V. 13 :
Misit quoque rex Salomon, et tulit Hiram de Tyro,
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 7
Misit quoque rex Salomon et tulit Hiram de Tyra, filium mulieris viduae ex
tribu Nephthali patre Tyrio, artificem aerarium, plenum sapientiae, et
intelligentiae et doctrinae ad faciendum omne opus ex aere.
Qui cum venisset ad regem Salomonem, fecit omne opus ejus.
(
R3, 7, 13 et
R3, 7, 14) Et hoc mysterii gratia factum est: artifex quippe Tyrius quem adjutorem
Salomonsui assumpsit operis, electos de gentibus verbi ministros
significat. Qui videlicet artifex pulchre dicitur quia filius erat mulieris
viduae de Israel,in qua persona solet nonnunquam praesentis temporis Ecclesia
figurari: pro qua virsuus, videlicet Christus, morte gustata resurrexit, atque in
coelos ascendens, eaminterim peregrinantem ase, reliquit in terris. Non
autem laborandum in explanando, quomodo hujus viduae filii sancti suntpraedicatores,
cum omnes electi se filios fateantur Ecclesiae, cum etiam de eispraedicatoribus Novi
Testamenti, specialiter ei promittatur, dicente Propheta:
Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem
terram.
(
Ps, 44, 17) [mauvais référencement: Ps, 44]
Fecit autem Hiram omne opus Salomonis.
(
R3, 7, 14) Quia nimirum doctores sancti, dum ministerio verbi fideliter insistunt,
opusutique Dei operantur. Quoniam illis loquendo foris viam veritatis
aperiunt, quos intus illustrando ipsead viam praeordinavit aeternam.
Ego, inquit, plantavi, Apollo rigavit, Deus autem incrementum dedit.
(
1Co, 3) --
Fecit hoc opus ex aere,
(
R3, 7, 14) quia illis committere verbum quaeritdoctor strenuus, qui hoc pie suscipere
acperseveranter custodire desiderant, quique etiam aliis praedicando latius
diffamare,quaeque ipsi didicerint recta satagunt. Aeris namque metallum
valde esse durabile constat, atque omnimodo sonorum.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 7
Misit quoque rex Salomon, et tulit Hiram de Tyro,
filium mulieris viduae, et ex tribu Nepthalim, patre Tyrio,
artificem aerarium, plenum sapientia, et intelligentia, et
doctrina, ad faciendum omne opus ex aere. Qui cum
venisset ad regem Salomonem, fecit omne opus
ejus,
(
R3, 7, 13 et
R3, 7, 14) etc. Et hoc mysterii gratia factum est. Artifex quippe
Tyrius, quem adjutorem Salomon sui assumpsit operis, electos de gentibus
verbi ministros significat. Qui videlicet artifex pulchre
dicitur, « quia filius erat mulieris viduae de Israel; » in qua persona
solet nonnunquam praesentis temporis Ecclesia figurari: pro qua vir
suus, videlicet Christus, morte gustata, resurrexit, atque in coelos
ascendens eam interim peregrinantem a se reliquit in terris.
Non autem laborandum in explanando, quomodo hujus viduae
filii sancti sint praedicatores, cum omnes electi viritim se filios esse
fateantur Ecclesiae; cum etiam de eisdem praedicatoribus Novi Testamenti
specialiter ei promittatur, dicente Propheta:
Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos
principes super omnem terram.
(
Ps, 44, 17) [mauvais référencement: Ps, 44]Fecit autem Hiram omne opus Salomonis, quia nimirum doctores
sancti dum ministerio verbi fideliter insistunt, opus utique Dei
operantur, quoniam loquendo foris viam veritatis aperiunt, quos intus
illustrando ipse ad vitam praeordinavit aeternam.
Ego, inquit, plantavi, Apollo rigavit: Deus autem incrementum
dedit.
(
1Co, 3) Fecit hoc opus ex aere, quia illis committere verbum quaerit
doctor strenuus, qui hoc pie suscipere ac perseveranter custodire
desiderent, quique etiam aliis praedicando latius diffamare quae ipsi
didicerint recta satagant. Aeris namque metallum valde esse
durabile constat, atque omnimodo sonorum.
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 3, Caput 7
Misit quoque rex Salomon, et tulit Hiram de Tyro filium
mulieris viduae de tribu Nephthalim, patre Tyrio artificem
aerarium
(
R3, 7, 13 et
R3, 7, 14).
Unde et in Paralipomenon legitur:
Misi ergo tibi virum prudentem et scientissimum Huram patrem
meum, filium mulieris de filiabus Dan, cujus pater Tyrius fuit
(
Ch2, 2, 12 et
Ch2, 2, 13).
Et notandum, quod in Malachim Hieram dicitur: in Paralipomenon vero
Huram.
Hiram enim interpretatur, vivit sublimis: Huram autem, Deus
excelsus.
Hiram in Malachim dicitur fuisse de Tyro, et filius mulieris viduae de tribu
Nephthalim patre Tyrio.
Sciendum quod de tribu Nephthalim pater ejus fuerit, quo mortuo, uxor ejus,
quae hic mulier vidua scribitur, eumdem Hiram in Tyrum misisse docendi gratia
dicatur, et a quo doctus in Tyro fuit, pater ejus Tyrius vocatur.
Idcirco patre Tyrio fuisse dicitur, cum utique pater ejus de tribu Nephthalim
fuerit.
Quod vero in Paralipomenon legitur, Huram regem dixisse:
Misi tibi virum prudentissimum et scientissimum Huram patrem
meum
(
Ch2, 2, 12): patrem dignitatis gratia eum vocat, sicut in plerisque locis
legitur.
Filium vero mulieris de filiabus Dan eum vocat, quia mater ejus de tribu Dan
fuit, de genere Solomith sororis Ooliab filii Aizamas, cujus filius Solomith
Aegyptius in eremo lapidatus est: non enim eadem Solomith sponte eidem Aegyptio
conjuncta fuit, sed vim ab eo perpessa est.
Idcirco meritis ejus factum fuisse dicitur, ut de filiabus ejus talis
nasceretur, qui operaretur in domo Domini.
Nam et meritis Balae concubinae Jacob quondam factum fuisse autumant, quod
mortua Rachel, non solum Joseph in loco filii educavit: verum etiam pro
fratribus ejus intercessit, ut immemor esset injuriae fratrum suorum.
Et pro hac re Dominus ei tribuit, ut de uno ejus filio Dan nasceretur Ooliab
socius Beseleel, qui aedificaret domum Domini; et altero ejus filio Nephthalim
nasceretur Hiram, qui domum Domini in Jerusalem fabricaret.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)