Liber Tertius Regum

Caput 7

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51
PrécédentSuivant

V. 26 : Grossitudo autem luteris, trium unciarum erat: labiumque eius quasi labium calicis, et folium repandi lilii: duo millia batos capiebat.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 7
    • Grossitudo autem luteris trium unciarum erat. ( R3, 7, 26) Grossitudo enim luteris, id est maris, firmitas est virtutis in baptismo. Et trium unciarum est haec grossitudo, dum robore fidei, spei et dilectionis,perceptio baptismi communitur. Neque aliter proficuum esse accipientibus ostenditur, nisi harum firma certitudovirtutum, mentem accipientium simul et opera confirmet: Labiumque ejus quasi labium calicis, et folium repandi lilii. ( R3, 7, 26) Per labium quippe calicis, gustum Dominicae passionis: perfolium repandi lilii,patefacta claritas resurrectionis ipsius, exprimitur. Duo millia batos capiebat. ( R3, 7, 26) Millenarius namque numerus, pro significatione perfectionis solet poni inScripturis. Quia nimirum denarius numerus in quadratum ductus solidum facit. Decem quippe decies ducta centum faciunt. Quae videlicet figura jam quadrata, sed adhuc plena non est. Verum ut in altitudine surgat, et solida efficiatur, multiplica centum per decem,et fiunt mille. Quo profecto numero stabilis et insuperabilis, et velut conquadrata justorumconscientia designatur. Quocunque enim verteris quadratum stabit. Sic et animus nullo tentationum occursu novit a statu suae rectitudinisinclinari. Batus autem Hebraeorum mensura est, quam ipsi bat nominant, habetmodiosquatuor et ephi, quod illi epha nominant. Sed ad Ephi mensuram pertinet variarum frugum, tritici hordei, leguminum. Batus vero est in speciebus liquidis, vino, oleo, aqua. Itaque batus, quia certae normae mensura est, opera designat aequitatis etjustitiae quibus hi qui in remissionem peccatorum baptizantur, necesse habentinstitui. Batos quippe mille capiebat mare, cum aqua baptismatis plebem Judaeorum abluens,ad regnum coeleste transmisit. Recipiebat et alios mille, cum etiam turbas nationum eodem fonte renatas, etoperibus justitiae confirmatas, ejusdem regni perennis fecit esse participes.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 7
    • Crassitudo autem luteris trium unciarum erat. ( R3, 7, 26) Crassitudo etenim luteris in mari, firmitas est virtutis in baptismo. Et trium unciarum est haec crassitudo, dum robore fidei, spei et dilectionis, praeceptio baptismi communitur, neque aliter proficuum esse accipientibus ostenditur, nisi harum firma certitudo virtutum mentem accipientium simul et opera confirmet
  • Liber 3, Caput 7
    • Labiumque ejus quasi labium calicis, et folium repandi lilii. ( R3, 7, 26) Per labium quippe calicis gustus Dominicae passionis, per folium repandi lilii patefacta claritas resurrectionis ipsius exprimitur.
  • Liber 3, Caput 7
    • Duo millia batos capiebat, ( R3, 7, 26) etc. Millenarius namque numerus pro significatione perfectionis solet poni in Scripturis, quia nimirum denarium numerum quadratum solidum facit. Decem quippe decies ducta centum faciunt: quae videlicet figura jam quadrata, sed adhuc plena non est. Verum ut in altitudinem surgat, et solida efficiatur, multiplica centum per decem, et fiunt mille. Quo perfecto numero stabilis et insuperabilis et velut conquadrata justorum conscientia designatur; quocunque enim verteris quadratum, stabit. Sic et animus electorum nullo tentationum occursu novit a statu suae certitudinis inclinari. Batus autem Hebraeorum mensura est, quam ipsi Bath nominant, habens modios tres. Ipsa est ephi, quod illi epha nuncupant. Sed ephi ad mensuram pertinet variarum frugum, tritici, hordei, legumiNum. Batus vero est in speciebus liquidis, vino, oleo, aqua. Itaque Batus, quia certae norma mensurae est, opera designat aequitatis et justitiae, quibus hi, qui in remissionem peccatorum baptizantur, necesse habent institui. Batos quippe mille capiebat mare, cum aqua baptismatis plebem Judaeorum abluens, ad regnum coeleste transmisit. Recipiebat et alios mille, cum etiam turbas nationum eodem fonte renatas et operibus justitiae confirmatas ejusdem regni perennis fecit esse participes.

Hugo de Sancto Victore -1141

  • Liber 1, Caput 3
    • Aedificavit quoque domum saltus Libani. ( R3, 7, 2) Propter immensitatem et multitudinem operis saltui comparatur domus; vel quia ex illo materia sumpta est. Quatuor deambulacra inter columnas cedrinas fecit, et tabulatis cedrinis vestivit totam cameram, quae quadraginta quinque columnis sustentabatur. Unus autem ordo habebat columnas quindecim. ( R3, 7, 2 et R3, 7, 3) Secundum hanc dispositionem tres ordines intrinsecus erant columnarum; et quatuor deambulacra, hoc est intervalla. Et inter columnas a pariete usque ad primum ordinem, unum intervallum; a primo ad secundum, alterum; a secundo usque ad tertium aliud; a tertio item usque ad parietem iterum aliud. In Hebraeo habetur: Tabulata cedrina desuper ordines columnarum quadraginta quinque. Quindecim unus ordo. Quod sic intelligi potest, ut non quadraginta quinque columnas, sed tabulata, id est tabulas quadraginta quinque, quibus tabulatum compactum est esse dicamus; et tres ordines in tabulato, quorum singuli quindecim tabulas continebant. Hoc est quod dicit, cooperatura tres ordines, subauditur habebat, respicientes alterum ad alterum ter. In ipsis ordinibus singulae tabulae ordinis unius singulas tabulas alterius ordinis oppositas respiciebant; ita, quod altera ad alteram jungebatur ter, id est, tres in singulis ordinibus aliis tribus alterius ordinis oppositis connecterentur, insertis capitibus alterius ad alteram. Et super columnas quadrangulata ligna in cunctis aequalia. ( R3, 7, 5) In Hebraeo hoc sic habetur. Et omnia ostia et postes quadrata unum contra alterum. Quod autem dicit hic, ostia quadrata, id est, desuper non rotunda; ad comparationem fortassis dictum est eorum quae erant in introitu oraculi sic formata. Et porticum columnarum fecit, ( R3, 7, 6) id est, porticum in qua similiter columnas posuit, quae porticus longa erat quinquaginta cubitorum secundum latitudinem domus: et alteram porticum in facie majoris porticus, ( R3, 7, 6) id est ante majorem porticum. Porticum quoque solii in qua tribunal fecit. ( R3, 7, 7) Solium regnantis, tribunal judicantis, et est domuncula in qua sedetur ad judicandum; seorsum ad dictandam sententiam, vel palam ad proferendam. Tam intrinsecus, quam extrinsecus serrati, ( R3, 7, 9) id est secti et politi in utraque superficie parietis. Et extrinsecus usque ad majus atrium ( R3, 7, 9) porrecto tali opere. Majus atrium extrinsecus, minus atrium interius. Necnon, et in atrio domus Domini interiori; et in porticu domus Domini, ( R3, 7, 12) tale opus factum est. Quod autem in structura parietum per varios ordines, nunc quadratos, sive politos lapides posuit, nunc cedros, id est ligna imputribilia; idcirco factum, ut varietas ipsa structurae gratior fieret atque decentior. Alia autem fuerunt atria domus Domini; alia domus regis, sive extrinseca, sive intrinseca. Et finxit, ( R3, 7, 15) id est artificiose composuit vel formavit duas columnas aereas, ( R3, 7, 15) id est ex aere fusas. Istae columnae non ad portandam fabricam, sed ad ornatum factae sunt, et in porticu templi erectae. Altitudinis octodecim cubitorum; ( R3, 7, 15) in circuitu, duodecim cubitorum, hoc est quod linea duodecim cubitorum ambiebat columnam utramque, ( R3, 7, 15) haec erat mensura rotunditatis. Si linea duodecim cubitorum cingeretur, ambiret eam et totam rotunditatem ejus complecteretur. Vel ambitus columnae secundum ductum linearum duodecim cubitorum erat, vel linea fusili opere illi circumducta, ambiebat eam duodecim cubitorum. Capitella summitatibus columnarum superposita magna erant singula altitudine quinque cubitorum, quorum opus, et factura talis describitur. Utrumque capitellum fusile erat, ( R3, 7, 17) quasi in modum retis et catenarum sibi invicem miro opere contextarum. Quemadmodum ex hac descriptione apparet ipsa capitella non solida, sed perforata undique fusa sunt, ut connexiones eorum introrsum, et exterius retis formam exprimerent. Quae connexiones et perplexitates septem modis ab imo sursum in capitelli ambitu variatae sunt, quos modos septem versus notant. Deinde duo ordines malogranatarum in circuitu capitellum ambiebant, ut ipsa malogranata extrinsecus pendentia quasi tegere viderentur retiacula capitellorum, id est ipsa capitella, quae erant super summitatem columnarum. Capitella autem ista, quae erant super summitatem columnarum quasi opere lilii fabricata erant, ( R3, 7, 19) id est, in eisdem capitellis cum malogranatis similitudo foliorum lilii facta erat desuper in ipsis. Quod sequitur: In porticu quatuor cubitorum, ( R3, 7, 19) obscurum est. Et fortassis sic intelligi potest, quod ipsa capitella desuper non rotunda ad similitudinem columnarum quibus superposita erant, sed quadrata fuerunt habentia in singulis lateribus quatuor cubitos. Quod ergo ait: In porticu quatuor cubitorum; non sic legendum ut ipsa porticus quatuor cubitos habuisse dicatur; sed potius ipsa capitella quatuor cubitos habentia fabricata fuisse in porticu. Et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper juxta mensuram columnae contra retiacula. ( R3, 7, 20) Utrum haec secunda capitella prioribus superposita fuerint, an juxta posita, non satis littera manifestat. Fecit quoque mare fusile. ( R3, 7, 23) Luterem magnum significat fusilem ex aere rotundum desuper in circuitu triginta cubitorum, per transversum decem. Quod dicit resticulam triginta cubitorum ( R3, 7, 23) cinxisse luterem; vel sic accipiendum est, quod simpliciter quantitas ambitus significata sit, cum fune tantae longitudinis posset ambiri; vel restem intellige torquem aeream ex ipso opere fusam in similitudinem restis ipsum mare ambientem. Sculptura subter labium circumibat illud decem cubitis. ( R3, 7, 24) Quomodo decem cubitis circuire poterat, cum dictum sit ipsum ambitum triginta fuisse cubitorum? Annon totum circuibat, sed decem tantum cubitis ipsius ambitus sculpti fuerunt. An deorsum ambitus arctabatur subter labium, ut decem cubitis subter labium posset ambiri, ubi sculptura erat in circuitu in duobus ordinibus circa inferiorem partem luteris, ubi duodecim boves ex aere fusos super quos positus fuerat, contingebat. Sic enim videtur, quod basis luteris significata sit quadrata decem cubitorum in singulis lateribus, in qua erant duo ordines sculpturarum histriatarum hobus supposita duodecim; super quam ipsum mare fundatum erat. Crassitudo autem luteris, ( R3, 7, 26) id est spissitudo erat trium unciarum: duo millia batos capiebat luter; et tria millia metretas. ( R3, 7, 26) Par quantitas in dissimili numero. Idem enim valent, vel si de eadem mensura legitur, tantum sunt duo millia bati in siccis per cumulum; quantum tria millia in liquidis per planum. Cumulata enim mensura, planam continet totam et dimidium ejus. Et fecit decem bases aereas. ( R3, 7, 27) Istae bases non ad mare, sed alios luteres praeparantur, quibus singuli superpositi sunt. Ipsum opus basium interrasile erat; ( R3, 7, 28) id est, interrasile opere factae sunt bases. Et sculpturae inter juncturas, et inter coronulas, et plectas: leones, et boves, et cherubim, et inter juncturas similiter, et subter leones, et boves quasi lora ex aere dependentia. ( R3, 7, 28 et R3, 7, 29) Obscura est descriptio nec facile, quid intelligendum sit, agnoscitur. Videtur autem significare quod in ipsis basibus per singula latera diversi fuerint ordines sculpturarum, et ubi illi ordines sive versus jungebantur sulpturae variae in lineam ductae, inter versum, et versum discretationem facientes. Ipsi autem versus quasi areolae quaedam inter lineas et lineas patentes, habebant circulos insculptos in similitudinem coronarum et plectarum quorum alii leones, alii boves, alii cherubim continebant. Et inter juncturas similiter desuper, ubi desuper? Fortassis hoc dicere vult, quod ejusmodi sculpturae non per totum factae sunt, sed sursum, et deorsum in lateribus basium quasi orae quaedam et sculpturae. Et subter leones, et boves quasi lora ex aere dependentia. Et quatuor rotae per bases singulas, et axes aerei, ( R3, 7, 29) et humeruli a quatuor partibus erecti, quasi ad continendas bases rotis superpositas, et luterem basibus impositum. Os quoque luteris intrinsecus erat. ( R3, 7, 31) Sic dicere videtur, quod a fundo luteris intrinsecus quasi fistula rotunda surgens in altum, cubito, et dimidio tenebatur, cujus altitudinis cubitus quidam supra luterem eminebat. Dimidius autem cubitus intra profundum luteris erat. In cujus fistulae summitate os erat ipsius luteris, per quod aquae egrediebantur. In angulis autem columnarum, ( R3, 7, 31) id est basium, variae coelaturae erant; et media intercolumnia, ( R3, 7, 31) id est, quae inter angulos erant, quadrata erant, et non rotunda. ( R3, 7, 31) Haec sunt latera basium plana, quae intercolumnia vocat quadrata; quia super quatuor numerulos in quatuor angulis erectos apparebant. In summitate autem basis, ( R3, 7, 35) id est, ipsa basis in summitate sua erat unius cubiti et dimidii, ( R3, 7, 35) ut convenienter luterem superpositum portaret. Sculpsit quoque in tabulatis illis quae erant ex aere, et in angulis; ( R3, 7, 36) fortassis humerulos significat, qui in angulis erant columnarum, in quibus similiter sculpturae factae sunt. Mare autem posuit ad dexteram partem templi contra orientem ad meridiem, ( R3, 7, 39) id est in angulo, ubi orientalis et meridionalis paries domus jungebatur. Columnas duas, et funiculos capitellorum super capitella columnarum duos. ( R3, 7, 41) In Hebraeo sic est: Columnas duas et coronas super capita columnarum, et retiacula duo. ( R3, 7, 41) Per coronas super capita columnarum aliquis fortassis intelligat, nihil aliud significari nisi ipsa capitella rotunda, columnis superposita. Quia autem funiculos nominavit, aliud voluisse videtur, quod tamen non satis patet nisi in ipsis capitellis sculpturam factam fuisse dicamus in modum coronae, vel funis circumducti et ambientis.

Auctor incertus

  • Liber 3, Caput 22
    • Mare hoc fusile in figuram lavacri salutaris, quo in remissionem peccatorumemundamur, factum est. Namque sacerdotes in eo lavabantur, ut Verba dierum aperte testantur. Sacerdotes autem constat omnes electos typice in Scripturis vocari, eo quodsint membra summi sacerdotis Domini Jesu Christi. Et recte huic vasi Scriptura maris nomen indidit, in memoriam videlicet marisRubri, in quo prius per exstinctionem Aegyptiorum, et populi Dei liberationem,baptismi forma praecessit; exponente Apostolo ac dicente, Quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari ( 1Co, 10, 1 et 1Co, 10, 2). Sacramentum autem baptismi et vitae a nobis munditiam quaerit in hoc saeculo,et vitae nobis aeternae gloriam promittit in futuro. Quod utrumque in mari hoc aeneo una sententia designatur, cum esse decemcubitorum a labio usque ad labium perhibetur. Decem namque praeceptis in lege Dominus omnia quae facere debeamus expressit;denario aeque mercedem benefactorum signavit, cum hunc in vinea laborantibusdandum esse praedixit. Erat ergo mare decem cubitorum a labio usque ad labium ( R3, 7, 23); quia a primobaptizato usque ad ultimum, qui in nomine Jesu Christi in fine saeculibaptizandus est et crediturus, omnis fidelium chorus unam eamdemque viamveritatis ingredi, et communem a Domino debet coronam sperare justitiae. Rotundum erat in circuitu, ut orbis universus in gyro, lavacro vitae a sordepeccatorum designaretur esse mundandus. De quo bene subditur, Quinque cubitorum altitudo ejus ( R3, 7, 23), quia nimirumquidquid visu, quidquid auditu, quidquid olfactu, quidquid gustu, quidquidtactu delinquimus, totum hoc nobis gratia Dei per ablutionem vivifici fontisrelaxat. Sed non sufficit praeteritorum remissio peccatorum, si non quisque bonisdeinceps insistere studuerit operibus. Alioquin diabolus qui exierit ab homine, si hunc a bonis vacare actibus viderit, multiplicius redit, facitque novissima hominis illius pejora prioribus. Unde apte subditur: Et resticula triginta cubitorum cingebat illud per circuitum ( R3, 7, 23). Per resticulam namque disciplina praeceptorum coelestium, qua a nostrisvoluptatibus religamur, potest apte signari, Scriptura dicente, Quia funiculus triplex difficile rumpitur ( Ec, 4, 12): quia nimirumobservatio mandatorum Dei, quae in cordibus electorum, fide, spe et dilectionesupernae retributionis firmata est, nullo temporalium rerum potest obstaculo dissolvi. Et resticula mare ambit, cum sacramentum baptismi quod accipimus, piiscommunire operibus studemus. Quae nimirum retiacula apte triginta dicitur esse cubitorum; quinquies etenimseni triginta faciunt. Senario autem numero in quo Dominus hominem et fecit cum non esset, et cumperiisset refecit, recte bona operatio etiam nostra figuratur. Et sex per quinque multiplicantur, ut ad triginta pervenias, cum omnes nostricorporis sensus divinis humiliter subjugamus imperiis. Possumus autem et aliter hunc tricenarium mystice maris numerum noninconvenienter accipere: ter enim deni faciunt triginta, et genus humanum postdiluvium ex progenie trium filiorum Noe latitudinem totius orbisimplevit. Seni quippe prosapia Asiam, Cham posteri Africam, Japhet soboles Europam etinsulas maris obtinuit: quia et mysterium baptismi cum exsecutione bonorumoperum et spe coelestium praemiorum cunctis erat nationibus ministrandum, apteresticula triginta cubitorum mare illud in quo baptismatis unda figurabatur,cingebat. Sed hoc dicendum, quod Dominus triginta habebat annos aetatis, cum venit adJordanem baptizandus a Joanne: qui quoniam suo baptismate, quod tricenariusaccepit, undam nobis lavacri salutaris consecravit, recte mare, quod nostrumbaptisma figurabat, triginta cubitorum restis circuibat: ut significaretur donoillius qui baptisma sine peccato subiit, baptisma nobis omnibus in eumcredentibus in remissionem peccatorum dedicari. Et sculptura subter labium circuibat illud decem cubitis ambiens mare, et duo ordine sculpturarum striatarum erant fusiles ( R3, 7, 24). Cum praedictum sit supra quod resticula triginta cubitorum mare circuierit,et nunc addatur quia sculptura haec subter labium posita decem cubitisambierit, patet ex utraque relatione, quia vas erat in modum phialae, repandumac diffusum; quod a triginta cubitis circuitus, quos habebat in labio, usque addecem est cubitos coaptatum. Sculptura autem striata est quae historias rerum aliquas imitatur. Unde et recte per sculpturas striatas quibus mare circumdabatur, exempla suntpriorum temporum designata, quae necesse est nos solerter intueri, ut videamusquibus operibus sancti Deo placuerunt ab initio; qua obstinatione in sceleribusperdurarunt, quantave iniquitate ob scelera perierunt reprobi; quomodo exordionascentis saeculi, Cain ob malitiam invidiae damnatus, Abel sit ob justitiaemerita coronatus, Lamech ob adulterium et homicidium maledictus, Enoch obgratiam pietatis ad paradisum deductus; quomodo post diluvium Cham obimpietatem a patre detestatus, Sem et Japhet ob obsequium reverentiae perpetuasint benedictione donati, Abraham ob meritum fidei haeres sit divinaepromissionis effectus, et caetera gentium multitudo inaudita sit infidelitaterelicta; qualiter adveniente in carne Domino, Judaea ob perfidiae noxamrepulsa, et gentilitas sit ob gratiam fidei ad salutem reducta; et caeterahujusmodi, quae in utroque Testamento solerter ac pie considerata multumstudiosis quibusque prosunt. Et ideo forsitan duo sunt ordines sculpturarum striatarum in mari aeneofacti, ut hi qui in fonte baptismatis imbuti sunt, utriusque Testamentidiligenter auscultent historias. Ideo decem cubitorum erant in gyro, ut quoscumque in eisdem historiis deditosjussis coelestibus, ac tota intentione ad superna praemia suspensos esseperspexerint, hos imitari contendant. Bene autem sequitur, Et stabat super duodecim boves, quorum tres respiciebant ad aquilonem, et tres ad occidentem, et tres ad meridiem, et tres ad orientem ( R3, 7, 25). Per boves quippe apostolos et evangelistas, immo omnes verbi ministros debereintelligi, Apostolo docente, cognoscimus, qui exponens mandatum legis, quodictum est, Non alligabis os bovi trituranti (voir: Dt, 25, 4) ; Numquid de bobus , inquit, cura est Deo? an propter nos utique dicitur? nam propter nos scripta sunt, quoniam debet in spe, qui arat, arare, et qui triturat, spei suae fructum percipere ( 1Co, 9, 9 et 1Co, 9, 10). Duodecim ergo boves, duodecim sunt apostoli, et omnes qui vice eorum regendamEcclesiam in Christo susceperunt. Qui nimirum boves mare sibi superimpositum portant, cum apostoliapostolorumque successores injunctum sibi evangelizandi officium promptaimplere devotione satagunt. Tresque ad aquilonem, tresque ad occidentem, tres ad meridiem, et tres adorientem respiciunt, cum in universi quadrati orbis partibus fidem praedicant sanctae Trinitatis; nam et apostoli eo mysterio duodecim, hoc est quaterni suntelecti, ut fidem et confessionem sanctae Trinitatis per quatuor mundi partes evangelizantes, baptizarent omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti; quorum apostolorum, successorumque eorum verba, actus et passiones perfacile in praesenti videre vel legendo cognoscere possumus; quaevero illos in futuro maneat gloria retributionis, nec dum videre valemus. Unde apte subditur, Quorum posteriora universa, intrinsecus latitabant ( R3, 7, 25). Intrinsecus namque latitant universa bonorum posteriora, quia qua mercedesancti praedicatores in perpetuum donentur, in interni arbitri examine jamdispositum est; sed nobis, qui adhuc foris sumus, manet omni modo occultum,quod tunc esse occultum nullatenus potest. Sed omnis qui lavacrum baptismi accepit ad salutem et vitam, fidem, spem etcharitatem debet habere; nec sine his tribus virtutibus quisque aliquid bonijam operari vel intrare ad vitam valet. Unde recte subjungitur, Crassitudo autem luteris trium unciarum erat ( R3, 7, 26). Crassitudo etenim luteris in mari firmitas est virtutis in baptismo. Et trium unciarum est haec crassitudo, dum robore fidei, spei et dilectionisperceptio baptismi communitur. Neque aliter proficuum esse accipientibus ostenditur, nisi harum firmacertitudo virtutum mentem accipientium simul et opera confirmet. Accipitur autem et celebratur baptismi lavacrum in exemplum Dominicae passionis et resurrectionis a mortuis, juxta quod Apostolus exponens ait, Quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus; consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quemadmodum surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus; si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus ( Rm, 6, 3, Rm, 6, 4 et Rm, 6, 5). Quod in factura quoque maris aenei typice signatum est, cum sequenteradjungitur: Labiumque ejus quasi labium calicis, et folium repandi lilii ( R3, 7, 26). Per labium namque calicis, gustus Dominicae passionis, per folium repandililii, patefacta claritas resurrectionis exprimitur: nam quod in calice poculum passionis designetur, testatur ipse Dominus, qui veniens ad passionem oravitPatrem, dicens, Pater, si vis, transfer calicem istum a me ( Lc, 22, 42) [mauvais référencement: Mc, 4] . Lilium vero quod comitante odoris jucundissimi gratia candidum foris calicem,intus aureolum ostendit, apte gloriam resurrectionis ejus insinuat, qui etcorporis immortalitatem foris ostendit discipulis, et animam divina lucecoruscam sibi simul inesse perdocuit. Potest etiam in lilio repando ipse Mediator Dei et hominum propter passionemmortis gloria et honore coronatus non inconvenienter accipi; qui ante passionemquidem suam, quasi clausum adhuc lilium fuit, cum signis miraculorum quae fecitclarus homo refulsit; post resurrectionem vero et ascensionem suam repandum selilium supernae patriae civibus exhibuit, quod in assumpta humanitate potentiamdivinae claritatis, quam habuit apud Patrem priusquam mundus esset,ostendit. Unde in amoris Cantico, lilii se vocabulo designare voluit, dicens, Ego flos campi, et lilium convallium ( Ct, 2, 1) (Cant. II). Labium ergo maris, in quo sacerdotes lavabantur, quasi labium fuit calicis, et folium repandi lilii; quia lavacrum salutarequo membra summi Sacerdotis efficimur, in fide nos sacrosanctae passionis ejusa peccatorum omnium labe purificat, ac purificatos ad visionem gloriae ipsius perennis intromittit. In quo nimirum lavacro uterque populus, et circumcisionis videlicet, et praeputii, per fidem, spem et dilectionem unum in Domino efficitur, ipso attestante, qui circumcisionem post praedicans, ait inter alia, et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili; et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor ( Jn, 10, 16): quodin hoc quoque mari typice figurabatur: nam subditur: Duo millia batos capiebat ( R3, 7, 26). Millenarius namque numerus pro significatione perfectionis solet poni inScripturis, quia nimirum denarii numerus quadratum solidum facit. Decem quippe decies ducta, centum faciunt, quae videlicet figura jamquadrata, sed adhuc plana est. Verum ut in altitudine surgat, et solida efficiatur, multiplicata centum perdecem fiunt mille; quo profecto numero stabilis et insuperabilis, et velutconquadrata justorum conscientia designatur: quocumque enim verteris quadratum,stabit, sic et animus electorum nullo tentationum occursu novit a statu suaerectitudinis inclinari. Batus autem Hebraeorum mensura est, quam ipsi bath nominant, habens modiosquatuor. Ipsa et ephi, quam epha nuncupant. Sed ephi ad mensuram pertinet variarum frugum, tritici, hordei, leguminum:batus vero est speciebus liquidis, vino, oleo, aqua. Itaque batus, qui certa norma mensurae, opera designat aequitatis etjustitiae, quibus hi qui in remissionem peccatorum baptizantur, necesse habentinstitui. Batos mille illud capiebat mare, cum aqua baptismatis plebem Judaeorumabluens, ad regnum coeleste transmisit. Recipiebat et alios mille, cum etiam turbas nationum eodem fonte renatas etoperibus justitiae confirmatas, ejusdem regni perennis fecit esseparticipes.