V. 48 :
Fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini: altare aureum, et mensam super quam
ponerentur panes propositionis, auream:
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 7
Fecitque Salomon omnia vasa in Domo Domini: Altare aureum et mensam super
quam ponerentur panes propositionis auream.
(
R3, 7, 48) Altare aureum corda significat perfectorum justorum, internae charitatis
etcastitatis luce corusca, quorum sublimitati significandae etiam locus convenit
ejusdemaltaris. Stabat enim ante ostium Sancti sanctorum, ut in factura
tabernaculi manifestelegimus. In quo videlicet altari non hostiarum sanguis
neque libamina, sed thymiamatatantum incendebantur, quorum fumus ad superiora
ascendens, operiebat arcam, atqueoraculum odore suavitatis implebat. In quo
figura exprimebatur sanctorum, qui dum neglectis temporaliumrerumcupiditatibus, tota
intentione coelestia quaerunt: in vicino oraculi sunt positi, neclonge sunt remoti
a
velo, quo templum et Sancta sanctorum dirimuntur, qui corporeterram incolunt, caeterum
secundum interiorem hominem totam habent conversationem incoelis.
Ascenditque ab hujusmodi altari fumus incensorum intra Sancta sanctorum ubi arcaest
recondita, cum orationes sanctorum flamma charitatis excitatae, ad coelum
usqueperveniunt: ubi Christus est in dextera Dei sedens. Non enim in hoc
altari sanguis hostiarum, sed thymiama tantum incenditur, quiatales viri non habent
opera carnis et sanguinis, quae in ara sui cordis immolantesDomino mactent.
sed solummodo lacrymarum etorationis ei vota, pro desiderio regni
coelestisofferunt. « Fecit quoque altare aeneum viginti cubitorum
longitudinis, et viginti cubitorumlatitudinis, et decem cubitorum altitudinis. » Et
quidem altare thymiamatis Mosesfecit in eremo, habens cubitum longitudinis, et alterum
latitudinis, et duos cubitosin altitudine. Quantae autem magnitudinis hoc
superius dictum altare Salomon fecerit Scripturapraedicit, sed tamen quod altare
aureum fecerit, dicit. Constat autem quia tantum facere non potuit, quantum
fecit holocausti, quia siviginti cubitorum in longitudine et latitudine factum esset,
totam templi latitudinemimpleret. Quanto igitur exterius erat positum
altare holocausti quam incensi, quantumquegenere oblationis, ac vilitate metalli
ignobiliusfuit, tantum quantitate mensurae ethostiarum frequentia
praestabat. Quia nimirum plures sunt multo quibus dicatur
Si vis ad vitam ingredi, serva mandata:
(
Mt, 19, 17) [mauvais référencement: Mt, 15] quam quos audire delectet,
Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes et da pauperibus.
(
Mt, 19, 21) [mauvais référencement: Mt, 19] Nec tamen hujus mensura altaris mystica ratione caret et numero.
Habet enim viginti cubitos longitudinis, et totidem cubitos latitudinis, et
decemcubitos altitudinis. De quo quidem numero supra in expositione templi
et vestibuli ejus diximus. Sed et nunc dicendum breviter: Quia si altare
holocausti illorum in Ecclesia typumtenet, qui suum corpus et animam Domino consecrare
per ignem amoris illius quaerunt,perseverantia horum in bona operatione per
longitudinem altaris,amplitudo in charitateDei et proximi per latitudinem, spes in
spectatione divinae visionis per altitudinemfiguratur. Quod autem longitudo
et latitudo altaris vicenorum erat cubitorum, magnam utiqueperfectionem designat
ejusdem indefessae longanimitatis, ac sincerae dilectionis, quaeper utriusque
Testamenti nobis observantiam tribuitur. Quater enim quini vicenarium
numerum complent. Quinque autem libri Mosaicae legis quatuor sunt
evangelicae libertatis. Et cum ad intelligentiam atque custodiam legis
spiritalem, illustrante Evangeliigratia, pervenimus, vicenarium profecto numero hoc
perficimus. Fitque idem numerus in longitudine et latitudine altaris, cum
corda electorum,docente utroque Testamento, et adjuvante ipso uno utriusque
Testamentiauctore, etperseverantiam boni operis, etiam in persecutione servant in
hilaritate dilectionis,et etiam in eos qui persequuntur exhibent. Denario
autem numero, spes coelestium praemiorum solet designari, Dominoaffirmante, cum eos
qui in vinea magni patris familias laborant, denario remuneratosesse
testatur. Et idem altare quod in figura factum est electorum, ob
significandam eorum vitamperpetuam, decem erat cubitis altum. Cum vero
dictum est, quia fecit Salomon altare aureum, additum est continuo, etmensam super
quam ponerentur panes propositionis auream. Mensa autem aurea Scriptura est
sacra spiritalis intelligentiae, claritatefecunda, de qua Psalmista Domino:
Parasti, inquit,in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant
me.
(
Ps, 22, 5) [mauvais référencement: Ps, 22] Ne enim nos adversarii tribulantes ad errorem flectant, mensam nobis
conditornoster scientiae coelestis, per quam in fide veritatis confortemur,
paravit. Panes namque propositionis sancti sunt doctores, quorum vel opera
nobis, vel verbasalutaria, ad exemplum vitae proposita, semper in divinis paginis
quisquis benequaerit, invenit. Unde recte apteque iidem panes in Exodo
duodecim fieri praecepti sunt, videlicetpropter apostolos duodecim, per quorum
ministerium et nobis Scriptura Novi Testamenticondita est, et instrumenti Veteris,
donante Domino, revelata mysteria. Quorum nimirum numero, non tantum iidem
apostoli, sed omnes sunt designati, quiverbum praedicando,pabulum vitae fidelibus
ministrant: quia omnes utique ipsamdoctrinae formam, quam a Domino apostoli accepere
sequuntur. Quod vero in Verbis dierum legimus
(voir:
Ch2, 4)
, quia fecit Salomon mensas decem, et posuit eas in templo, quinque a dextris,et
quinque a sinistris, phialas quoque aureas centum: non has mensas tam ad
panespropositionis quam ad vasa Domini portanda factas esse credibile est,
phialasvidelicet quas pariter factas Scriptura refert, thymiamateria, thuribula, et
caeteraquae in sequentibus leguntur: mystice possumus nonnulla intelligere.
Nam quod paulo post in eodem verborum volumine subinfertur: Fecit Salomon omniavasa
domus Domini Dei, et altare aeneum et mensas, et super eas panes propositionis:vel
pluralemnumerum pro singulari posuit, more Scripturae usitatissimo, ut in JesuNave:
Filii autem Israel praevaricati sunt mandatum, et usurpaverunt de
anathemate
(
Js, 7) cum Achar solus et non plures filii Israel hoc fecerunt: vel quia certe
panespropositionis solebant ante sabbatum coqui, ut sabbato mox poni possent in
mensampropositionis: potuit fieri ut panes novi noviter cocti mox illis mensis
imponerentur,ibidemque nocte illa servarentur operti, donec primo mane ablatis
uteribus supermensam propositionis ponerentur calidi. Non autem hae mensae
decem a figura unius mensae propositionis discrepant. Nam sicut una mensa
duodecim panibus onusta, unanimem totius Scripturae concordiamauctoritate apostolica
munitam designat:ita ut non immerito decem mensae aureaedivinae legis et prophetarum
eloquia figurate denuntiant, quae vel refectionem nobisverbi Dei quasi panes
propositionis offerunt, vel nobis exempla fidelium quasipositorum in se vasorum
Domini, claritatem et miracula proponunt. Recte auem bis quinae sunt
mensae, non solum quia legislator quinque voluminascripsit, verumetiam quia tota
series Testamenti Veteris quinque aetates saeculicomplectitur. Geminatur
vero numerus mensarum quinarius, et quinque a dextris, quinque asinistris ponuntur:
cum post incarnationem Dominicam eadem Scriptura sive utrique Deipopulo, Judaeo
scilicet et gentili committitur, sive evangelicis plena figurisostenditur,quae quondam
antiquo Dei populo juxta litteram solum intelligenda esseputabatur.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 7
Fecitque Salomon omnia vasa, altare aureum, et mensam super
quam ponerentur panes propositionis, auream,
(
R3, 7, 48) etc. Altare aureum corda significat perfectorum justorum,
internae charitatis et castitatis luce corusca, quorum sublimitati
significandae etiam locus convenit ejusdem altaris. Stabat
enim ante ostium sancti sanctorum, ut in factura tabernaculi manifeste
legimus. In quo videlicet altari non hostiarum sanguis, neque
libamina, sed thymiamata tantum incendebantur: quorum fumus ad superiora
ascendens operiebat arcam, atque oraculum odore suavitatis implevit; in
quo figura exprimebatur sanctorum, qui dum, neglectis temporalium rerum
cupiditatibus, tota intentione coelestia quaerunt, velut intus in vicino
oraculi sunt positi. Nec longe sunt remoti a velo, quo
templum et sancta sanctorum dirimuntur, quia corpora tantum terram
incolunt, caeterum secundum interiorem hominem totam habent
conversationem in coelis. Ascenditque ab hujusmodi altari
fumus incensorum intra sancta sanctorum, ubi arca est recondita cum
orationes sanctorum flamma charitatis excitatae ad coelum usque
perveniunt,
ubi Christus est in dextera Dei sedens.
(
Col, 3) Non enim in hoc altari sanguis hostiarum, sed thymiama tantum
incenditur, quia tales viri non habent opera carnis et sanguinis, quae
in ara sui cordis immolantes Domino mactent, sed solummodo lacrymarum et
orationis ei vota pro desiderio regni coelestis offerunt.
Fecit quoque altare aeneum viginti cubitorum longitudinis, et
viginti cubitorum latitudinis, et decem cubitorum altitudinis.
Et quidem altare thymiamatis Moyses fecit in eremo, habens
cubitum longitudinis, et alterum latitudinis, et duos cubitos in
altitudine
(voir:
Ex, 37)
. Quantae autem magnitudinis hoc Salomon fecerit,
Scriptura non dicit, sed tantum quod altare aureum fecerit, dicit.
Constat autem quia tantum facere non potuit, quantum fecit
holocausti; quia si viginti cubitorum in longitudine et latitudine
factum esset, totam templi latitudinem impleret. Quanto
igitur exterius erat positum altare holocausti, quam incensi, quantumque
genere oblationis ac utilitate metalli ignobilius fuit, tantum
quantitate mensurae et hostiarum frequentia praestabat. Quia
nimirum plures sunt multo quibus dicatur:
Si vis ad vitam ingredi, serva mandata
(
Mt, 19, 17) [mauvais référencement: Mt, 19], quam quos audire delectet:
Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes, et da
pauperibus
(
Mt, 19, 21) [mauvais référencement: Mt, 19]. Nec tamen hujus mensura altaris mystici ratione caret et numero.
Habet enim viginti cubitos longitudinis, et totidem
latitudinis, et decem cubitos altitudinis, de quo quidem numero supra in
expositione templi et vestibuli ejus diximus, sed et nunc dicendum
breviter, quia si altare holocausti illorum in Ecclesia typum tenet, qui
suum corpus et animam Deo consecrare per ignem amoris illius quaerunt,
perseverantia horum in bona operatione per longitudinem altaris,
amplitudo in charitate Dei ac proximi per latitudinem, spes in
exspectatione divinae visionis per altitudinem figurantur.
Quod autem longitudo et latitudo altaris vicenorum erat
cubitorum, magnam utique perfectionem designat ejusdem indefessae
longitudinis ac sincerae dilectionis, quae per utriusque testamenti
nobis observantiam tribuitur. Quater enim quini vicenarium
numerum complent. Quinque autem libri Mosaicae legis quatuor
sunt evangelicae libertatis. Et cum ad intelligentiam atque
custodiam legis spiritalem, illustrante Evangelii gratia, pervenimus,
vicenarium profecto numerum perficimus.
Liber 3, Caput 7
Et mensam, super quam ponerentur panes propositionis,
auream
(
R3, 7, 48), etc. Mensa autem aurea Scriptura est sacra spiritalis
intelligentiae claritate fecunda. De qua Psalmista Domino:
Parasti
, inquit,
in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant
me.
(
Ps, 22, 5) [mauvais référencement: Ps, 24] Ne enim nos adversarii tribulantes ad errorem inflectant, mensam
nobis conditor noster scientiae coelestis, per quam in fide veritatis
confortemur, paravit. Panes namque propositionis sancti sunt
doctores; quorum vel opera nobis, vel verba salutaria ad exemplum vitae
proposita, semper in divinis paginis, quisquis bene quaerit, invenit.
Unde apte iidem panes in Exodo duodecim fieri praecepti sunt:
videlicet propter apostolos duodecim, quorum ministerio nobis Scriptura
Tesmenti condita est, et Instrumenti Veteris, donante Domino, revelata
mysteria. Quo nimirum numero non tantum iidem apostoli, sed
omnes sunt designati, qui, verbum praedicando, pabulum vitae fidelibus
ministrant: quia omnes utique ipsam doctrinae formam, quam in Domino
Apostoli accepere, sequuntur. Quod vero in Verbis Dierum
legimus, quia
fecit Salomon mensas decem, posuitque eas intemplo, quinque
a dextris, et quinque a sinistris, phialas quoque aureas
centum,
(
Ch2, 4) non has mensuras tam ad panes propositionis, quam ad vasa Domini
portanda factas esse credibile est, phialas videlicet, quas pariter
factas Scriptura refert, thymiamateria, thuribula, mortariola, et
caetera, quae in sequentibus leguntur. Nam quod paulo post in
eodem verborum volumine subinfertur:
Fecitque Salomon omnia vasa domus Dei, et altare aeneum et
mensas, et super eas panes propositionis,
(
Ch2, 4) vel pluralem numerum pro singulari posuit more Scripturis
usitatissimo, ut in Jesu Nave:
Filii autem Israel praevaricati sunt mandatum, et
usurpaverunt de anathemate,
(
Js, 4) cum Achan solus, et non plures filii Israel hoc fecerint.
Vel certe quia panes propositionis solebant ante sabbatum
coqui, ut in sabbato mox poni possent in mensam propositionis, potuit
fieri ut panes novi, noviter cocti, mox illis mensis imponerentur,
ibidemque nocte illa servarentur operti, donec primo mane, oblatis
veteribus super mensam propositionis ponerentur calidi. Non
autem hae mensae decem a figura unius mensae propositionis discrepant.
Nam sicut una mensa duodecim panibus onusta unanimem totius
Scripturae concordiam auctoritate apostolica munitam designat, ita non
immerito decem mensae aureae divinae legis Prophetarum eloquia figuratae
denuntiant; quae vel refectionem nobis verbi Dei, quasi panes
propositionis, offerunt vel nobis exempla fidelium, quasi positorum in
se vasorum Domini claritatem et miracula proponunt. Recte
autem bis quinae sunt mensae, non solum quia legislator quinque volumina
scripsit, verum etiam quia tota testamenti series quinque aetates
saeculi complectitur. Geminatur vero numerus mensarum
quinarius, et quinque a dextris, quinque a sinistris ponuntur, cum post
Incarnationem Dominicam eadem Scriptura sive utrique Dei populo Judaeo
scilicet et gentili, committitur, sive evangelicis plena figuris
ostenditur, quae quondam antiquo Dei populo juxta litteram solum
intelligenda esse putabatur.
Auctor incertus
Liber 3, Caput 25
Fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini, et altare
aureum
(
R3, 7, 48).
Altare aureum corda significat perfectorum justorum internae charitatis
etcastitatis luce corusca; quorum sublimitati significandae etiam locus
convenitejusdem altaris: stabat enim ante ostium sancti sanctorum, ut in
facturatabernaculi manifeste legimus, in quo videlicet altari, non
hostiarum sanguis,neque libamina, sed thymiamata tantum incendebantur,
quorum fumus ad superioraascendens operiebat arcam atque oraculum, et
odore suavitatis implebat.
In quo figuram exprimebat sanctorum, qui dum, neglectis temporalium
rerumcupiditatibus, tota intentione coelestia quaerunt, velut intus in
viciniaoraculi sunt positi; nec longe sunt remoti a velo quo templum et
sanctasanctorum dirimuntur, quia corpore tantum terram incolunt,
caeterum secunduminteriorem hominem totam habent conversationem in
coelis.
Ascenditque ab hujusmodi altari fumus incensorum in sancta sanctorum
ubi arcaest recondita, cum orationes sanctorum flamma charitatis
excitatae ad coelumusque perveniunt, ubi Christus est ad dexteram Dei
sedens.
Non enim in hoc altari sanguis hostiarum, sed thymiamata tantum
incenduntur,quia tales viri non habent opera carnis et sanguinis, quae
in ara sui cordisimmolantes, Domino mactent; sed tantummodo lacrymarum
et orationis vota, ei prodesiderio regni coelestis offerunt.
Verum quia nemo repente fit summus, sed per oblationem carnalium
voluptatumsollicite ad desiderium coeleste ascenditur, non praetermisit
Scriptura inmystica domus Domini factura et illorum ponere figuram, qui
carnales adhuc inse concupiscentias, quae militant adversus animam,
flamma superni timorisincendere laborant: quatenus his de corde sive
corpore exstirpatis,consequenter ad majora possint ascendere, ac Deo
spiritalium thymiamataorationum et compunctionis offerre.
Factum namque est aliud altare ad offerendas victimas multo quidem
majus, sedquantum magnitudine praestans, tantum situ loci et specie
metalli inferius; namet de aere factum, et ante fores erat positum
templi, in quo illi nimirumfiguraliter sunt expressi, qui tali devotione
Domino deserviunt, ut caro adhuceorum concupiscat adversus spiritum, et
spiritus adversus carnem; soleantque dicere, quia mente servimus
legi Dei, carne autem legi peccati; quicum incentiva carnis
edomare, fluxa luxuriae restringere, frequentibus jejuniiset
orationibus, vigiliis et eleemosynis, caeterisque fructibus spiritus
adtranquillitatem castimoniae Deo digne ascendere contendunt, quid nisi
victimamilli suae devotionis immolant, implentes illud Apostoli, quo
obsecrat nos per misericordiam Dei, ut exhibeamus corpora nostra hostiam
viventem, sanctam, Deo placentem
(voir:
Rm, 12, 1)
; qui quoniam fervore flagrantspiritalis amoris, sed nondum
eminent triumpho victae concupiscentiae carnalis,altare holocausti ignem
quidem de coelis sanctum habent, sed speciem aeris etnon auri
praetendit.
Verum quia plures sunt in sancta Ecclesia carnales quam spiritales,
pluresqui vitiorum illecebras refrenando cohibent, quam qui superato ac
sopitovitiorum certamine adepta virtutum securitate laetantur, merito
altareholocausti majus esse multo quam altare thymiamatis
asserebatur.
Scriptum namque est de eo in libro Paralipomenon:
Fecit quoque altare aeneum viginti cubitorum
longitudinis, et viginti cubitorum latitudinis, et decem
cubitorum altitudinis
(
Ch2, 4, 1 et
Ch2, 4, 2).
Equidem altare thymiamatis Moyses fecit in eremo, habens cubitum
longitudiniset latitudinis, et duos cubitos in altitudine.
Quantae autem magnitudinis hoc Salomon fecerit, non dicit Scriptura,
sedtantum quia altare aureum fecerit dicit.
Constat autem quia tantum facere non potuit, quantum fecit holocausti,
quiasi viginti cubitorum in longitudine et latitudine factum esset,
totam templilatitudinem impleret.
Quantum igitur exterius erat positum altare holocausti quam incensi,
etquantum genere oblationis ac vilitate metalli ignobilius fuit,
tantumquantitate mensurae et hostiarum frequentia praestabat: quia
nimirum pluressunt multo quibus dicatur:
Si vis ad vitam ingredi, serva mandata
(
Mt, 19, 17), quam quos audire delectat:
Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes
(
Mt, 19, 21), et reliqua.
Nec tamen hujus mensura altaris ratione mystica caret numeri: habet
enim viginti cubitos longitudinis, et totidem cubitos latitudinis,
et decem cubitos altitudinis.
De quo quidem numero supra in expositione templi et vestibuli ejus
diximus,sed et nunc dicendum breviter.
Quod si altare holocausti illorum in Ecclesia typum tenet, qui suum
corpus etanimam Deo consecrare per ignem amoris illius quaerunt,
perseverantia horum inbona operatione per longitudinem altaris;
amplitudo in charitate Dei et proximiper latitudinem; spes in
exspectatione divinae visionis per altitudinemfiguratur.
Quod autem longitudo et latitudo altaris vicenorum erat cubitorum,
magnamutique perfectionem designat ejusdem indefessae longanimitatis ac
sinceraedilectionis, quae per utriusque Testamenti nobis observantiam
tribuitur.
Quater quini vicenarium numerum complent, quinque enim libri Mosaicae
legis,quatuor evangelicae libertatis: cum ad intelligentiam atque
custodiam legisspiritalis, illustrante Evangelii gratia, pervenimus,
vicenarium profectonumerum perficimus.
Fitque idem numerus vicenarius in longitudine et latitudine altaris,
cumcorda electorum, docente utroque Testamento, et adjuvante ipso uno
utriusqueTestamenti auctore, et perseverantiam boni operis etiam in
persecutionibusservant, et hilaritatem dilectionis in eos qui
persequuntur exhibent.
Denario autem numero spes coelestium praemiorum designari solet,
Dominoaffirmante, cum eos qui in vinea magni patrisfamilias laborabant,
denarioremunerandos esse testatur.
Et merito per hunc numerum merces aeterna figuratur, in qua nostra
natura inaeternum divinae visioni conjungitur, quia in ipso numero
mystice divina simulet humana natura designatur.
Deus quippe Trinitas est, homo autem numero septenario
comprehenditur,quaterno videlicet propter corpus, quod ex quatuor
elementis constat; ternariovero propter interioris hominis triplicem
differentiam, quam Scriptura nobissancta ostendit, cum diligere nos
jubet Dominum ex toto corde, tota anima, totavirtute.
Unde et in decalogo legis tria sunt mandata quae nos ad cultum divini
amorisexcitant, septem quae dilectionem commendant proximi.
Qui ergo decalogum legis in Dei et proximi dilectione custodiunt,
juremercedem hujus custodiae in Dei simul et proximi visione percipiunt:
quique inhac vita et proximum quem vident, et Deum quem non vident,
diligunt, hi infutura vita et Deum regem in decore suo, aeque et
proximum in Deo glorificatumac decoratum videbunt.
Et ideo altare quod in figura factum est electorum, ob significandam
eorumperpetuam vitam, decem erat cubitis altum.
Cum vero dictum esset quia
fecit Salomon altare aureum
, additum estcontinuo,
Et mensam super quam ponerentur panes propositionis
auream
(
R3, 7, 48).
Mensa autem Scriptura est sacra, spiritalis intelligentiae claritate
fecunda,de qua psalmista Domino,
Parasti
, inquit,
in conspectu meo mensam, adversus eos qui tribulant
me
(
Ps, 22, 5); ne enim adversariitribulantes ab errore inflectant, mensam nobis
Conditor noster scientiae, perquam in fide veritatis eum confitemur,
paravit.
Namque panes propositionis sancti sunt doctores, quorum vel opera
nobis, velverba salutaria ad exemplum vitae proposita semper in divinis
paginis quisquisquaerit invenit.
Unde apte iidem panes in Exodo
(voir:
Ex, 25)
duodecim fieri praeceptisunt, videlicet propter apostolos
duodecim per quorum ministerium noviscriptura Testamenti condita est, et
Instrumenti veteris, donante Domino,revelata mysteria.
Quo nimirum non tantum iidem apostoli, sed et omnes sunt designati,
quipraedicando verbum pabulum vitae fidelibus ministrant, quia omnes
utique ipsamdoctrinae formam, quam apostoli a Domino accepere,
sequuntur.
Legimus autem de his panibus in Exodo
(voir:
Ex, 25)
, per singula sabbataeos mutari debere, et novos pro veteribus in
mensa Domini proponi, unius quoquemensurae farinae similae semper eos
parari praeceptos.
De quibus omnibus mysticus de interna refectione sensus luce
clariorrefulget: ablatis enim veteribus, novi restituuntur panes, cum
assumptis de hacvita aliquibus doctorum fidelium, alios loco eorum
sancta ordinat Ecclesia, ethoc non nisi die sabbati, quia quisquis bonum
certamen certaverit, cursumconsummaverit, fidem servaverit, tempore suae
resolutionis, requiem beataeperennitatis intrabit.
Unius mensurae et non dispares ex simila semper fiebant panes, quia
nimirumuna eademque forma veritatis et fidei, quam primo apostoli suis
auditoribusostendebant, ac deinde successores eorum, et omnes usque ad
finem saeculi piidoctores Ecclesiis Christi per orbem praedicare non
desistunt.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Auctor incertus