V. 37 :
In hunc modum fecit decem bases, fusura una, et mensura, sculpturaque consimili.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 7
In hunc modum fecit decem bases, fusura una, et mensura sculpturaque
consimili.
Fecit quoque decem luteres aeneos.
(
R3, 7, 37 et
R3, 7, 38) Quare decem sint bases factae, totidem eis superpositi luteres, supra jamdictum
est. Quod vero una erat fusura mensuraque et sculptura consimilis omnium
basium siveluterum, non in ea significatione factum est, quod aequalia possint esse
omnium meritadoctorum, sed in ea potius, quod una fides Evangelii quoinstituuntur,
unum essesacramentum baptismi quo abluuntur, unus idemque spiritus quo omnes
consecranturelecti: tametsi donationes habent diversas in ipso Spiritu, qui dividit
singulis proutvult
(voir:
1Co, 12)
.
Quadraginta batos capiebat luter unus.
(
R3, 7, 38) Quadragenarius numerus solet magnae perfectionis typum tenere, quia
nimirumquaterdeni faciunt quadraginta: decem autem sunt praecepta, quibus omnis
nostraoperatio in lege divina praefixa est. Quatuor vero Evangeliorum
libri, in quibus per dispensationem Dominicaeincarnationis coelestis patriae nobis
est
patefactus introitus. Et quia omnes qui ad mysterium baptismatis pertinent,
cum fide et sacramentisEvangelii fructum debent rectae operationis ostendere, apte
luteres singuli inquibusholocausta lavabantur, quadraginta batos capiebant.
Quod vero sequitur:
Eratque quatuor cubitorum,
(
R3, 7, 38) sive in altitudine, sive in latitudine, quid significet intellectus mysterii,in
promptu est: Luter enim unus quatuor erat cubitorum, vel propter sancti
Evangeliilibros, in quibus forma nobis baptismi praefixa est, vel propter quatuor
cardinalesvirtutes, quibus quisque fidelis, si non frustra fidelis est, debet
institui, velcerte propter quatuor mundi plagas, quibus lavacrum salutis ministratur,
dicentePsalmographo,
Quos redemit de regionibus congregavit eos, a solis ortu et occasu, ab
aquilone et mari.
(
Ps, 106, 2 et
Ps, 106, 3) [mauvais référencement: Ps, 106] Quod vero supra dixit: pariterque habebat unum cubitum, et neque
ubialtitudinem, an amplitudinem significaret adjecit, videtur quia fundumipsius
luterisunius esse amplitudinis voluerit intelligi, quae autem est mensura (nisi
fallor) basisin qua positus erat quisque luter facillime conjicitur, quae ita
describitur:
In summitate autem basis erat quaedam rotunditas unius et dimidii cubiti,
ita fabrefacta ut luter desuper posset imponi, habens caelaturas suas variasque
sculpturas ex semetipsa.
Sculpsit quoque in tabulatis illis, quae erant ex aere et aere, et in
angulis cherubim et leones et palmas, quasi in similitudinem stantis hominis, ut
non caelata, sed apposita per circuitum viderentur.
In hunc modum fecit decem bases fusura una, et mensura sculpturaque
consimili.
Fecit quoque decem luteres aeneos.
Quadraginta batos capiebat luter unus, eratque quatuor
cubitorum,
(
R3, 7, 35,
R3, 7, 36,
R3, 7, 37 et
R3, 7, 38) et reliqua. Latitudo ergo fundi in luteribus unius erat cubiti et
dimidii, ipsa vero capacitasluterum quatuor habebat cubitos. Sed utrum in
altitudine, an in amplitudine, an in utroque dicat, quisnoverit?
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 7
In hunc modum fecit decem bases fusura una, et mensura
sculpturaque consimili; fecit quoque decem luteres
aereos.
(
R3, 7, 37 et
R3, 7, 38) Quare decem sint bases factae, totidemque eis superpositi
luteres, supra jam dictum est. Quod vero una erat fusura,
mensuraque et sculptura consimilis omnium basium sive luterum, non in ea
significatione factum est, quod aequalia possint esse omnium merita
doctorum, sed in ea potius, quod una fides Evangelii, quo instituuntur,
unum est sacramentum baptismi, quo abluuntur, unus idemque est Spiritus,
quo omnes consecrantur electi, tametsi donationes habent diversas in
ipso Spiritu, qui
dividit singulis, prout vult.
(
1Co, 12)
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)