V. 8 :
Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem; propterea unxit te Deus, Deus
tuus, oleo laetitiae, prae consortibus tuis.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 2, Caput 3
In nummo igitur imago Domini sculpitur, ut ejus esse cognoscatur a quo
formari praecipitur. Nummus itaque Dei similitudo ejus
accipitur. Unde in Genesi loquitur, dicens:
Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem
nostram
(
Gn, 1, 26). Et quia de sacro eloquio Dei imaginem et
similitudinem ad quam redigamur agnoscimus, argenteus nummus esse
perhibetur. Qui ergo a peccati via ut pro se oretur venit,
nummum argenteum offerre debet, quia nihil ei prodest quod poenitendo
compungitur, nec quod flendo confitetur, si, inemendata et incorrepta,
interius pulchritudine bonae voluntatis, luce Dei imaginis nequaquam
radiare cognoscitur. Imago etenim et similitudo Dei est
inclyto odio malum odire, et amore perfecto Deum diligere.
Unde et Propheta claritatem divinae similitudinis ab humano genere
periisse intuens, ad eum qui cum inclyta reparationis nostrae luce de
coelo venit respicit, dicens:
Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem
(
Ps, 44, 8). Hinc se jam de ejus contemplatione in
perfectionis formam renovatum considerans, ait:
Iniquos odio habui, et legem tuam dilexi
(
Ps, 118, 113). Qui ergo de domo reprobi per confessionem
venit, qui per humilitatem pro se orari Dominum petit, curet omnino
necesse est ut nummum argenteum offerat, quatenus, sumpto splendore
bonae voluntatis, perfecte oderit malum quod fecit, et bonum integro
amore diligat quod neglexerit. Unde et justi judicis examine
propitiationis edicta promulgantur.
In quacunque die, vel hora, ait, peccator
convertitur, vita vivet, et non morietur
(voir:
Ez, 18, 21 et
Ez, 18, 27)
. Conversio autem peccatoris non est in
humilitate confessionis, sed in renovatione interioris hominis, cum
peccatori, jam divina inspiratione correcto, et malum displicet quod
amavit, et bonum placet quod odit. Nam sunt nonnulli qui se
et de nequitia accusant criminis, et pravitatem non corrigunt
voluntatis. Qui profecto converti ad Dominum non creduntur,
quia vera conversio in ore non accipitur, sed in corde.
Converti etenim simul verti est. Conversio itaque peccatoris
vera tunc est, cum ad Creatoris nostri beneplacitum uterque noster homo
reducitur, cum et caro nostra per iniquitatis odium cohibetur a
perpetratione facinoris, et per amorem justitiae mens se extendit ad
intentionem bonae operationis. Sed quia nonnulli intra
Ecclesiam sunt, qui tantum in vitae suae terminum ad poenitentiae
satisfactionem veniunt, et judicio Veritatis dicitur: Quacunque
hora peccator convertitur, vivit, a nonnullis valde
quaeri solet si statim vitam post carnis mortem inveniant qui magnae
vitae tempore peccata perpetrant, et tantum in vitae exitu se nequiter
egisse accusant. Ad quod dicendum est quia ex vi conversionis
magnitudo deletur criminis. Vis autem conversionis est
affectio charitatis cordi infusae visitatione sancti
Spiritus. Et scriptum est de eodem Spiritu: Quia
ipse remissio peccatorum est. Nam cum
electorum corda dignanter visitat, ab omni peccatorum immunditia
potenter purgat, quia ut se menti infuderit, eam protinus in peccatorum
et vitiorum odia et in virtutum amorem ineffabiliter excitat.
Facit eam statim odisse quod amabat, et quod odio habuerat ardenter
diligere, atque in utroque valde ingemiscere, quia et mala quae odit se
damnabiliter amasse recolit, et bona quae diligit odisse.
Quis enim audeat dicere, licet omnimoda peccatorum sarcina praegravetur,
quod perire possit aliquis visitatus gratia Spiritus sancti?
Quia ergo peccator nulla hora convertitur, nisi qua a sancto Spiritu
illustratur, quid restat, nisi quia sicut peccati mortem exsecrando
descrit, ita vita justitiae ad quam se desideranter convertit
vivat? Qui statim post mortem in vita recipitur, si tantum
amoris ignem recipit in conversione qui consumere in anima possit omnem
congestam peccati rubiginem. Unde et de peccatrice muliere
dicitur:
Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit
multum
(
Lc, 7, 47)
. Hinc ab eadem Veritate in cruce pendente dicitur:
Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso
(
Lc, 23, 43). In vitae igitur exitu hi solummodo
salubriter resipiscunt, qui et per internam visitationem perfecte bona
diligunt, et mala oderunt quae amaverant. Qui tamen si
sufficienter pro admissis iniquitatibus dolere non possunt, nihilominus
et isti in hora qua convertuntur vivunt. Nam qui perfectionem
bonae voluntatis habuerunt in confessione peccati, post mortem
purgatoria poena peccati ad vitam transeunt, si ad delenda peccata
sufficientem vim amoris nequaquam habuerunt. Unde et Paulus
dicit:
Sic salvi fient, quasi per ignem
(
1Co, 3, 15). Sed peccator, qui ibi salvari per ignem
meruit, hic per afflictionem carnis adimpleat hoc quod sibi de vi amoris
deesse cognoscit.
Et tortam panis
(
S1, 2, 36).
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 9
Tulit autem Samuel lenticulam olei, et effudit super caput ejus, et
deosculatus est eum, et ait: Ecce unxit te Dominus super haereditatem suamin
principem.
(
S1, 10, 1) Sciendum est quod Saul non unius semper personae gestavit figuram, sedaliquando
Judaeorum typum, ob superbiam, et adversus Deum invidentiam, sicut superiustetigimus,
et in futuro demonstrabimus: aliquando Domini nostri Jesu Christi, propterunctionem
regni, atque altitudinem staturae, et propter principatum. De quo Isaias
ait:
Factus est principatus ejus super humerum ejus.
(
Es, 9) Aliquando vero principem saeculi hujus, propter elationem cordis et
humiliumoppressionem, sicut in sequentibus declarabitur; sed in hoc loco, ubi a
Samuele unctuslegitur, ipsum Christum Dominum scilicet Salvatorem designat.
Sicut enim Saul, cum asinas patris sui quae deerant quaereret, in regno assumptusest:
simili quoque modo Dominuset Salvator noster, postquam a Patre suo missus, adoves
quae
perierant domus Israel venire dignatus est, super cunctum populum suum ab eoin regem
tantum constitutus est. Sic ipse ait:
Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus:
(
Ps, 2, 6) [mauvais référencement: Mc, 23 et Ps, 2] hoc enim praefigurabatur per asinas propter simplicitatem, quod et per
ovespropter innocentiam. Armus quem Saul accepit, sicut superius legitur,
principatum significat Domininostri quem accepit. Qui a Samuele unctus
dicitur, quia a Deo Patre unigenitus Filius spiritaliunctione delibutus legitur: de
quo Psalmista:
Propterea unxit te Deus, Deus tuus,
(
Ps, 44, 8) [mauvais référencement: Ps, 44] et reliqua. Omnes enim retro olim regesIsrael, ob unctionis
sacramentum, in typo Salvatorischristi sunt appellati. Unde et David ait ad
eum qui se finxerat Saul occidisse:
Quomodo non timuisti manum tuam mittere in christum Domini?
(
S2, 1) Sed bene ait, quod ab humero sursum Saul supereminebat omnibus, juxtaspiritalem
intelligentiam, quia caput nostrum sursum est supra nos, quod estChristus.
Et bene dictum:
Non erat melior illo,
(
S1, 9, 2) et Psalmista:
Quis in nubibus aequabitur, aut quis similis erit Deo Filio Dei?
(
Ps, 88, 7) [mauvais référencement: Ps, 88] Hic enim non seriem historiae secuti, sed spiritalis intelligentiae
sensumcontinuatim describere conati sumus. Caeterum quia parum historiam
praetermisimus, ad eam insinuandam apostrophenfacere decrevimus. Ait enim
sacra historia:
Liber 1, Caput 15
Dixitque Dominus ad Samuel: Imple cornu tuum oleo, et veni ut mittam te ad
Isai Bethlehemitem; providi enim in filiis ejus regem mihi.
(
S1, 16, 1)
Fecit Samuel prout Dominus imperavit, et unxit David oves patris sui in
medio fratrum suorum, qui erat rufus et pulcher aspectu, decoraque facie.
(
S1, 16, 12 et
S1, 16, 13) Sed videamus eumdem David, quomodo Christum prophetice
significaverit. David enim interpretatur manu fortis, sive
desiderabilis. Etquid fortius leone illo detribu Juda, qui vicit mundum? Et
quid desiderabilius illo?de quo dicitur:
Veniet Desideratus cunctis gentibus.
(
Ag, 2) Ungitur iste David in regem futurum, denuntians per unctionem
illamChristum. Christus enim a Chrismate appellatur. Reprobatis
septem filiis Isai majoribus, minimus aetate electus est ad regnum;quia spreto Judaico
sacerdotio, et regno prioris populi, qui sabbatismum secundumlegem servabant, Christus
Dominus noster, caput minoris populi, sacerdotio perpetuofunctus est: et in regem
unctus, cujus regnum non habet finem, et cui omnes gentes,tribus et linguae,
servient. Quod autem in medio fratrum suorum unctus esse dicitur, hoc est
quod Propheta deDomino ait:
Unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis.
(
Ps, 44, 8) [mauvais référencement: Ps, 44] David ab officio pastorali pecorum, ad hominum regnum transfertur: noster
autemDavid ipse Jesus, ab ovibus Judaicae plebis ablatus, in regnum gentium translatus
est;in Judaea enim plebe non est modo Christus, ablatus est inde, nunc gentium
gregespascit.
Auctor incertus
Liber 3, Caput 16
Et fecit in oraculo duo Cherubin de lignis olivarum decem
cubitos altitudinis
(
R3, 6, 23).
Cherubin, sicut propheta Ezechiel aperte declarat, angelicae
dignitatisvocabulum est; numeroque singulari Cherub dicitur, plurali
Cherubin.
Unde apte in figuris Cherubin, quae erant in oraculo facta,
angelicaministeria, quae Conditori suo in coelis semper assistunt,
possuntintelligi.
Quae recte de lignis olivarum facta esse perhibentur, quia nimirum
virtutesangelicae gratia Spiritus sancti, ne umquam ab amore Dei
arescant, unctaesunt.
Ipsae enim una nobiscum sunt participes illius, de quibus ait in
laudeChristi propheta,
Unxit te Deus tuus oleo laetitiae, prae participibus
tuis
(
Ps, 44, 8).
Recte de lignis olivarum figuraliter sunt facti, quos luce
sapientiaecoelestis, mox ipse qui creavit, implevit.
Unde Cherub appellare voluit, quod Latine multiplicata scientia,
sivescientiae multitudo interpretatur.
Decem autem sunt cubitorum altitudinis, quia denario vitae aeternae
fruuntur,habentes inviolatam in se sui Conditoris imaginem, servata in
perpetuumsanctitate, et justitia, et veritate, quae prima conditione
perceperunt.
Denarius quippe obolis constat, et continere in se nomen regis et
imaginemconsuevit.
Quapropter et figurae regni coelestis aptissime congruit, ubi et
angelisancti in imagine sui Conditoris, ad quam facti sunt, semper
manent; et electi homines imaginem ejus, quam peccando amiserant,
recipiunt.
Scimus enim,
inquit,
Alae cum in sanctorum hominum figura ponuntur, virtutes
significanteorum quibus ad coelestia volare semper, atque in his
conversationemdelectantur habere.
Cum vero in significatione angelorum ponuntur alae, quid apertius
quamgratiam demonstrant perpetuae et indefectivae felicitatis eorum qui
semper incoelestibus in ministerio sui persistunt auctoris? Vel certe
quia levitatespiritalis naturae sunt praediti, ita ut ubicumque
voluerint, statim quasivolando perveniant; et hic cum alis figurati, et
prophetae cum alis suntostensi.
Bene autem dicitur quia quinque cubitorum fuerit alia Cherub una, et
quinquecubitorum ala Cherub altera: quia virtutes angelicae legem Dei,
quae in quinquelibris descripta est, indefessa devotione custodiunt:
diligendo videlicet Deumet Domiminum suum ex omnibus viribus suis,
diligendo et proximos tamquamseipsos: plenitudo enim legis est
charitas.
Proximi autem eorum, et ipsi ad invicem sunt angelici spiritus et
homineselecti, eorum aeque concives.
Unde utraque alia ejusdem esse mensurae perhibetur, quia videlicet
eadem ipsadevotione, qua se alterutrum in Deo diligunt, nostram quoque
ad se ascendentiumsocietatem desiderant; sicque simul alae decem cubitos
complent, cum in geminacharitatis exhibitione angeli de Conditoris
praesentia laetantur.
Decem quoque cubitorum erat Cherub unum, mensura parietis, et
opus unum erat in duobus Cherubin
(
R3, 6, 25).
Duo erant facti Cherubin propter consortium ejusdem, de qua
loquimur,charitatis significandum, quia minus quam inter duos charitas
stare nonpotest.
Unde et Salvator binos ad praedicandum discipulos mittere curavit
(voir:
Lc, 10)
, ut tacite doceret eos, qui verbum fidei praedicarent,
virtutemdilectionis ante omnia opera esse tenendam.
Uniusque mensurae et operis duo Cherubin, quia disparilitas voluntatum,
sivecogitationum, in superna patria nulla est, ubi una omnes eademque
praesentisvisione et gloria illustrantur.
Posuitque Cherubin in medio templi interioris; extendebant
autem alas suas Cherubin, et tangebat ala una parietem, et ala
Cherub secundi tangebat parietem alterum: Alae autem alterae in
medio pariete templi se invicem contingebant
(
R3, 6, 27).
Manifestum est ex his quae praedicta sunt quare Cherubin in medio
templiinterioris sint positi, quorum habitatio est in coelis.
Extendebant autem alas Cherubin, quasi ad volandum, quia spiritus
angelicisemper habent animum ad obsequium divinae voluntatis
praeparatum.
Quod vero ala una tangebat parietem, ad illam charitatis
administrationempertinet, quam nobis exhibent angeli.
Quod alae alterae in medio templi se invicem contingebant, eam
dilectionisgratiam qua se alterutrum complectuntur, exprimit.
Bene autem sequitur,
Texit quoque Cherubin auro
(
R3, 6, 28), quia et naturameorum Conditor immortali claritate sublimavit, et
mentem vera dilectionis atquehumilitatis luce replevit.
Notandum sane quia Moyses dum tabernaculum faceret, fecit et duos
Cherubinaureos, quos posuit in propitiatorio, quod erat super
arcam.
Salomon autem addidit alios duos multo majores, quos in templo poneret,
subquorum alis arcam in medio poneret, cum propitiatorio et Cherubin
prioribus;sicque factum est, ut in tabernaculo quidem essent Cherubin
duo, in temploautem quatuor.
Ad unam vero eamdemque significationem utrique pertinent, sed repetitum
estopus augustius factum per Salomonem, ut typice doceretur,
multiplicata postincarnationem Domini sancta Ecclesia, latius esse
gentibus sublimitatem civiumcoeli pandendam, qui sic Conditorem de
collato sibi munere beatitudiniscollaudant, ut de nostra quoque
ereptione atque ad eamdem beatitudinemintroductione congaudeant;
extendunt enim alas ad invicem super arcam, cum adlaudem Domini
Salvatoris referunt bonum omne quod acceperunt; extendunt alasalteras ad
parietes oraculi, cum sanctos etiam homines secum videre
laetantur,eosque velut alarum suarum summitatibus tangunt, quos
consortes atqueimitatores fuisse in hac vita suae puritatis
exsultant.
Duos autem aeque parietes alis suis tangunt: quia fideles utriusque
populi,Judaei scilicet et gentilis, secum possessores habent aulae
coelestis.
Namque in illa patria distinctio fit localis inter utrumque
populum.
Sed quia major fit festivitas internae beatitudinis de consortio
adunataefraternitatis, extendunt Cherubin ad utrumque parietem oraculi
alas suas, quialaetantes in coelesti patria justos utriusque plebis
visione quoque suaegloriae ad laudem Creatoris excitant; nec solum de
illorum, quos secum intushabent, hominum justorum felicitate laetantur
agmina coelestia, verum etiamnostri, qui foris adhuc positi de profundis
ad Dominum clamamus, curam genuntsedulam.
Unde bene de eisdem Cherubin in libro Paralipomenon scriptum est,
Ipsi autem stabant erectis pedibus, et facies eorum versae
erant ad exteriorem domum
(
Ch2, 2, 13); stabant etenim erectis pedibus Cherubin, quia avia veritatis, in
qua mox conditi positi sunt, numquam aberraveruntangeli.
Habent facies ad exteriorem domum, quia nos, ab hujus aerumna
peregrinationisereptos, ad suum desiderant pervenire consortium.
Sic ergo pedibus stant rectis, sic alas suas auro tectas ad oraculi
parietesextendunt, ut facies habeant ad domum versas exteriorem, quia
angeli sic suamperpetuo innocentiam conservant, sic de animarum
sanctarum in coelisbeatitudine congaudent, ut eis quoque quos in terris
adhuc peregrinariconspiciunt, electis opem ferre non desinant, donec et
illos ad coelestempatriam introducant; omnes enim sunt administratorii
spiritus in ministeriummissi propter eos qui haereditatem capiunt
salutis.
Possunt etiam per duo Cherubin duo testamenta figurari, qui nimirum
Cherubinin oraculo sunt facti, quia in consilio divinae promissionis
nobis utiqueinaccessibili atque incomprehensibili ante saecula
dispositum est, quando, etqualiter quibusve auctoribus sacra Scriptura
conderetur.
De lignis olivarum sunt facti, quia per viros misericordiae, quorum
pietatinon defuerunt vires, unctione sancti Spiritus illustratos, divini
sunt libriconscripti.
De lignis olivarum sunt facti, quia lucem nobis scientiae tribuunt,
juvanteflamma charitatis Dei, quae per Spiritum sanctum diffunditur in
cordibusnostris.
Decem cubitis sunt alti; quia per observantiam decalogi legis, Deo
serviendumpraedicant, et Deo fideliter servientes denario remunerandos
esse regniperpetui ostendunt.
Geminas habent alas, quia Testamenta per aspera aeque et prospera,
indefessoproposito semper ad coelestia tendisse ac pervenisse declarant;
et hoc idemsuis auditoribus faciendum esse demonstrant.
Quinque cubitorum erat ala Cherub una, et quinque cubitorum
ala Cherub altera
(
R3, 6, 24); quia in omni labentium rerum varietate, sancti universoscorporis
sui sensus in obsequium sui Conditoris extendunt: oculos habentessemper
ad Dominum, audire desiderantes vocem laudis ejus, et narrare
universamirabilia ejus, dulcia faucibus suis habentes eloquia illius,
super mel etfavum ori suo, currentes in odore unguentorum ejus; et donec
superest halitusin eis, et spiritus Dei in naribus eorum, non loquentes
labiis iniquitatem, necin lingua sua stultitiam personantes: sicque per
arma justitiae a dextris, et asinistris incedentes, ad perceptionem
coelestis denarii, quem summuspaterfamilias cultoribus suae vineae
repromisit, perveniunt.
Et opus unum erat in duobus Cherubin, quia utriusque Testamenti
scriptoresuna eademque castitate operis et charitatis devotione Deo
servierunt, una etconsona voce ac fide Deum praedicant: quia quae novum
Testamentum de Dominicaincarnatione, passione, resurrectione,
ascensione, gentium vocatione, Judaeorumexpulsione, multimoda Ecclesiae
tribulatione facta narrant, haec eadem vetusTestamentum, si recte
intelligitur, veraciter fienda praedicabat.
Adventum vero Antichristi, finem saeculi, extremi discrimen judicii,
etaeternam bonorum gloriam, poenamque reproborum, concordi utrumque
Testamentumveritate probat.
Alae ergo Cherubin interiores super arcam se invicem contingebant,
quiautraque Testamenta pari de Domino attestatione consentiunt.
Item alis exterioribus, iste unum parietem, ille alterum contingebat,
quiavetus Testamentum proprie antiquo Dei populo scriptum est; novum
vero nobis,qui post incarnationem Dominicam ad fidem venimus.
Et secundo parieti h. e. septentrionali, recte comparamur, quibus post
frigusac tenebras idololatriae, lucem veritatis cognoscere datum est:
nam et siprimitiva Ecclesia maxime de Judaeis effloruit, et omnis Israel
circa finemsaeculi salvandus esse creditur, plurimi fidelium hujus
corporis congreganturad Evangelii suscipiendi sacramenta, quibus etiam
hoc divinitus donatum est, utrevelatis oculis cordis sui, manifeste
cognoscant litteram veteris Testamenti,evangelicae gratiae plenam esse
mysteriis.
Versas habent facies Cherubin ad exteriorem domum, quia nobis qui adhuc
forisstamus, nec re, sed spe salvi facti sumus Divini sunt libri
conditi; quiascriptores eorum jam regnantes cum Domino, illumque
collaudantes in coelis,curam nostrae gerunt salutis, qui pro nostris
erratibus apud ejus pietateminterpellant.
Circumdati sunt auro Cherubin, quia praeclaris scriptorum suorum
operibusconfirmatur auctoritas Testamentorum, manifestata jam per orbem
cognitionedivinarum Scripturarum, sive interna gloria coelestium
agminum: utrumque enimCherub, ut diximus, et angelos videlicet, et
Testamenta designant, cum pluresad fidem converti et bonis abundare
coeperint operibus.
Unde et apte subditur:
Et omnes parietes templi per circuitum sculpsit variis
caelaturis et torno
(
R3, 6, 29).
Omnes parietes templi per circuitum omnes sanctae Ecclesiae populi
sunt,quibus super fundamentum Christi locatis, totius ambitum orbis
replevit,coeptumque fidei aedificium quotidie nova membrorum suorum
progenie, quasilapidum pretiosorum appositione superaugmentare non
desistit.
Qui nimirum parietes variis caelaturis sculpuntur:
Cum alii datur per Spiritum sermo sapientiae, alii
sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alteri fides in eodem
Spiritu, alii gratia sanitatum in uno Spiritu, alii operatio
virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera
linguarum, alii interpretatio sermonum
(
1Co, 12, 8,
1Co, 12, 9 et
1Co, 12, 10).
Et ut ad illas veniamus, quas omnes habere valemus virtutes,
charitas, gaudium, pax, longanimitas, patientia,
benignitas, bonitas, modestia, continentia
(
Ga, 5, 22 et
Ga, 5, 23), et caeteri fructus spiritus, quid nisi caelaturaeparietum templi
quae ornatus sunt mentium populi Dei.
Sculpuntur et iidem parietes torno, cum prompto pollent animo fideles
adfaciendum cuncta quae Dominus praecepit, ad patiendum cuncta quae
permittit,dicentes ex animo per singula quae occurrunt:
Benedicam Dominum in omni tempore
(
Ps, 33, 2) [mauvais référencement: Ps, 62]
.
Et,
Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum, cantabo et
psalmum dicam Domino
(
Ps, 56, 8) [mauvais référencement: Ps, 107]
.
Sculpuntur torno, cum in tantum virtutibus operam impendunt, ut ab
harumtramite nullis circumstantium rerum contrarietatibus, nullis
possintblandimentis averti: quia enim tornatura caeteris artibus
velocitatepraecellit, et ipsa sibi regulam, qua sine errore opus
perficiat, servat, apteper hanc pia sanctorum vita signatur, quia et
parata est semper ab obsequiumdivinae voluntatis, et hoc absque
diverticulo errandi complere longo virtutumusu exercitata didicit.
Unde et sancta Ecclesia in Canticis canticorum, Sponsi ac Redemptoris
suivirtutes admirata, dicebat,
Manus ejus tornatiles, aureae plenae hyacinthis
(
Ct, 5, 14).
Tornatiles quippe sunt manus ejus, quia apparens in carne sanitates
etmiracula quaecumque voluit, absque omni morarum tarditate, absque
ullis errorumambagibus, Dei virtus et sapientia perfecit.
Aureae sunt, quia ea quae foris verbo jussit, intus divina plenus
potentiadedit.
Plenae sunt hyacinthis, quia ad gloriam Patris universa quae fecit
retulit;et per opera quae fecit nostros ad quaerenda coelestia sensus
erigit.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Auctor incertus