V. 20 :
Et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper iuxta mensuram columnae
contra retiacula: malogranatorum autem ducenti ordines erant in circuitu capitelli
secundi.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 7
Et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper juxta mensuram
columnae,
(
R3, 7, 20) id est tantae fuerunt amplitudinis, quantae erat et columna, cujus
tamenaltitudo, quanta fuerit minime narratur. Haec autem capitella,
qualiacunque et quantacunque fuerint (non enim mensuramearum aperte Scriptura
designat) in ore liliorum videntur esse apposita. De quorum factura, si
quid mysticum inquirere delectat, illam regni perennissublimitatem potest non
incongrue designare, quam nec oculus vidit, nec auris audivit,nec in cor hominis
ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se
(voir:
1Co, 2)
. Quae nimirum, quia eadem supernorum societas civium utriusque
populi fidelibustribuitur, recte subjungitur.
Malogranatorum autem ducenti ordineserant, in circuitu capitelli
secundi.
(
R3, 7, 20) Diximus enim malogranata, vel totius sanctae Ecclesiae, vel singulorumquorumque
fidelium typum tenere. Centenarius vero numerus, qui ad dexteram manum
primus pervenit, nonnunquam inaeternae beatitudinis figura poni consuevit.
Duplicatur autem hic numerus malogranatorum in circuitu capitelli secundi,
utinsinuetur mystice, quod utriusque testamenti populus adunandus in Christo, atque
adaeternae vitae sit introducendus coronam.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 7
Et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper
juxta mensuram contra retiacula,
(
R3, 7, 20) juxta mensuram columnae tantae amplitudinis quanta erat et
columna, cujus tamen altitudo quanta fuerit minime narratur.
Haec autem capitella qualiacunque et quantacunque fuerit (non
enim mensuram eorum aperte Scriptura designat) more liliorum videntur
esse apposita. De quorum factura si quid mysticum inquirere
delectat, illa regni perennis sublimitatem potest non incongrue
designare, quam
nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor
hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se.
(
Es, 64 et
1Co, 2) Verum quia eadem supernorum societas civium utriusque populi
fidelibus tribuitur, recte subjungitur:
Liber 3, Caput 7
Malogranatorum autem ducenti ordines erant in circuitu
capitelli secundi.
(
R3, 7, 20) Diximus autem malogranata vel totius sanctae Ecclesiae, vel
singulorum quorumque fidelium typum tenere. Centenarius vero
numerus, qui ad dexteram manum primus pervenit, nonnunquam in aeternae
beatitudinis figura poni consuevit. Duplicatur autem hic
numerus malogranatorum in circuitu capitelli secundi, ut insinuetur
mystice quod utriusque testamenti populus adunandus in Christo, atque ad
aeternam vitae sit introducendus coronam.
Hugo de Sancto Victore
-1141
Liber 1, Caput 3
Aedificavit quoque domum saltus Libani.
(
R3, 7, 2)
Propter immensitatem et multitudinem operis saltui comparatur domus; vel quia
ex illo materia sumpta est.
Quatuor deambulacra inter columnas cedrinas fecit, et tabulatis cedrinis
vestivit totam cameram, quae quadraginta quinque columnis sustentabatur. Unus
autem ordo habebat columnas quindecim.
(
R3, 7, 2 et
R3, 7, 3) Secundum hanc dispositionem tres ordines intrinsecus erant
columnarum; et quatuor deambulacra, hoc est intervalla. Et inter columnas a
pariete usque ad primum ordinem, unum intervallum; a primo ad secundum, alterum; a
secundo usque ad tertium aliud; a tertio item usque ad parietem iterum aliud.
In Hebraeo habetur: Tabulata cedrina desuper ordines columnarum quadraginta
quinque. Quindecim unus ordo. Quod sic intelligi potest, ut non
quadraginta quinque columnas, sed tabulata, id est tabulas quadraginta quinque, quibus
tabulatum compactum est esse dicamus; et tres ordines in tabulato, quorum singuli
quindecim tabulas continebant. Hoc est quod dicit, cooperatura tres
ordines, subauditur habebat, respicientes alterum ad alterum ter. In ipsis ordinibus
singulae tabulae ordinis unius singulas tabulas alterius ordinis oppositas
respiciebant; ita, quod altera ad alteram jungebatur ter, id est, tres in singulis
ordinibus aliis tribus alterius ordinis oppositis connecterentur, insertis capitibus
alterius ad alteram.
Et super columnas quadrangulata ligna in cunctis aequalia.
(
R3, 7, 5)
In Hebraeo hoc sic habetur. Et omnia ostia et postes quadrata unum
contra alterum. Quod autem dicit hic, ostia quadrata, id est, desuper non
rotunda; ad comparationem fortassis dictum est eorum quae erant in introitu oraculi
sic formata.
Et porticum columnarum fecit,
(
R3, 7, 6) id est, porticum in qua similiter columnas posuit, quae porticus longa erat
quinquaginta cubitorum secundum latitudinem domus:
et alteram porticum in facie majoris porticus,
(
R3, 7, 6) id est ante majorem porticum.
Porticum quoque solii in qua tribunal fecit.
(
R3, 7, 7)
Solium regnantis, tribunal judicantis, et est domuncula in qua sedetur ad
judicandum; seorsum ad dictandam sententiam, vel palam ad proferendam.
Tam intrinsecus, quam extrinsecus serrati,
(
R3, 7, 9) id est secti et politi in utraque superficie parietis.
Et extrinsecus usque ad majus atrium
(
R3, 7, 9) porrecto tali opere. Majus atrium extrinsecus, minus atrium
interius.
Necnon, et in atrio domus Domini interiori; et in porticu domus
Domini,
(
R3, 7, 12) tale opus factum est. Quod autem in structura parietum per varios ordines, nunc
quadratos, sive politos lapides posuit, nunc cedros, id est ligna imputribilia;
idcirco factum, ut varietas ipsa structurae gratior fieret atque decentior.
Alia autem fuerunt atria domus Domini; alia domus regis, sive extrinseca,
sive intrinseca.
Et finxit,
(
R3, 7, 15) id est artificiose composuit vel formavit
duas columnas aereas,
(
R3, 7, 15) id est ex aere fusas. Istae columnae non ad portandam fabricam, sed
ad ornatum factae sunt, et in porticu templi erectae.
Altitudinis octodecim cubitorum;
(
R3, 7, 15) in circuitu, duodecim cubitorum, hoc est quod
linea duodecim cubitorum ambiebat columnam utramque,
(
R3, 7, 15) haec erat mensura rotunditatis. Si linea duodecim cubitorum
cingeretur, ambiret eam et totam rotunditatem ejus complecteretur. Vel
ambitus columnae secundum ductum linearum duodecim cubitorum erat, vel linea fusili
opere illi circumducta, ambiebat eam duodecim cubitorum. Capitella
summitatibus columnarum superposita magna erant singula altitudine quinque cubitorum,
quorum opus, et factura talis describitur. Utrumque capitellum fusile erat, (
R3, 7, 17)
quasi in modum retis et catenarum sibi invicem miro opere contextarum.
Quemadmodum ex hac descriptione apparet ipsa capitella non solida, sed
perforata undique fusa sunt, ut connexiones eorum introrsum, et exterius retis formam
exprimerent. Quae connexiones et perplexitates septem modis ab imo sursum
in capitelli ambitu variatae sunt, quos modos septem versus notant. Deinde
duo ordines malogranatarum in circuitu capitellum ambiebant, ut ipsa malogranata
extrinsecus pendentia quasi tegere viderentur retiacula capitellorum, id est ipsa
capitella, quae erant super summitatem columnarum. Capitella autem
ista, quae erant super summitatem columnarum quasi opere lilii fabricata erant, (
R3, 7, 19)
id est, in eisdem capitellis cum malogranatis similitudo foliorum lilii facta erat
desuper in ipsis. Quod sequitur: In porticu quatuor cubitorum, (
R3, 7, 19)
obscurum est. Et fortassis sic intelligi potest, quod ipsa capitella
desuper non rotunda ad similitudinem columnarum quibus superposita erant, sed quadrata
fuerunt habentia in singulis lateribus quatuor cubitos. Quod ergo ait: In
porticu quatuor cubitorum; non sic legendum ut ipsa porticus quatuor cubitos habuisse
dicatur; sed potius ipsa capitella quatuor cubitos habentia fabricata fuisse in
porticu. Et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper juxta
mensuram columnae contra retiacula. (
R3, 7, 20)
Utrum haec secunda capitella prioribus superposita fuerint, an juxta posita,
non satis littera manifestat. Fecit quoque mare fusile. (
R3, 7, 23)
Luterem magnum significat fusilem ex aere rotundum desuper in circuitu
triginta cubitorum, per transversum decem. Quod dicit resticulam
triginta cubitorum (
R3, 7, 23) cinxisse luterem; vel sic accipiendum est, quod simpliciter
quantitas ambitus significata sit, cum fune tantae longitudinis posset ambiri; vel
restem intellige torquem aeream ex ipso opere fusam in similitudinem restis ipsum
mare
ambientem. Sculptura subter labium circumibat illud decem cubitis. (
R3, 7, 24)
Quomodo decem cubitis circuire poterat, cum dictum sit ipsum ambitum triginta
fuisse cubitorum? Annon totum circuibat, sed decem tantum cubitis ipsius ambitus
sculpti fuerunt. An deorsum ambitus arctabatur subter labium, ut decem
cubitis subter labium posset ambiri, ubi sculptura erat in circuitu in duobus
ordinibus circa inferiorem partem luteris, ubi duodecim boves ex aere fusos super
quos
positus fuerat, contingebat. Sic enim videtur, quod basis luteris
significata sit quadrata decem cubitorum in singulis lateribus, in qua erant duo
ordines sculpturarum histriatarum hobus supposita duodecim; super quam ipsum mare
fundatum erat. Crassitudo autem luteris, (
R3, 7, 26) id est spissitudo
erat trium unciarum: duo millia batos capiebat luter; et tria millia
metretas. (
R3, 7, 26)
Par quantitas in dissimili numero. Idem enim valent, vel si de
eadem mensura legitur, tantum sunt duo millia bati in siccis per cumulum; quantum
tria
millia in liquidis per planum. Cumulata enim mensura, planam continet totam
et dimidium ejus. Et fecit decem bases aereas. (
R3, 7, 27)
Istae bases non ad mare, sed alios luteres praeparantur, quibus singuli
superpositi sunt. Ipsum opus basium interrasile erat; (
R3, 7, 28) id est,
interrasile opere factae sunt bases. Et sculpturae inter juncturas, et
inter coronulas, et plectas: leones, et boves, et cherubim, et inter juncturas
similiter, et subter leones, et boves quasi lora ex aere dependentia. (
R3, 7, 28 et
R3, 7, 29)
Obscura est descriptio nec facile, quid intelligendum sit, agnoscitur.
Videtur autem significare quod in ipsis basibus per singula latera diversi
fuerint ordines sculpturarum, et ubi illi ordines sive versus jungebantur sulpturae
variae in lineam ductae, inter versum, et versum discretationem facientes.
Ipsi autem versus quasi areolae quaedam inter lineas et lineas patentes,
habebant circulos insculptos in similitudinem coronarum et plectarum quorum alii
leones, alii boves, alii cherubim continebant. Et inter juncturas similiter desuper,
ubi desuper? Fortassis hoc dicere vult, quod ejusmodi sculpturae non per totum factae
sunt, sed sursum, et deorsum in lateribus basium quasi orae quaedam et sculpturae.
Et subter leones, et boves quasi lora ex aere dependentia. Et quatuor
rotae per bases singulas, et axes aerei, (
R3, 7, 29) et humeruli a quatuor partibus erecti,
quasi ad continendas bases rotis superpositas, et luterem basibus impositum. Os
quoque luteris intrinsecus erat. (
R3, 7, 31)
Sic dicere videtur, quod a fundo luteris intrinsecus quasi fistula rotunda
surgens in altum, cubito, et dimidio tenebatur, cujus altitudinis cubitus quidam supra
luterem eminebat. Dimidius autem cubitus intra profundum luteris erat.
In cujus fistulae summitate os erat ipsius luteris, per quod aquae
egrediebantur. In angulis autem columnarum, (
R3, 7, 31) id est basium,
variae coelaturae erant; et media intercolumnia, (
R3, 7, 31) id est, quae inter angulos
erant, quadrata erant, et non rotunda. (
R3, 7, 31)
Haec sunt latera basium plana, quae intercolumnia vocat quadrata; quia super
quatuor numerulos in quatuor angulis erectos apparebant. In summitate
autem basis, (
R3, 7, 35) id est, ipsa basis in summitate sua erat unius cubiti et
dimidii, (
R3, 7, 35) ut convenienter luterem superpositum portaret. Sculpsit
quoque in tabulatis illis quae erant ex aere, et in angulis; (
R3, 7, 36) fortassis
humerulos significat, qui in angulis erant columnarum, in quibus similiter sculpturae
factae sunt. Mare autem posuit ad dexteram partem templi contra
orientem ad meridiem, (
R3, 7, 39) id est in angulo, ubi orientalis et meridionalis paries
domus jungebatur. Columnas duas, et funiculos capitellorum super
capitella columnarum duos. (
R3, 7, 41)
In Hebraeo sic est: Columnas duas et coronas super capita columnarum, et
retiacula duo. (
R3, 7, 41)
Per coronas super capita columnarum aliquis fortassis intelligat, nihil aliud
significari nisi ipsa capitella rotunda, columnis superposita. Quia autem
funiculos nominavit, aliud voluisse videtur, quod tamen non satis patet nisi in ipsis
capitellis sculpturam factam fuisse dicamus in modum coronae, vel funis circumducti
et
ambientis.
Auctor incertus
Liber 3, Caput 21
Et finxit duas columnas aereas, decem et octo cubitorum
altitudinis columnam utramque
(
R3, 7, 15).
Eae sunt columnae de quibus Paulus ait: J
acobus, et Joannes, et Cephas, qui videbantur columnae esse,
dextras dederunt mihi et Barnabae societatis, ut nos in
gentibus, illi autem in circumcisionem
(
Ga, 2, 9).
Quibus verbis quasi exponere videtur mysterium columnarum materialium,
etquid videlicet figuraverint, et quare duae sint factae.
Apostolus namque et doctores cunctos spiritales significant, fortes
nimirumfide et opere et contemplatione ad superna erectos.
Duae sunt autem, ut et gentes et circumcisionem praedicando in
Ecclesiamintroducant.
Stabant in porticu ante fores templi, et ingressum illius suo decore
acpulchritudine ex utraque parte mirabiliter ornabant.
Ostium autem templi Dominus est, quia
nemo venit ad Patrem nisi per ipsum
(
Jn, 14, 6); et sicut alibi dicit,
Ego sum ostium, per me si quis introierit, salvabitur
(
Jn, 10, 9).
Quod videlicet ostium, columnae ab utroque latere coram positae
circumstantcum minister sermonis utrique populo introitum regni
coelestis ostendit, ut sia luce scientiae legalis quisque seu ex rigore
gentilitatis, ad fidem Evangeliivenerit, habeat paratos eos qui sibi
iter salutis et verbo demonstrent etexemplo.
Vel certe quia de eis columnis in libro Paralipomenon ita scriptum est:
Ipsasque columnas posuit in vestibulo templi, unam a dextris
et alteram a sinistris
(
Ch2, 3, 17).
Ideo factae sunt duae columnae, atque ita dispositae, ut nobis et
inprosperis et in adversis ingressum patriae coelestis ante oculos
mentishabendum esse doceant: hinc enim Paulus, columna utique domus
Dominiexcellentissima, per arma justitiae nos a dextris et a sinistris
communiendosesse suis suorumque sedulis hortatur exemplis: ut nec
prosperis delectati, necfracti adversis, a regia vitae via, qua ad
promissam nobis haereditatem patriaecoelestis gradiendum est, ulla in
parte declinemus.
Notandum sane in hac sententia Paralipomenon quam posui, quod eadem
porticustempli etiam vestibulum templi vocabatur; et quod in prophetis
legimus, intervestibulum et altare orabant sacerdotes, inter porticum et
altera holocaustorumdebemus intelligere.
Bene autem utraque columna decem et octo cubitorum altitudinem
haberememoratur; ter etenim seni decem et octo faciunt, tria vero ad
fidem pertinerepropter sanctam trinitatem, sex ad operationem, quod in
eo dierum numero mundussit factus, luce clarius est.
Et tria per sex multiplicantur, cum justus ex fide vivit, et
cognitionem piaecredulitatis exsecutione bonae actionis accumulat.
Columna namque ante fores templi decem et octo cubitorum alta est,
cumpraedicator quisque egregius palam cunctis insinuat, non nisi per
fidem etopera justitiae nos ad supernae gaudia vitae posse pervenire;
quamvis possit ethis altius intelligi, quod nomen JESU apud Graecos ab
hoc numeroincipiat.
Prima littera nominis Jesus apud eosdem decem secunda octo
significat.
Et apte decem et octo cubitorum altae sunt columnae domus Dei, quia
doctores sancti, immo omnes electi ad eum finem bene vivendo intendunt,
ut Conditorem suum facie ad faciem videre mereantur; neque enim ultra
quid quaerant habebunt,cum ad eum qui est super omnia pervenient.
Et linea cubitorum duodecim ambiebat columnam
utramque
(
R3, 7, 15).
Linea duodecim cubitorum norma est apostolicae institutionis, quae
nimirumlinea ambit columnam utramque, cum doctor sive Judaeis, sive
gentibuspraedicare missus, ea tantum facere curat ac docere, quae sancta
per apostolosaccepit ac didicit Ecclesia: nam si quis aliter vivere sive
praedicarevoluerit, et vel apostolica decreta spernere, vel pro suo
libitu nova quaelibetstatuere maluerit, non est talis columna templo Dei
apta, quae dum apostolicastatuta sequi contemnit, quasi vel exilitate
inertiae suae, vel elationistumidae crassitudine, duodecim cubitorum
lineae non convenit.
Has nimirum lineas Dominus columnis sui templi circumdedit, cum missis
addocendas baptizandasque omnes gentes discipulis ait,
Docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis
(
Mt, 28, 20).
Quisquis ergo servat ac docet omnia quaecumque mandavit apostolis
Dominus,nec alia superadjiciens, neque horum quippiam praeteriens, ipse
profecto columna in domo Dei, quae est Ecclesia, et firmamentum est
veritatis, qualemfore Timotheum monuit apostolus Paulus
(voir:
1Ti, 3)
.
Verum quia absque scientia Scripturarum non potest esse firma vel vita
velloquela doctorum, apte subditur:
Duo quoque capitella fecit, quae ponerentur super capita
columnarum fusilia ex aere, quinque cubitorum altitudinis
capitellum unum, et quinque cubitorum altitudinis capitellum
alterum
(
R3, 7, 16); capita etenim columnarum, hoc est, suprema pars earum, cordasunt
fidelium doctorum; quorum Deo devota cogitatione, sicut capite membra,
itaipsorum omnia et opera diriguntur et verba.
Duo autem capitella, quae his capitibus erant superposita, duo
suntTestamenta, quorum meditationi atque observantiae doctores toto
animo subdunturet corpore.
Unde bene utrumque capitellum quinque cubitos habebat altitudinis:
quianimirum quinque libris Scriptura Mosaicae legis comprehensa est,
quinque etiamsaeculi aetates tota veteris Instrumenti series complexa
est.
Novum vero Testamentum non alia nobis aliqua praedicat, quam quae
Moysespraedicanda esse praedixerat, et prophetae.
Unde Dominus Judaeis veteris Testamenti litterae frustra adhaerentibus,
etgratiam novi spernentibus ait:
Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; de me enim
ille scripsit
(
Jn, 5, 46): scripsit enim de DominoMoyses, et multa figuraliter, et illud
apertissime, cum promissum narratAbrahae per Dominum, quia
in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae
(
Gn, 22, 18); et cum per se ipse dicit filiis Israel, quia prophetam vobis
suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris; tamquam me ipsum
audietis, juxta omnia quaecumque locutus fuerit vobis
(voir:
Dt, 18) [mauvais référencement: Dt, 28]
.
Cujus praesagii discipulos vox Patris de coelo monuit, cum apparente
illisDomino in gloria, inter ipsum Moysem et Eliam in monte sancto, ita
intonuitdicens:
Hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui;
ipsum audite
(
Mt, 17, 5)
(voir:
Mt, 3, 17)
.
Cum admirabili divinae operationis concordia, primo novi gratia
Testamenti invelamine erat veteris abscondita, et nunc sacramenta
veteris Testamenti suntper lucem novi revelata, quasi capitellum
utriusque columnae quinque estcubitis altum, quia videlicet manifestum
est quod in Testamento veteri ejussacramenta, vel in quinque libris
legis praesignata, vel in quinque aetatibussunt omnia plenius
comprehensa, evangelicae quoque perfectionis est insitagratia; sicque
fit ut praedicator quisque egregius sive ad Judaeos, sivemittendus ad
gentes, consono divinorum eloquiorum testimonio confirmatis,certam fidei
et operis rectitudinem absque errore conservet, noveritque
docensproferre de thesauro suo nova et vetera.
Non solum autem Testamenta sibi invicem divinorum sacramentorum
relationeconsentiunt, sed et omnes qui in eorumdem Testamentorum libris
scripticontinentur electi, una fide praediti, eademque sunt ad invicem
charitateconnexi.
Unde apte de ipsorum capitellorum factura subinfertur:
Et quasi in modum retis et catenarum sibi invicem
miro opere contextarum, utrumque capitellum columnarum
fusile erat
(
R3, 7, 17) [mauvais référencement: Ch2, 3]
.
Quod in libro Paralipomenon ita scriptum est:
Necnon et quasi catenulas in oracula, et superposuit eas
capitibus columnarum
(
Ch2, 3, 16).
Species namque virtutum et similitudo in capitellis, varietas est
virtutumspiritalium in sanctis; de qua Domino canitur in psalmo:
Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata
varietate
(
Ps, 44, 10): hocest, in vestitu fulgidae dilectionis, circumamicta varietate
diversorumcharismatum; vel certe multiplex contexio catenarum et retis
expansiomultifarias electorum personas insinuat; quae cum verbis
sanctorumpraedicatorum fideliter auscultando atque obediendo adhaerent,
quasi columnarumcapitibus superpositae retis e catenulae, miraculum suae
connexionis cunctisaspectantibus praebent.
Eae etenim catenae miro sibi in vicem sunt opere contextae, quia
admirabiliprorsus gratia sancti Spiritus actum est ut vita fidelium et
locis, et tempore,et gradu, et conditione, et sexu, et aetate multum
secreta ad alterutrum, unaeademque fide ac dilectione sit conjuncta; nam
quia haec conjunctio fraternajustorum, et locis et temporibus
disjunctorum adunatione fiat doni spiritalis,sequentibus quoque verbis
ostenditur, cum de factura capitellorum adjungitur:
Septena versuum retiacula in capitello uno, et septena
retiacula in capitello altero
(
R3, 7, 17).
Septenario namque numero Spiritus sancti gratia solet designari, Joanne
attestante in Apocalypsi; qui cum vidisse se diceret
agnum habentem cornua septem, et oculos septem
(
Ap, 5, 6), mox exponendo subjunxit,
qui sunt septem spiritus Dei missi in universam
terram
(
Ap, 5, 6).
Quod propheta Isaias apertius explicat, cum de nascituro in carne
Dominoloquens,
Et requiescet
, inquit,
super eum Spiritus Domini, spiritus sapientiae et
intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus
scientiae et pietatis; et replebit eum spiritus timoris
Domini
(
Es, 11, 2 et
Es, 11, 3).
Septena ergo versuum retiacula erant in capitello utroque, quia
Patresutriusque Testamenti per gratiam unius ejusdemque Spiritus
septiformis, utessent electi, acceperunt.
Et perfecit columnas et duos ordines per circuitum
retiaculorum singulorum, ut tegerent capitella
(
R3, 7, 18).
Duo quidem ordines erant retiaculorum in gyro capitelli, sed uterque
ordoseptemplici versuum numero currebat, donec circumacto capitello,
rursum in seipsum quasi circulo facto rediret.
Haec figura testamenti in abdito est quare duo sint ordines
retiaculorum, cumconstet geminae dilectionis esse virtutem, quando
videlicet Deum ex toto corde,et tota anima, tota virtute, et proximum
tamquam nos ipsos amarepraecipimur.
Sed uterque ordo septem habet versuum retiacula, quia nec Deus absque
gratiaSpiritus sancti potest amari, nec proximus; manet namque sententia
veridica,quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, non ex
merito nostro, sedper Spiritum sanctum, qui datus est nobis.
Ubi autem charitas Dei, ibi profecto et proximi diffunditur in
cordibusfidelium, quia nimirum una sine altera nequaquam valet
haberi.
Facta sunt autem retiacula haec ut tegerent capitella, hoc est undique
ingyro circumdarent: quia omnis Scripturae sanctae pagina, cum
recteintelligitur, gratiam per omnia charitatis sonat ac pacis:
capitella etenimvolumina divinorum eloquiorum, retiacula sunt vincula
mutuae dilectionis.
Et retiaculis teguntur capitella, cum sacra eloquia, ut ita dixerim,
donocharitatis undique probantur esse vestita: nam et in eis quae in
Scripturis nonintelligimus, charitas late patet.
Bene autem de eisdem retiaculis sive capitellis adjungitur:
Quae erant super summitatem malogranatorum
(
R3, 7, 18).
Malogranata namque, quorum natura est uno foris cortice multa grana
interiuscircumdare, apte in figura sanctae ponuntur Ecclesiae, quae
catholico uniusfidei munimine, innumera electorum agmina solet
includere.
Potest autem et uniuscujusque justi vitam moresque designare, velut
plurimauno cortice grana circumplectens, multa cogitationum virtutumque
spiritaliuminsignia, ne forte diffluant, firma fidei et humilitatis
vallat custodia.
Et apto prorsus mysterio capita columnarum malogranatis erant in
gyrocircumdata, quia doctores sanctos necesse est vitam fidelium ad
memoriamrevocare, eorumque semper exemplis actus suos ac sermones omni
ex partecommunire; ne si aliter forte quam illorum habet regula vixerint
aut docuerint,errent.
Sicut ergo retiaculorum admiranda connexio unitatem designat fidelium,
quaeest in vinculo pacis, ita etiam malogranatum eamdem ipsam typice
insinuatunitatem; quae et innumeros per orbem populos, in una fidei
catholicae regulacohibet.
Vel certe mirabilis retiaculorum concatenatio manifestam omnium
fideliumconcordiam demonstrat.
Malogranatorum vero positio internas animi virtutes, quae ab aliis
nequaquamvideri queunt, exprimit, patientiam videlicet, humilitatem,
benignitatem,modestiam et caetera hujuscemodi.
Et quasi pulcherrima foris pomorum superficies apparet, sed inclusa
intusgranorum copia non apparet, cum pia sanctorum operatio palam
cunctisostenditur, sed ea quae intus est, fidei, spei, ac dilectionis,
caeterorumqueanimi bonorum gratia non cernitur.
Cum vero dictum sit de retiaculis ut tegerent capitella quae erant
supersummitatem malogranatorum, videtur, juxta ordinem operis ipsius,
quiamalogranata fuerint facta in circuitu capitellorum a parte
inferiori, atque exeisdem malogranatis orirentur retiacula, quibus
capitella ex parte aliquategerentur.
Patetque figura mysterii, quare facta sint retiacula, quibus
capitellafuerint malogranatorum annexa: quae ad unam pene
significationem, sivepersonarum, sive virtutum pertinent, spiritalium;
scimus enim virtutes devirtutibus nasci, et sanctos ambulare de virtute
in virtutem, donec videaturDeus deorum in Sion, qua virtute nulla potest
major largiri.
Unde et Apostolus,
Scientes
, inquit,
quia tribulatio patientiam operatur, patientia vero
probationem, probatio vero spem
(
Rm, 5, 3 et
Rm, 5, 4).
Sed in ipso universali electorum collegio varie sibimet invicem
succeduntpersonae justorum, minoresque majorum ac praedecessorum suorum
gaudentfideliter adhaerere vestigiis, eorumque dictis sive scriptis, ne
forte inerrorem labi possint, inniti.
Retiacula ergo super summitatem malogranatorum sunt posita, cum
concordiacharitatis perfectis fuerit superadjecta operibus; et cum
utroque virtutismunere et operatione videlicet et charitate sanctorum
vita clarescit, quasicirculum malogranatorum in capitellis columnae
concatenatio retiaculorumsuperaddita comitatur.
Et quoniam omnia virtutum dona praesentia ad aeternae gloriam
remunerationis,quae per Evangelium nobis est promissa ac ministrata,
respiciunt, aptesubjungitur:
Capitella autem quae erant super capita columnarum, quasi
opera lilii fabricata erant, in porticu quatuor
cubitorum
(
R3, 7, 19).
Quid per lilia, nisi supernae claritatis patria, atque
immortalitatisfloribus redolens, paradisi designatur amoenitas? Quid per
quatuor cubitos,nisi evangelicus sermo, qui introitum nobis aeternae
beatitudinis illiuspromittit, et iter quo ad hanc perveniatur, ostendit?
Cum ergo sancti doctorespromissa nobis limina regni coelestis in quatuor
sancti Evangelii librisostendunt, quasi capita columnarum opus in se
lilii quatuor cubitosexhibent.
Ubi notandum, juxta litteram, quia cum opus lilii in capitellis
quatuorcubitorum esse memoratur, neque additur latitudinis aut
altitudinis, lectorisutique judicio, utrum in altitudine an in
latitudine intelligi debeat, relictumest.
Constat autem, absque ulla prorsus dubietate, quia columna quam
duodecimcubitorum restis ambiebat, quatuor cubitos habebat
crassitudinis: omnis etenimcirculus quantum habet spatii in diametro,
tantum habet ter in gyro.
Denique mare aeneum, quod in diametro erat decem cubitorum, ut in
sequentibuslegitur, consequenter habebat triginta cubitos in gyro.
Verum quia dicitur opus lilii quatuor fuisse cubitorum, sive
latitudinem, seudesignet altitudinem, nihilominus ratio figurae
perspicua est, quia non nisiper Evangelium ex optatissima illa vox mundo
insonuit,
Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum
coelorum
(
Mt, 3, 2).
Quod vero sequitur,
Et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper,
juxta mensuram columnae ejus
(
R3, 7, 20), retiaculum juxta mensuramcolumnae dicitur, tantae altitudinis
quantae erat et columna: cujus tamenaltitudo quanta fuerit, minime
narratur.
Haec autem capitella, qualiacumque et quantacumque fuerint, non enim
mensurameorum aperte Scriptura designat, more liliorum videntur apposita
esse.
De quorum factura si quid mysticum inquirere delectat, illam regni
perennis sublimitatem potest non incongrue designare, quam nec
oculus vidit, et caetera, usque diligentibus se.
Post lilia etenim quatuor cubitorum, alia sunt apposita capitella,
quorumaltitudo quanta fuerit, non dicitur: quia multa quidem de coelesti
beatitudinein Evangelio legimus: quod videlicet ibi mundicordes
Deum videbunt
(
Mt, 5, 8); quod
erunt aequales angelis Dei
(
Lc, 20, 36); quod
non nubent, neque nubentur
(
Mt, 22, 30) [mauvais référencement: Lc, 20]
, quia nec mori ultra poterunt
(voir:
Jn, 12)
; quod ubicumque est Christus, et ministri ejus erunt
(voir:
Jn, 14)
; quod manifestabit seipsum illis quod
palam de Patre annuntiavit eis
(
Jn, 16, 25); quod
gaudium
visionis ejus
nemo tollet a vobis
(
Jn, 16, 22); sed ipsae species horum quae diximus,ipse status et conversatio
illius patriae coelestis, quo modo sese habeat,solis eis qui hanc
intrare meruerint, ejus civibus patet.
Unde bene factura sive altitudo horum capitellorum supra lilium erant,
utincomprehensibilis esse terrestribus qualitas coelestis
habitationisinsinuetur.
De qua tamen hoc minime latet, quod omnes ibi communi felicitate
divinaevisionis fruuntur, tanto quisque sublimius, quanto mundiores ad
videndum eumoculos cordis habuerit; qui enim dixit, Omnes timentes
Dominum, pusilli cum majoribus
(voir:
Ap, 19, 5)
, ipse dixit,
Quia tu reddes unicuique secundum opera ejus
(
Rm, 2, 6).
Communis ergo ibi benedictio omnium erit electorum; attamen pro
distinctaqualitate operum multae sunt mansiones beatorum in una eademque
domo Patrisaeterna in coelis.
Quod in harum quoque factura columnarum mystice reor esse designatum,
cumdicitur,
Et rursum alia capitella in summitate columnarum
desuper
(
R3, 7, 20).
Juxta mensuram quippe columnae fiunt capitella desuper, cum sancti
doctores,immo omnes electi eorumdem doctorum vestigia sequentes, praemia
supernaeretributionis secundum merita piae recipiunt operationis.
Retiacula quoque fiunt secundum capitella, quia juxta modum dilectionis
quasibi ad invicem in hac vita fraternitatis sancta copulata est,
supernorumquoque civium societati, in praesentia sui Conditoris
conjungitur incoelis.
Verum quod eadem supernorum societas civium, utriusque populi
fidelibustribuitur, recte subjungitur,
Malogranatorum autem ducenti ordines erant in circuitu
capitelli secundi
(
R3, 7, 20).
Diximus autem malogranata totius sanctae Ecclesiae typum tenere.
Centenarius vero numerus, qui ad dexteram manum primus pervenit,
nonnumquamin aeternae beatitudinis figura poni consuevit.
Duplicatur autem hic numerus malogranatorum in circuitu capitelli
secundi, utinsinuetur mystice quod utriusque Testamenti populus
adunandus in Christo, adaeternae vitae sit introducendus coronam.
Cui figurae convenit hoc quod de apostolis post resurrectionem
Dominipiscantibus scriptum est, eum ipsum in littore stantem viderent:
Non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis,
trahentes rete piscium
(
Jn, 21, 8); per ducentos etenim cubitos rete plenum magnis piscibusdiscipuli
ad Dominum trahunt, effectum suae resurrectionis in littore
jammonstrantem: cum sancti praedicatores et Judaeis et gentibus verbum
fideicommittunt, atque utriusque populi electos a fluctibus saeculi
praesentisextractos, ad futurae gloriam pacis et immortalitatis
perducunt.
Et statuit duas columnas in porticum templi. Cumque
statuisset columnam dexteram, vocavit eam nomine Jachim
(
R3, 7, 21), Firmitas;
similiter erexit columnam secundam, et vocavit nomen ejus
Booz
(
R3, 7, 21), In robore.
Dextera columna, ut supra diximus, exprimit figuram doctorum qui
primitivamin Hierosolymis instituerunt Ecclesiam; secunda eorum qui ad
praedicandumgentibus destinati sunt.
Vel certe dextera columna eos significat qui venturum in carne
Dominumprophetando praedixerant; secunda illos qui hunc jam venisse et
mundum sanguinesuo redemisse testantur.
Et apte vocabulo simili ambae censebantur columnae, cum una Firmitas,
alteraIn robore dicta est: ut una fidei et operis fortitudo cunctis
inesse doctoribusmonstraretur, nostrisque temporibus inertia
taciturnitatis notaretur.
Ubi se nonnulli doctores, sacerdotes et columnas domus Dei videri
atqueappellari volunt, cum nihil in se prorsus firmae Dei ad
contemnendas saeculipompas ac desideranda bona invisibilia, nil habeant
roboris ad corrigendum, nilindustriae saltem ad intelligendos eorum
quibus praelati sunt errores.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Hugo de Sancto Victore -1141
Auctor incertus