V. 50 :
et hydrias, et fuscinulas, et phialas, et mortariola, et thuribula, de auro
purissimo: et cardines ostiorum domus interioris Sancti sanctorum, et ostiorum domus
templi, ex auro erant.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 7
Fecit et hydrias et fuscinulas et phialas et mortariola de auro
purissimo.
(
R3, 7, 50) Hydriae enim praecordia sanctorum signant, aqua sapientiae et vinocompunctionis
repleta; fuscinulae quoque quibus carnes praeparantur, iidempraedicatores, quorum
verba sunt ut stimuli, et velut clavi in altum defixi: qui suisauditoribus cibum
spiritalis intelligentiae administrant, praefigurantur: quorumvidelicet officium est
corpus et sanguinem Domini credentibus distribuere, infidelibusabnegare, de quibus
in
sequentibus dicetur. Phialae namque apostoli et doctores pleni vitalibus
aquis. Mortariola quippe sanctorum poenitentium labor passioque
tolerantiae,quibusmortificantur membra eorum super terram. Thuribula autem
figurantur virtutes operum, vel scilicet orationes sanctorum,quibus odor suavitatis
ascendit ad Deum, ex conscientia pura et fide non ficta.
Liber 3, Caput 7
Et candelabra aurea quinque ad dexteram et quinque ad sinistram contra
oraculum ex auro puro et quasi lilii flores, et lucernas desuper aureas.
(
R3, 7, 49) Sicut enim mensae in typo sanctae Scripturae recte ponuntur, quia
etesurientibus justitiam panem verbi Dei ministrant, et vasa fuerunt
ministeriicoelestis, id est justorum nobis actus in exemplum proponunt: ita etiam
aptissime percandelabra eadem divina eloquia figurantur, videlicet quia lucem
sapientiae errantibusproferunt. Hinc etenimPsalmista:
Lucerna, inquit, pedibus meis verbum tuum, Domine, et lumen semitis
meis.
(
Ps, 118, 105) [mauvais référencement: Ps, 118] Hinc etiam Salomon ait:
Quia mandatum lucerna est, et lex lux.
(
Pr, 16) Quare autem quinque a dextris, et quinque a sinistris sint posita candelabra,ex
his quae de mensis tractavimus facillime patet. Cum vero dixisset,
quinque a dextris et quinque a sinistris,
(
R3, 7, 49) convenienter addidit,
contra oraculum.
(
R3, 7, 49) Oraculum namque ubi erat arca, ut saepe dictum est, aditum designat
patriaecoelestis, ubi Christus in dextera Dei sedens, paternorum utique
consciusarcanorum. Et candelabra templi aurea, contra oraculum sunt posita,
quia divina eloquiasemper ad habitationem supernae civitatis aspectant, ut hujus
agnitionem ac desideriumnostris cordibus infundant: et eosqui originem carnis aeternam
habent, ad appetendampromerendamque in coelestibus sedem perpetuae mansionis
accendant. Si autem quaeris quid inter candelabra et lucernas eorum typice
distet? possumusrecte intelligere lucernas esse viros sanctos, qui oleo Spiritus
sancti infusi, etipsi igne dilectionis ardent in corde, et proximis lucem scientiae
praeferunt inlingua. Candelabra autem quae has lucernas in sublime tollunt
ut longe lateque videripossint in Ecclesia Scripturam esse sacram, quae sanctorum
nobis virtutes et doctrinamsua lectione demonstrant. Cui videlicet
interpretationi annuit sermo Domini, quo dicitur de Joanne:
Ille erat lucerna ardens et lucens.
(
Jn, 5, 35) [mauvais référencement: Jn, 5] Possumusetiam ita aptissime dicere, quia lucernae divina sunt eloquia,
juxtaillud Psalmistae, quod et supra posuimus:
Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine, et lumen semitis meis.
(
Ps, 118, 105) [mauvais référencement: Ps, 118] Candelabra autem harum lucernarum sancti sunt omnes, qui sua et corda etcorpora
ferendis Domini mandatis, humili semper intentione supponunt. Quisquis enim
in nullo propriam sequi curat voluntatem, verum in omnibus quaeScriptura sancta dicat
attendit, ejusque se subjicere mandatis, ejus satagitauscultare promissis quasi
candelabrum domus Dei aureum aureas ejus gestat lucernas:quia casta corporis sui
membra, castas mentis cogitationes, ad facienda quae Deusjubet supponere contendit,
et
hoc tam fixa intentione quam candelabrum. Necesse est enim firmiterad
superna erectum impositas sibi lucernas, non solumabsque ruina, sed etiam absque ulla
status sui motione servare. Quod vero cum dixisset
et candelabra aurea quinque ad dexteram, et quinque ad sinistram oraculum ex
auro puro,
(
R3, 7, 49) addidit
et quasi lilii flores et lucernas desuper aureas,
(
R3, 7, 49) videtur juxta litteram, quia suprema pars candelabrorum, in modum sit
liliirepandi deformata, quomodo in candelabro tabernaculi factum esse legimus, cujus
eststipes medius, et calami ex ipso procedentes, cum scyphis et sperulis lilia
scribunturhabuisse perplurima. Flores autem lilii, ut saepe dictum est,
amoenitatem semper virentis terraeviventium designant: de qua dicit beatus Petrus
regeneratos nos a Domino in spemvivam, in haereditatem incorruptibilem,et
incontaminatam, et immarcescibilem,conservatam in coelis
(voir:
1P, 1)
. Et bene lilii flores aurei in candelabro sunt facti domus Domini,
quia Scripturadivina spretis temporalibus gaudiis, ad appetenda nos bona patriae
coelestis provocareconsuevit. Et quomodo erectum in altitudine candelabrum
lilii flores et lucernas habet aureasin capite, ita electi omnes qui in eadem
Scriptura sacra continentur, erecto adsuperna sensu, coelestia bona a Domino quaesisse
et percepisse probantur.
Et cardines ostiorum domus templi interioris Sancti sanctorum, et ostiorum
domus templi ex auro erant.
(
R3, 7, 50) Ostia enim domus interioris, Sancti sanctorum, angelica sunt ministeria,
quaenobis de corpore egressis introitum vitae coelestis reserant. Et ostia
domus templi doctores suntsancti ac sacerdotes, qui instruendo,baptizando, Domini
corporis et sanguinis mysteria communicando, prima nobis Ecclesiaepraesentis limina
pandunt. Quid cardines utrorumque ostiorum nisi sensus et corda sunt
eorumdem angelorumsive hominum sanctorum, quibus immutabiliter contemplationi ac
dilectioni suiConditoris adhaerent, ut eo ministerium divinitus sibi delegatum recte
compleant, quoa voluntate illius cui ministrant, nunquam oculos avertunt: aperiuntur
enim etclauduntur ostia tempore congruo, sed nullo suum cardinem tempore deserunt:
quia etangeli et omnes sancti, sive in hac vita fidei, seu in illa spei fideles atque
electossuscipiant, semper animum in radice internae dilectionisfixum
tenent. Unde bene iidem cardines ex auro esse facti perhibentur, propter
videlicet velmeritum propriae claritatis, vel illius quam habent in Deum
charitatis.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 7
Et cardines ostiorum domus templi interioris sancti
sanctorum, et ostiorum domus templi ex auro erant,
(
R3, 7, 50) etc. Si ostia domus interioris sancti sanctorum angelica sunt
ministeria, quae nobis de corpore egressis introitum vitae coelestis
reserant, et ostia domus templi doctores sunt sancti ac sacerdotes, qui
instruendo, baptizando, Domini corporis et sanguinis mysteria
communicando, primi nobis Ecclesiae praesentis limina pandunt, quid
cardines utrorumque ostiorum, nisi sensus et corda sunt eorumdem
angelorum sive hominum sanctorum, quibus immobiliter contemplationi ac
dilectioni sui Conditoris adhaerent, ut eo ministerium divinitus sibi
delegatum recte compleant, quo a voluntate illius cui ministrant nunquam
oculos avertunt? Aperiuntur enim et clauduntur ostia tempore congruo,
sed nullo suum cardinem tempore deserunt, quia et angeli et homines
sancti sive in hanc vitam fide, seu in illam spe fideles atque electos
suscipiant, semper animum in radice internae dilectionis fixum tenent.
Unde bene ibidem iidem cardines ex auro esse facti perhibentur, propter
videlicet vel meritum propriae claritatis, vel illius, quam habent in
eum, charitatis.
Auctor incertus
Liber 3, Caput 27
Et candelabra aurea quinque ad dexteram, et quinque ad
sinistram contra oraculum ex auro purissimo, et quasi lilii
flores, et lucernas desuper aureas
(
R3, 7, 49).
Sicut enim mensae in typo sanctae Scripturae recte ponuntur, quia
etjustitiam esurientibus panem verbi ministrant, et vasa ferunt
ministeriicoelestis, id est justorum nobis actus in exemplum ponunt, ita
et aptissime percandelabra eadem divina eloquia figurantur, videlicet
quia lucem sapientiaeerrantibus proferunt: hinc etenim psalmista,
Lucerna
, inquit,
pedibus meis
(
Ps, 118, 105), etc.; hinc etiam Salomon ait,
Quia mandatum lucerna est, et lex, lux
(
Pv, 6, 23).
Quare autem quinque a dextris, et quinque a sinistris, convenienter
addidit
contra oraculum
(
R3, 7, 49).
Oraculum namque ubi erat arca, ut saepe dictum est, aperte designat
patriamcoelestem, ubi Christus est in dextra Dei sedens, paternorum
utique consciusarcanorum; et candelabra templi aurea contra oraculum
sunt posita, cum divinaeloquia ad habitationem supernae civitatis
aspectant, ut hujus agnitionem acdesiderium nostris cordibus infundant;
et eos qui originem carnis a terrahabent, ad appetendam promerendamque
in coelis perpetuam mansionemaccendant.
Sunt autem qui hoc quod de candelabris dicitur,
quinque ad dexteram, et quinque ad sinistram
(
R3, 7, 49), ita putant intelligendum, quod quinque fuerint adextris illius
candelabri quod fecit Moyses in deserto, et quinque a sinistris,utraque
tamen ad meridianam plagam, in qua candelabrum unum quod fecit
Moysesstare praeceptum est; quod eodem ordine etiam de mensis decem
intelligant, quiaomnes quidem ad septentrionalem plagam fuerint positae,
sed quinque ad dexteram Mosaicae illius mensae, et quinque ad
laevam.
Verum, si consideres verba sacrae Scripturae, quibus dicitur,
Et candelabra aurea, quinque ad dexteram, et quinque ad
sinistram contra oraculum
(
R3, 7, 49), patet, ni fallor, quod aeque utraque quinque
oraculumrespiciebant: utpote juxta utrumque latus templi in longum
posita: nam si omniacandelabra ad australe latus templi in longum posita
essent, non dicerenturcontra oraculum posita, sed potius contra
aquilonem, sive contra mensas, sietiam mensae ibi stabant; quod dictum
est in Exodo de illo uno candelabro quodabsque ulla dubietate ad
meridiem stabat:
Posuit et candelabrum in tabernaculum testimonii e regione
mensae in parte australi
(
Ex, 40, 24).
Itemque in libro Numerorum,
Cum posuerit septem lucernas contra eam partem qua
candelabrum lucem dabat
(
Nb, 8, 2).
Ex utraque ergo parte templi candelabra, ex utraque erant mensae,
quiaScriptura divina ad illustrationem ac refectionem utrique Dei populo
conditaest, quae nos in prosperis et adversis, in tristibus ac laetis
eventibusreficere ne deficiamus, et ne caeci remaneamus, illustrare
consuevit.
Vasa quoque misericordiae sunt superposita: hoc est, Scriptura in se
justorumopera utrisque nobis, per quae in actione justitiae et ipsi
confortemur,proponit.
Si autem quaeris quid inter candelabra et lucernas eorum typice
distet,possumus recte intelligere lucernas esse viros sanctos, qui oleo
sanctiSpiritus infusi, et ipsi igne dilectionis ardent in corde, et
proximis lucemscientiae proferunt lingua.
Candelabra autem quae has lucernas in sublime tollunt, ut longe
latequevideri possint in Ecclesia, Scripturam esse sacram, quae
sanctorum nobisvirtutes et exempla sua lectione demonstrant.
Cui videlicet interpretationi annuit sermo Domini, quo dicitur de
Joanne,
Ille erat lucerna ardens et lucens
(
Jn, 5, 35).
Possumus etiam ita aptissime dicere, quia lucernae divina sunt eloquia,
juxtaillud psalmistae, quod et supra posuimus,
Lucerna pedibus meis verbum tuum
(
Ps, 118, 105).
Candelabra autem lucernarum harum, sancti sunt omnes, qui sua corda
etcorpora ferendis Domini mandatis, humili semper intentione
supponunt.
Quisquis enim in nullo propriam sequi curat voluntatem, sed in omnibus
quaeScriptura sancta dicat, attendit, ejusque sese subjicere mandatis
satagit,quasi candelabrum domus Dei aureum, aureas ejus gestat lucernas:
quia castacorporis sui membra castas mentis cogitationes, ad facienda
quae Deus jubet,supponere contendit, et hoc tam fixa intentione, quam
candelabrum necesse estfirmiter ad superna erectum, impositas sibi
lucernas non solum absque ruina,sed etiam absque ulla status sui
mutatione servare.
Cum vero dixisset,
Et candelabra aurea quinque ad dexteram, et quinque ad
sinistram contra oraculum ex auro purissimo
(
R3, 7, 49), addidit,
Et quasi lilii flores et lucernas desuper aureas
(
R3, 7, 49); videtur, juxta litteram, quiasuprema pars candelabrorum in modum
sit lilii repandi formata: quod incandelabro tabernaculi factum esse
legimus, cujus et stirps medius, et calamiex ipso procedentes cum
scyphis et sphaerulis lilia scribuntur habuisseplurima.
Flores autem lilii, ut saepe dictum est, amoenitatem semper virentis
terraeviventium designant, de qua dicit beatus Petrus:
Regeneratos nos a Domino in spem vivam, in
haereditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et
immarcescibilem, conservatam in coelis
(
1P, 1, 3 et
1P, 1, 4).
Et bene lilii flores aurei in candelabro sunt facti domus Dei, quia
Scripturadivina, spretis temporalibus gaudiis, ad appetenda nos bona
patriae coelestisprovocare consuevit; et quomodo erectum in altitudine
candelabrum lilii floreset lucernas habet aureas in capite, ita electi
omnes qui in eadem Scripturasacra continentur, erecto ad superna sensu,
coelestia bona a Domino quaesisseet percepisse probantur.
Fecitque forcipes aureos, hydrias quoque et
fuscinulas, phialas, et mortariola, et thuribula de auro
purissimo
(
R3, 7, 49 et
R3, 7, 50).
Varia vasa quae ad offerenda libamina sunt facta, variae sunt
distinctioneseloquii divini pro dispari capacitate audientium: non enim
una eademque omnibuspotest convenire doctrina, ac per hoc diversa
altaris vasa, vel diversasfidelium personas, vel certe multifarias
ipsorum actiones, sive cogitationes infamulatum sui Conditoris
dispositas accipere debemus.
Forcipes namque ad emendandum altaris ignem fieri debere credendum
est.
Unde recte per eos sancti praedicatores designantur, qui ignem in
nobischaritatis, quasi in altari Dei accendere suis exhortationibus
solent.
Namque hi velut gemino dente forcipis ad hunc ignem accendendum
titiones inaltare componunt, quando consonis utriusque Testamenti nos
paginis instruunt,et eloquia veritatis in nostro corde, quibus amplius
ad aeternorum desideriainflammemur, collocant.
Fuscinulae, quae Graece κρεάγραι,
ad hocin ministerio altaris habebantur, ut carnes victimae per eas de
caldariiscoctae proferrentur, atque ad esum eorum qui his erant
reficiendi afferrentur;quarum usus aeque sanctis praedicatoribus
figurate congruit, quorum ministeriiest animas fidelium verbo fidei
reficere, et juxta regulam apostolicaediscretionis rudibus adhuc
discipulis rationabile et sine dolo lac doctrinaesimplicis adhibere;
perfectioribus autem solidum cibum doctrinae sublimiorisministrare:
quicumque enim sacramenta Christi ad ejus imitationem susciperenorunt,
hi quasi carnibus hostiae salutaris refecti satiantur, quia doctorumest
spiritalium, quae cuique personae mysteria audienda
committant,solertissime discernere; recte fuscinulas intulit Salomon
sacerdotibus in domoDomini, quibus carnes hostiarum, prout oportuerit,
componant; et alia quidemhominibus, sed mundis edenda offerant: alia
vero altaris ignibus consumendarelinquant: quia sunt in verbis Dei
nonnulla quae nostrae humilitati revelare,ac epulas nostrae refectioni
concedere dignatus est.
Sunt item alia tantae profunditatis, quae sancti Spiritus solummodo
scientiaepateant, nostrae vero capacitatis per omnia mensuram
transcendant: quid enimper phialas, nisi mensura praedicationis
accipitur, qua oportet utexhortationis gratia singulis juxta capacitatem
ingenii conferatur: debet enimhic subtiliter qui docet perspicere ne
plus studeat quam ab audiente capiturpraedicare, debet ad infirmitatem
audientium semetipsum contrahendocondescendere, ne dum parvis sublimia,
et idcirco non profutura loquitur, semagis curet ostendere quam
auditoribus prodesse.
Diximus plenius de mensa et candelabro, et utroque altari, ac vasis
domusDomini, in libris quos de factura tabernaculi et habitu
sacerdotaliscripsimus.
Si quis ergo capacitatem nostri sensus ex Patrum traditione progenitam,
dehis scire desiderat, in opere illo requirat.
Sequitur:
Liber 3, Caput 28
Et cardines ostiorum domus interioris sancti sanctorum, et
ostiorum domus templi ex auro erant
(
R3, 7, 50).
Si ostia domus interioris sancti sanctorum, angelica sunt ministeria,
quaenobis de corpore egressis introitum vitae coelestis reserant, et
ostia domustempli doctores sunt sancti ac sacerdotes, qui instruendo,
baptizando, Dominicicorporis et sanguinis mysteria communicando, prima
nobis Ecclesiae praesentislimina pandunt: quid cardines utrorumque
ostiorum, nisi sensus et corda sunteorumdem angelorum, sive sanctorum,
quibus immobiliter complexationi acdilectioni sui Conditoris adhaerent,
ut eo ministerium divinitus sibi delegatumrecte compleant? quia
voluntati illius cum ministrant, numquam oculos avertunt:aperiuntur enim
et clauduntur ostia, tempore congruo, sed numquam cardinemtempli
deserunt, quia et angeli et homines sancti sive in hanc vitam fidei,sive
in illam speciei fideles atque electos suscipiant, semper animum in
radicedilectionis fixum tenent.
Unde bene idem cardines ex auro esse facti perhibentur, propter
videlicetmeritum propriae claritatis, vel illius quam habent in Deum
charitatis.
Et perfecit omne opus quod faciebat Salomon in domo
Domini
(
R3, 7, 51).
Cum Rex pacificus noster in die novissimo omnes electos
resurrectionisimmortalitate glorificat.
Alioquin quamdiu status hujus saeculi geritur, facit quidem opus domus
DominiSalomon, sed nondum / perficit: quia corda electorum Dominus, ut
bonaoperentur, inspirat et adjuvat, nullum tamen in hac vita dumtaxat
commorantemabsque peccato esse tribuit, namque hoc donum futurae vitae
beatitudinireservat.
Perficit vero omne opus templi sui, et hoc dedicationi aptum reddit,
cumtranslatos de hac vita electos suos aeternum perducit ad
regnum.
Quod bene significatur in eo quod templum septem annis aedificatum
est,octavo autem perfectum ac dedicatum est.
Septem namque diebus omne hoc opus volvitur, octavus est dies judicii
etresurrectionis futurae, de quo psalm. VI et XI attitulati sunt.
Cui videlicet tempori convenit apte quod sequitur:
Et intulit quae sanctificaverat David pater ejus argentum et
aurum, et vasa reposuit in thesauris domus Domini
(
R3, 7, 51).
Argentum namque ad nitorem eloquentiae, aurum ad splendorem sapientiae,
vasageneraliter ad rationabilem pertinent creaturam.
Sanctificatque David pater Salomonis argentum, cum Deus pater
eloquentesquosque gratia sancti Spiritus ad loquendum verbum Evangelii
confortat;sanctificat aurum, cum naturali ingenio praeditos, suo replens
spiritu adconsideranda in lege sua mirabilia, illuminat.
Sanctificat et vasa, cum omnibus generaliter Ecclesiae filiis
ejusdemspiritus gratiam largitur, et illos ad appetenda dona perpetuae
salutisinflammat.
Hoc autem argentum, hoc aurum, haec sanctificata vasa Salomon infert
intemplum, cum Dominus noster, peracto universali judicio, omnes
electos, etdoctorum videlicet et caeterorum fidelium coetum in gaudium
regni coelestisintroducit.
Reponitque vasa diversi generis, argentea sive aurea, in thesauris
domusDomini, quando eos qui multitudine dulcedinis ejus frui meruerint,
abscondit inabdito vultus sui a conturbatione hominum.
Apte multi sunt thesauri in quibus vasa electionis recondantur; sed una
domusDomini, in qua iidem sunt facti thesauri, quia et una est Ecclesia,
in quaomnes continentur electi, quantislibet meritis distent; et una ac
non diversaest patria illa coelestis quae promittitur omnibus; quamvis
sicut stella astella differt in claritate, ita et resurrectio mortuorum;
quod utrumque judexipse ac distributor praemiorum Dominus una sententia
demonstravit, cum ait,
In domo Patris mei multae sunt mansiones
(
Jn, 14, 2) [mauvais référencement: Jn, 24]
.
Unam ergo domum Domini fecit Salomon, sed multos in ea thesauros
adrecipienda vasa diversi generis, una tamen benedictione sanctificata
paravit:quia nimirum una est domus Patris non manufacta, aeterna in
coelis; sed multaein ea mansiones, ad recipiendos omnes timentes se ac
diligentes.
Dominus benedicet pusillos cum majoribus.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Auctor incertus