Liber Secundus Paralipomenon

PrécédentSuivant

V. 13 : Misi ergo tibi virum prudentem et scientissimum Hiram patrem meum,

Poètes

Commentaires

Auctor incertus

  • Liber 3, Caput 16
    • Et fecit in oraculo duo Cherubin de lignis olivarum decem cubitos altitudinis ( R3, 6, 23). Cherubin, sicut propheta Ezechiel aperte declarat, angelicae dignitatisvocabulum est; numeroque singulari Cherub dicitur, plurali Cherubin. Unde apte in figuris Cherubin, quae erant in oraculo facta, angelicaministeria, quae Conditori suo in coelis semper assistunt, possuntintelligi. Quae recte de lignis olivarum facta esse perhibentur, quia nimirum virtutesangelicae gratia Spiritus sancti, ne umquam ab amore Dei arescant, unctaesunt. Ipsae enim una nobiscum sunt participes illius, de quibus ait in laudeChristi propheta, Unxit te Deus tuus oleo laetitiae, prae participibus tuis ( Ps, 44, 8). Recte de lignis olivarum figuraliter sunt facti, quos luce sapientiaecoelestis, mox ipse qui creavit, implevit. Unde Cherub appellare voluit, quod Latine multiplicata scientia, sivescientiae multitudo interpretatur. Decem autem sunt cubitorum altitudinis, quia denario vitae aeternae fruuntur,habentes inviolatam in se sui Conditoris imaginem, servata in perpetuumsanctitate, et justitia, et veritate, quae prima conditione perceperunt. Denarius quippe obolis constat, et continere in se nomen regis et imaginemconsuevit. Quapropter et figurae regni coelestis aptissime congruit, ubi et angelisancti in imagine sui Conditoris, ad quam facti sunt, semper manent; et electi homines imaginem ejus, quam peccando amiserant, recipiunt. Scimus enim, inquit, Alae cum in sanctorum hominum figura ponuntur, virtutes significanteorum quibus ad coelestia volare semper, atque in his conversationemdelectantur habere. Cum vero in significatione angelorum ponuntur alae, quid apertius quamgratiam demonstrant perpetuae et indefectivae felicitatis eorum qui semper incoelestibus in ministerio sui persistunt auctoris? Vel certe quia levitatespiritalis naturae sunt praediti, ita ut ubicumque voluerint, statim quasivolando perveniant; et hic cum alis figurati, et prophetae cum alis suntostensi. Bene autem dicitur quia quinque cubitorum fuerit alia Cherub una, et quinquecubitorum ala Cherub altera: quia virtutes angelicae legem Dei, quae in quinquelibris descripta est, indefessa devotione custodiunt: diligendo videlicet Deumet Domiminum suum ex omnibus viribus suis, diligendo et proximos tamquamseipsos: plenitudo enim legis est charitas. Proximi autem eorum, et ipsi ad invicem sunt angelici spiritus et homineselecti, eorum aeque concives. Unde utraque alia ejusdem esse mensurae perhibetur, quia videlicet eadem ipsadevotione, qua se alterutrum in Deo diligunt, nostram quoque ad se ascendentiumsocietatem desiderant; sicque simul alae decem cubitos complent, cum in geminacharitatis exhibitione angeli de Conditoris praesentia laetantur. Decem quoque cubitorum erat Cherub unum, mensura parietis, et opus unum erat in duobus Cherubin ( R3, 6, 25). Duo erant facti Cherubin propter consortium ejusdem, de qua loquimur,charitatis significandum, quia minus quam inter duos charitas stare nonpotest. Unde et Salvator binos ad praedicandum discipulos mittere curavit (voir: Lc, 10) , ut tacite doceret eos, qui verbum fidei praedicarent, virtutemdilectionis ante omnia opera esse tenendam. Uniusque mensurae et operis duo Cherubin, quia disparilitas voluntatum, sivecogitationum, in superna patria nulla est, ubi una omnes eademque praesentisvisione et gloria illustrantur. Posuitque Cherubin in medio templi interioris; extendebant autem alas suas Cherubin, et tangebat ala una parietem, et ala Cherub secundi tangebat parietem alterum: Alae autem alterae in medio pariete templi se invicem contingebant ( R3, 6, 27). Manifestum est ex his quae praedicta sunt quare Cherubin in medio templiinterioris sint positi, quorum habitatio est in coelis. Extendebant autem alas Cherubin, quasi ad volandum, quia spiritus angelicisemper habent animum ad obsequium divinae voluntatis praeparatum. Quod vero ala una tangebat parietem, ad illam charitatis administrationempertinet, quam nobis exhibent angeli. Quod alae alterae in medio templi se invicem contingebant, eam dilectionisgratiam qua se alterutrum complectuntur, exprimit. Bene autem sequitur, Texit quoque Cherubin auro ( R3, 6, 28), quia et naturameorum Conditor immortali claritate sublimavit, et mentem vera dilectionis atquehumilitatis luce replevit. Notandum sane quia Moyses dum tabernaculum faceret, fecit et duos Cherubinaureos, quos posuit in propitiatorio, quod erat super arcam. Salomon autem addidit alios duos multo majores, quos in templo poneret, subquorum alis arcam in medio poneret, cum propitiatorio et Cherubin prioribus;sicque factum est, ut in tabernaculo quidem essent Cherubin duo, in temploautem quatuor. Ad unam vero eamdemque significationem utrique pertinent, sed repetitum estopus augustius factum per Salomonem, ut typice doceretur, multiplicata postincarnationem Domini sancta Ecclesia, latius esse gentibus sublimitatem civiumcoeli pandendam, qui sic Conditorem de collato sibi munere beatitudiniscollaudant, ut de nostra quoque ereptione atque ad eamdem beatitudinemintroductione congaudeant; extendunt enim alas ad invicem super arcam, cum adlaudem Domini Salvatoris referunt bonum omne quod acceperunt; extendunt alasalteras ad parietes oraculi, cum sanctos etiam homines secum videre laetantur,eosque velut alarum suarum summitatibus tangunt, quos consortes atqueimitatores fuisse in hac vita suae puritatis exsultant. Duos autem aeque parietes alis suis tangunt: quia fideles utriusque populi,Judaei scilicet et gentilis, secum possessores habent aulae coelestis. Namque in illa patria distinctio fit localis inter utrumque populum. Sed quia major fit festivitas internae beatitudinis de consortio adunataefraternitatis, extendunt Cherubin ad utrumque parietem oraculi alas suas, quialaetantes in coelesti patria justos utriusque plebis visione quoque suaegloriae ad laudem Creatoris excitant; nec solum de illorum, quos secum intushabent, hominum justorum felicitate laetantur agmina coelestia, verum etiamnostri, qui foris adhuc positi de profundis ad Dominum clamamus, curam genuntsedulam. Unde bene de eisdem Cherubin in libro Paralipomenon scriptum est, Ipsi autem stabant erectis pedibus, et facies eorum versae erant ad exteriorem domum ( Ch2, 2, 13); stabant etenim erectis pedibus Cherubin, quia avia veritatis, in qua mox conditi positi sunt, numquam aberraveruntangeli. Habent facies ad exteriorem domum, quia nos, ab hujus aerumna peregrinationisereptos, ad suum desiderant pervenire consortium. Sic ergo pedibus stant rectis, sic alas suas auro tectas ad oraculi parietesextendunt, ut facies habeant ad domum versas exteriorem, quia angeli sic suamperpetuo innocentiam conservant, sic de animarum sanctarum in coelisbeatitudine congaudent, ut eis quoque quos in terris adhuc peregrinariconspiciunt, electis opem ferre non desinant, donec et illos ad coelestempatriam introducant; omnes enim sunt administratorii spiritus in ministeriummissi propter eos qui haereditatem capiunt salutis. Possunt etiam per duo Cherubin duo testamenta figurari, qui nimirum Cherubinin oraculo sunt facti, quia in consilio divinae promissionis nobis utiqueinaccessibili atque incomprehensibili ante saecula dispositum est, quando, etqualiter quibusve auctoribus sacra Scriptura conderetur. De lignis olivarum sunt facti, quia per viros misericordiae, quorum pietatinon defuerunt vires, unctione sancti Spiritus illustratos, divini sunt libriconscripti. De lignis olivarum sunt facti, quia lucem nobis scientiae tribuunt, juvanteflamma charitatis Dei, quae per Spiritum sanctum diffunditur in cordibusnostris. Decem cubitis sunt alti; quia per observantiam decalogi legis, Deo serviendumpraedicant, et Deo fideliter servientes denario remunerandos esse regniperpetui ostendunt. Geminas habent alas, quia Testamenta per aspera aeque et prospera, indefessoproposito semper ad coelestia tendisse ac pervenisse declarant; et hoc idemsuis auditoribus faciendum esse demonstrant. Quinque cubitorum erat ala Cherub una, et quinque cubitorum ala Cherub altera ( R3, 6, 24); quia in omni labentium rerum varietate, sancti universoscorporis sui sensus in obsequium sui Conditoris extendunt: oculos habentessemper ad Dominum, audire desiderantes vocem laudis ejus, et narrare universamirabilia ejus, dulcia faucibus suis habentes eloquia illius, super mel etfavum ori suo, currentes in odore unguentorum ejus; et donec superest halitusin eis, et spiritus Dei in naribus eorum, non loquentes labiis iniquitatem, necin lingua sua stultitiam personantes: sicque per arma justitiae a dextris, et asinistris incedentes, ad perceptionem coelestis denarii, quem summuspaterfamilias cultoribus suae vineae repromisit, perveniunt. Et opus unum erat in duobus Cherubin, quia utriusque Testamenti scriptoresuna eademque castitate operis et charitatis devotione Deo servierunt, una etconsona voce ac fide Deum praedicant: quia quae novum Testamentum de Dominicaincarnatione, passione, resurrectione, ascensione, gentium vocatione, Judaeorumexpulsione, multimoda Ecclesiae tribulatione facta narrant, haec eadem vetusTestamentum, si recte intelligitur, veraciter fienda praedicabat. Adventum vero Antichristi, finem saeculi, extremi discrimen judicii, etaeternam bonorum gloriam, poenamque reproborum, concordi utrumque Testamentumveritate probat. Alae ergo Cherubin interiores super arcam se invicem contingebant, quiautraque Testamenta pari de Domino attestatione consentiunt. Item alis exterioribus, iste unum parietem, ille alterum contingebat, quiavetus Testamentum proprie antiquo Dei populo scriptum est; novum vero nobis,qui post incarnationem Dominicam ad fidem venimus. Et secundo parieti h. e. septentrionali, recte comparamur, quibus post frigusac tenebras idololatriae, lucem veritatis cognoscere datum est: nam et siprimitiva Ecclesia maxime de Judaeis effloruit, et omnis Israel circa finemsaeculi salvandus esse creditur, plurimi fidelium hujus corporis congreganturad Evangelii suscipiendi sacramenta, quibus etiam hoc divinitus donatum est, utrevelatis oculis cordis sui, manifeste cognoscant litteram veteris Testamenti,evangelicae gratiae plenam esse mysteriis. Versas habent facies Cherubin ad exteriorem domum, quia nobis qui adhuc forisstamus, nec re, sed spe salvi facti sumus Divini sunt libri conditi; quiascriptores eorum jam regnantes cum Domino, illumque collaudantes in coelis,curam nostrae gerunt salutis, qui pro nostris erratibus apud ejus pietateminterpellant. Circumdati sunt auro Cherubin, quia praeclaris scriptorum suorum operibusconfirmatur auctoritas Testamentorum, manifestata jam per orbem cognitionedivinarum Scripturarum, sive interna gloria coelestium agminum: utrumque enimCherub, ut diximus, et angelos videlicet, et Testamenta designant, cum pluresad fidem converti et bonis abundare coeperint operibus. Unde et apte subditur: Et omnes parietes templi per circuitum sculpsit variis caelaturis et torno ( R3, 6, 29). Omnes parietes templi per circuitum omnes sanctae Ecclesiae populi sunt,quibus super fundamentum Christi locatis, totius ambitum orbis replevit,coeptumque fidei aedificium quotidie nova membrorum suorum progenie, quasilapidum pretiosorum appositione superaugmentare non desistit. Qui nimirum parietes variis caelaturis sculpuntur: Cum alii datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alteri fides in eodem Spiritu, alii gratia sanitatum in uno Spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum ( 1Co, 12, 8, 1Co, 12, 9 et 1Co, 12, 10). Et ut ad illas veniamus, quas omnes habere valemus virtutes, charitas, gaudium, pax, longanimitas, patientia, benignitas, bonitas, modestia, continentia ( Ga, 5, 22 et Ga, 5, 23), et caeteri fructus spiritus, quid nisi caelaturaeparietum templi quae ornatus sunt mentium populi Dei. Sculpuntur et iidem parietes torno, cum prompto pollent animo fideles adfaciendum cuncta quae Dominus praecepit, ad patiendum cuncta quae permittit,dicentes ex animo per singula quae occurrunt: Benedicam Dominum in omni tempore ( Ps, 33, 2) [mauvais référencement: Ps, 62] . Et, Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum, cantabo et psalmum dicam Domino ( Ps, 56, 8) [mauvais référencement: Ps, 107] . Sculpuntur torno, cum in tantum virtutibus operam impendunt, ut ab harumtramite nullis circumstantium rerum contrarietatibus, nullis possintblandimentis averti: quia enim tornatura caeteris artibus velocitatepraecellit, et ipsa sibi regulam, qua sine errore opus perficiat, servat, apteper hanc pia sanctorum vita signatur, quia et parata est semper ab obsequiumdivinae voluntatis, et hoc absque diverticulo errandi complere longo virtutumusu exercitata didicit. Unde et sancta Ecclesia in Canticis canticorum, Sponsi ac Redemptoris suivirtutes admirata, dicebat, Manus ejus tornatiles, aureae plenae hyacinthis ( Ct, 5, 14). Tornatiles quippe sunt manus ejus, quia apparens in carne sanitates etmiracula quaecumque voluit, absque omni morarum tarditate, absque ullis errorumambagibus, Dei virtus et sapientia perfecit. Aureae sunt, quia ea quae foris verbo jussit, intus divina plenus potentiadedit. Plenae sunt hyacinthis, quia ad gloriam Patris universa quae fecit retulit;et per opera quae fecit nostros ad quaerenda coelestia sensus erigit.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 3, Caput 7
    • Misit quoque rex Salomon, et tulit Hiram de Tyro filium mulieris viduae de tribu Nephthalim, patre Tyrio artificem aerarium ( R3, 7, 13 et R3, 7, 14). Unde et in Paralipomenon legitur: Misi ergo tibi virum prudentem et scientissimum Huram patrem meum, filium mulieris de filiabus Dan, cujus pater Tyrius fuit ( Ch2, 2, 12 et Ch2, 2, 13). Et notandum, quod in Malachim Hieram dicitur: in Paralipomenon vero Huram. Hiram enim interpretatur, vivit sublimis: Huram autem, Deus excelsus. Hiram in Malachim dicitur fuisse de Tyro, et filius mulieris viduae de tribu Nephthalim patre Tyrio. Sciendum quod de tribu Nephthalim pater ejus fuerit, quo mortuo, uxor ejus, quae hic mulier vidua scribitur, eumdem Hiram in Tyrum misisse docendi gratia dicatur, et a quo doctus in Tyro fuit, pater ejus Tyrius vocatur. Idcirco patre Tyrio fuisse dicitur, cum utique pater ejus de tribu Nephthalim fuerit. Quod vero in Paralipomenon legitur, Huram regem dixisse: Misi tibi virum prudentissimum et scientissimum Huram patrem meum ( Ch2, 2, 12): patrem dignitatis gratia eum vocat, sicut in plerisque locis legitur. Filium vero mulieris de filiabus Dan eum vocat, quia mater ejus de tribu Dan fuit, de genere Solomith sororis Ooliab filii Aizamas, cujus filius Solomith Aegyptius in eremo lapidatus est: non enim eadem Solomith sponte eidem Aegyptio conjuncta fuit, sed vim ab eo perpessa est. Idcirco meritis ejus factum fuisse dicitur, ut de filiabus ejus talis nasceretur, qui operaretur in domo Domini. Nam et meritis Balae concubinae Jacob quondam factum fuisse autumant, quod mortua Rachel, non solum Joseph in loco filii educavit: verum etiam pro fratribus ejus intercessit, ut immemor esset injuriae fratrum suorum. Et pro hac re Dominus ei tribuit, ut de uno ejus filio Dan nasceretur Ooliab socius Beseleel, qui aedificaret domum Domini; et altero ejus filio Nephthalim nasceretur Hiram, qui domum Domini in Jerusalem fabricaret.
  • Liber 5, Caput 2
    • (voir: Ch2, 2, 13) In Paralipomenon Huram, quod interpretatur Deus excelsus: in Regum Hiram, quod interpretatur, vivit excelsus. Misique tibi Huram patrem meum. Hic Huram filius fuit mulieris de progenie Salomith, de tribu Dan, qui in Libro Numerorum scribitur. Patrem vero ejus tradunt Hebraei fuisse Hebraeum de progenie Ooliab, de tribu Dan, qui in eremo cum Beseleel operatus est. Quod vero hic Tyrium eum vocat, illi dicunt hoc translatione factum fuisse. Zoori enim lingua eorum plasmator intelligitur. Tyrus enim, quam illi Sor vocant, in quibusdam locis angustia, in quibusdam plasmatio intelligi solet. Idcirco vocat illum patrem suum, quia ad eum de terra Israel ad peregrinandum profectus, docuit eum timorem Domini, et adduxit eum ad cognitionem [ Ms. congregationem] Dei.