum, quia et si capita vectium accedentibus propius, ac diligentius intuentibus apparebant ante oraculum, non tamen fieri poterat, ut ipsa eorum capita ante oraculum eminerent, quia nimirum necesse erat, ut clauso oraculo, et appenso ante ostia velo, ipsi quoque vectes toti cum arca, et cherubin abderentur interius; quod fieri non poterat, si prominentes ulterius vectes producendis ad claudendum ostiis locum non darent. Quorum positionem vectium Scriptura non sine causa, sed magni intuitu sacramenti tam diligenter expedire curavit: constat enim, quod domus templi exterior, peregrinantem in terris Ecclesiam: sancta sanctorum autem internam supernae patriae felicitatem designat. Item illata in sancta sanctorum arca, assumptam Christi humilitatem, et intra velum regiae coelestis inductam: vectes vero, quibus eadem arca portabatur, praedicatores verbi, per quos ipse mundo innotuit, typice denuntiant. Apparebant enim summitates vectium foris ante oraculum non semper, sed cum ostia ejusdem oraculi aperiri contingeret, neque hoc omnibus, sed iis solummodo, qui propius accedentes attentius ea, quae intus erant, satagebant intueri, Ipsa autem arca, qualis et quomodo esset posita ( solis iis ) solum eis, qui oraculum intrassent, videre licebat, quia nullus sanctorum adhuc vita positus, tametsi multum in altitudine se mentis attollens, sed soli illius patriae cives gloriam inibi sui Redemptoris ( plene ) plane contuentur. Sunt et vectes cum arca in oraculo reconditi, quia absconditi sunt etiam nunc perfecti quique electi, qui nos praecesserunt de mundo in abdito vultus Dei, a conturbatione hominum, quorum tamen summitates vectium nonnunquam aperto oraculo his, qui appropiant, visuntur: cum perfectioribus quibusque, atque oculum sui cordis tota intentione purificantibus, divina gratia aliquid extremum de supernorum civium gaudio contemplandum donaverit. Quae nimirum contemplatio his, qui paulo longius recesserunt, minime conceditur, quia quanta exterius mente vaga remanent, tanto minus, quae sint interna gaudia, vident.